|
APPENDIX
PRAEFATIO AD LECTOREM (TRIUM EDITIONUM CLEMENTINARUM)
In multis, magnisque beneficiis, quae per sacram Tridentinam Synodum Ecclesiae
suae Deus contulit, id in primis numerandum videtur, quod inter tot Latinas
editiones Divinarum Scripturarum, solam veterem ac vulgatam, quae longo tot
saeculorum usu in Ecclesia probata fuerat, gravissimo Decreto authenticam
declaravit. Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non paucae
ad haereses huius temporis confirmandas licenter detortae videbantur: ipsa certe
tanta versionum varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confusionem
parere potuisset. Iam enim hac nostra aetate illud fere evenisse constat, quod
sanctus Hieronymus tempore suo accidisse testatus est, tot scilicet fuisse
exemplaria, quot codices; cum unusquisque pro arbitrio suo adderet, vel
detraheret.
Huius autem veteris ac vulgatae Editionis tanta semper fuit auctoritas, tamque
excellens praestantia, ut eam ceteris omnibus Latinis editionibus longe
anteferendam esse, apud aequos Iudices in dubium revocari non posset. Qui namque
in ea Libri continentur (ut a maioribus nostris quasi per manus traditum nobis
est) partim ex sancti Hieronymi translatione, vel emendatione suscepti sunt;
partim retenti ex antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieronymus
communem et Vulgatam, sanctus Augustinus Italam, sanctus Gregorius Veterem
translationem appellat.
Ac de Veteris quidem huius, sive Italae editionis sinceritate atque praestantia
praeclarum sancti Augustini testimonium exstat in secundo Libro de Doctrina
Christiana, ubi Latinis omnibus editionibus, quae tunc plurimae
circumferebantur, Italam praeferendam censuit, quod esset, ut ipse loquitur,
verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. De sancto vero Hieronymo multa
exstant veterum Patrum egregia testimonia: eum enim sanctus Augustinus hominem
doctissimum, ac trium linguarum peritissimum vocat, atque eius translationem
ipsorum quoque Hebraeorum testimonio veracem esse confirmat. Eundem sanctus
Gregorius ita praedicat, ut eius translationem, quam novam appellat, ex Hebraeo
eloquio cuncta verius transfudisse dicat: atque idcirco dignissimam esse, cui
fides in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus non uno in loco Hieronymianam
versionem ceteris omnibus anteponit, eamque ab ecclesiis Christianis communiter
recipi ac probari affirmat, quod sit in verbis clarior, et veracior in
sententiis. Sophronius quoque, vir eruditissimus, sancti Hieronymi translationem
non Latinis modo, sed etiam Graecis valde probari animadvertens, tanti eam
fecit, ut Psalterium et Prophetas ex Hieronymi versione in Graecum eleganti
sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri doctissimi, Remigius, Beda,
Rabanus, Haymo, Anselmus, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, Bernardus, Rupertus,
Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui
his nongentis annis in Ecclesia floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt
usi, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de manibus
Theologorum, penitus obsoleverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia sanctum
Hieronymum Doctorem maximum, atque ad Scripturas sacras interpretandas divinitus
excitatum ita celebrat, ut iam difficile non sit illorum omnium damnare
iudicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non acquiescunt, vel etiam
meliora, aut certe paria praestare se posse confidunt.
Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclesiae utilis, vel
iniuria temporum, vel impressorum incuria, vel temere emendantium audacia, ulla
ex parte corrumperetur, eadem sacrosancta Synodus Tridentina illud Decreto suo
sapienter adiecit, ut haec ipsa vetus ac vulgata Editio emendatissime, quoad
fieri posset, imprimeretur: neque ulli liceret eam sine facultate et
approbatione Superiorum excudere. Quo Decreto simul typographorum temeritati ac
licentiae modum imposuit, et Pastorum Ecclesiae in tanto bono quam
diligentissime retinendo, et conservando, vigilantiam, atque industriam
excitavit.
