Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto
legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis
Legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus, puritas
ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur: quod promissum ante per Prophetas in
Scripturis Sanctis, Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, proprio ore
primum promulgavit, deinde per suos Apostolos, tamquam fontem omnis et salutaris
veritatis et morum disciplinae, omni creaturae praedicari iussit: perspiciensque
hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto
traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis
Apostolis Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque
pervenerunt: orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam
Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas,
tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenus a Christo, vel a
Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia catholica
conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit ac veneratur.
Sacrorum vero Librorum indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui
dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Sunt
vero infrascripti.
Testamenti Veteris: Quinque Moysis, id est Genesis, Exodus, Leviticus,
Numeri, Deuteronomium; Iosue, Iudicum, Ruth, quattuor Regum, duo Paralipomenon,
Esdrae primus et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, Iob,
Psalterium Davidicum centum quinquaginta psalmorum, Parabolae, Ecclesiastes,
Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias cum Baruch,
Ezechiel, Daniel, duodecim prophetae minores, id est: Osea, Ioel, Amos, Abdias,
Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias; duo
Maccabaeorum, primus et secundus.
Testamenti Novi: Quattuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem;
Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti; quattuordecim epistulae Pauli
Apostoli: ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad
Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad
Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri Apostoli duae; Ioannis Apostoli tres;
Iacobi Apostoli una; Iudae Apostoli una et Apocalypsis Ioannis Apostoli.
Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia
catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro
sacris et canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens et prudens
contempserit, anathema sit.