Et quamvis insignium Academiarum Theologi in Editione vulgata pristino suo
nitori restituenda magna cum laude laboraverint; quia tamen in tanta re nulla
potest esse nimia diligentia, et codices manuscripti complures et vetustiores
Summi Pontificis iussu conquisiti, atque in Urbem advecti erant; et demum,
quoniam executio generalium Conciliorum, et ipsa Scripturarum integritas ac
puritas ad curam Apostolicae Sedis potissimum pertinere cognoscitur; ideo Pius
IV Pontifex Maximus pro sua in omnes Ecclesiae partes incredibili vigilantia,
lectissimis aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum
Sacrarum litterarum, tum variarum linguarum peritissimis viris, eam provinciam
demandavit, ut vulgatam editionem Latinam, adhibitis antiquissimis codicibus
manuscriptis, inspectis quoque Hebraicis, Graecisque Bibliorum fontibus;
consultis denique veterum Patrum commentariis, accuratissime castigarent. Quod
itidem institutum Pius V prosecutus est. Verum Conventum illum ob varias,
gravissimasque Sedis Apostolicae occupationes iamdudum intermissum, Sixtus V
Divina providentia ad summum Sacerdotium evocatus, ardentissimo studio
revocavit, et opus tandem confectum typis mandari iussit. Quod cum iam esset
excusum, et ut in lucem emitteretur, idem Pontifex operam daret, animadvertens
non pauca in sacra Biblia praeli vitio irrepsisse, quae iterata diligentia
indigere viderentur, totum opus sub incudem revocandum censuit atque decrevit.
Id vero cum morte praeventus praestare non potuisset, Gregorius XIV qui, post
Urbani VII duodecim dierum Pontificatum, Sixto successerat, eius animi
intentionem executus perficere aggressus est, amplissimis aliquot Cardinalibus,
aliisque doctissimis viris ad hoc iterum deputatis. Sed eo quoque, et qui illi
successit, Innocentio IX brevissimo tempore de hac luce subtractis; tandem sub
initium Pontificatus Clementis VIII qui nunc Ecclesiae universae gubernacula
tenet, opus, in quod Sixtus V intenderat, Deo bene iuvante perfectum est.
Accipe igitur, Christiane Lector, eodem Clemente Summo Pontifice annuente, ex
Vaticana Typographia veterem ac vulgatam sacrae Scripturae Editionem, quanta
fieri potuit diligentia castigatam: quam quidem sicut omnibus numeris absolutam,
pro humana imbecillitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quae ad
hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime dubitandum.
Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manuscriptis,
Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipsis veterum Patrum commentariis conferendis
non mediocre studium adhibitum fuerit; in hac tamen pervulgata Lectione sicut
nonnulla consulto mutata, ita etiam alia, quae mutanda videbantur, consulto
immutata relicta sunt; tum quod ita faciendum esse ad offensionem populorum
vitandam sanctus Hieronymus non semel admonuit: tum quod facile fieri posse
credendum est, ut maiores nostri, qui ex Hebraeis, et Graecis Latina fecerunt,
copiam meliorum, et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illorum
aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identidem describendo
minus puri, atque integri evaserunt; tum denique quia sacrae Congregationi
Amplissimorum Cardinalium, aliisque eruditissimis viris ad hoc opus a Sede
Apostolica delectis propositum non fuit, novam aliquam editionem cudere, vel
antiquum Interpretem ulla ex parte corrigere, vel emendare; sed ipsam veterem,
ac vulgatam Editionem Latinam a mendis veterum librariorum, necnon pravarum
emendationum erroribus repurgatam, suae pristinae integritati, ac puritati,
quoad eius fieri potuit, restituere; eaque restituta, ut quam emendatissime
imprimeretur iuxta Concilii Oecumenici Decretum pro viribus operam dare.
Porro in hac Editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum
apponere visum est: atque ea causa fuit, cur Liber tertius et quartus Esdrae
inscripti, quos inter Canonicos libros sacra Tridentina Synodus non annumeravit,
ipsa etiam Manassae regis Oratio, quae neque Hebraice, neque Graece quidem
exstat, neque ín manuscriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius
Canonici libri, extra Canonicae Scripturae seriem posita sint: et nullae ad
marginem concordantiae (quae posthac inibi apponi non prohibentur), nullae
notae, nullae variae lectiones, nullae denique praefationes, nulla argumenta ad
librorum initia conspiciantur.
Sed sicut Apostolica Sedes industriam eorum non damnat, qui concordantias
locorum, varias lectiones, praefationes sancti Hieronymi, et alia id genus in
aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet, quin alio genere
characteris in hac ipsa Vaticana editione eiusmodi adiumenta pro studiosorum
commoditate, atque utilitate in posterum adiiciantur; ita tamen, ut lectiones
variae ad marginem ipsius Textus minime annotentur.
|