|
CONSTITUTIO
APOSTOLICA
QUA
NOVA VULGATA BIBLIORUM SACRORUM EDITIO
TYPICA DECLARATUR ET PROMULGATUR
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
SCRIPTURARUM THESAURUS, quo salvificus nuntius a Deo hominibus datus
continetur ait enim recte s. Augustinus: de illa civitate unde
peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt... quae nos hortantur ut
bene vivamus (Enarr. in ps. XC, s. 2,1: PL 37, 1159) ab
Ecclesia merito semper summo in honore est habitus singularique diligentia
custoditus. Quae quidem ab ipsis initiis suis numquam desiit curare, ut
populus christianus quam amplissima frueretur facultate Dei verbum
percipiendi, praesertim in sacra Liturgia, in qua celebranda maximum est
sacrae Scripturae momentum (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n.
24).
Ecclesia ergo in partibus occidentalibus illam ceteris versionibus
anteposuit, quae Vulgata solet appellari quaeque maximam partem a s.
Hieronymo, doctore praeclaro, confecta, tot saeculorum usu in ipsa
Ecclesia probata est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl., n. 21).
Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad criticam
rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum altiorem doctrinam
adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi in Urbe, a Pio XI,
Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const. Apost. Inter
praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp. 85 ss.).
Aetate autem nostra Concilium Vaticanum II, honorem confirmans editioni
illi, quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei verbum, n. 22), atque
eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset intellectus Psalterii,
statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter inchoatum, quamprimum
perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis christianae necnon totius
traditionis Ecclesiae (Const. Sacros. Conc., n. 91).
His omnibus Paulus Vl, Decessor Noster rec. mem., motus est, ut antequam
eidem Concilio finis imponeretur, id est die XXIX mensis Novembris anno
MCMLXV, peculiarem Pontificiam Commissionem constitueret, cuius esset
universalis eiusdem Synodi iussum perficere atque omnes Sacrae Scripturae
libros recognoscere, ut Ecclesia praedita esset editione Latina, quam
progredientia studia biblica postularent quaeque potissimum rei liturgicae
inserviret.
In qua recognitione efficienda ad verbum ratio habita est veteris
textus editionis Vulgatae, ubi videlicet primigenii textus accurate
referuntur, quales in hodiernis editionibus, ad criticam rationem exactis,
referuntur; prudenter vero ille est emendatus, ubi de iis deflectit vel minus
recte eosdem interpretatur. Quam ob rem Latinitas biblica christiana est
adhibita, ita ut aequa aestimatio traditionis cum iustis postulationibus artis
criticae, his temporibus vigentis, temperaretur (cfr. Alloc. Pauli VI, 23
Dec. 1966; A.A.S. LIX, 1967, pp. 53 s.).
Textus, ex hac ipsa recognitione exortus, quae quidem impensior fuit in
quibusdam libris Veteris Testamenti, quibus s. Hieronymus manus non admovit,
ab anno MCMLXIX ad annum MCMLXXVII seiunctis voluminibus est editus, nunc vero
editione typica , uno volumine comprehensa, proponitur. Haec Nova
Vulgata editio etiam huiusmodi esse poterit, ut ad eam versiones vulgares
referantur, quae usui liturgico et pastorali destinantur; atque, ut verbis
utamur Pauli VI, Decessoris Nostri, cogitare licet eam certum quoddam
fundamentum esse, in quo studia biblica... innitantur, maxime ubi
bibliothecae, specialibus disciplinis patentes, difficilius consuli possunt et
congruentium studiorum diffusio est impeditior (cfr. Alloc., 22 Dec. 1977;
cfr. diarium L'Osservatore Romano, 23 Dec. 1977, p. 1).
Praeteritis temporibus Ecclesia arbitrabatur veterem Vulgatam editionem
sufficere atque ad verbum Dei populo christiano impertiendum affatim valere:
quod quidem eo satius iam efficere poterit haec Nova Vulgata editio.
Itaque opus, quod Paulus VI vehementer optavit neque ad finem absolutum potuit
videre, quod Ioannes Paulus I studiosa voluntate est prosecutus, qui
Pentateuchi libros, a praedicta Pontificia Commissione recognitos, sacrorum
Antistitibus in urbem Puebla congressuris muneri mittere statuerat
quodque Nosmet ipsi una cum multis ex orbe catholico valde exspectavimus,
typis excusum Ecclesiae iam tradere gaudemus.
Quae cum ita sint, Nos harum Litterarum vi Novam Vulgatam Bibliorum
Sacrorum editionem typicam declaramus et promulgamus, praesertim in
sacra Liturgia utendam, sed et aliis rebus, ut diximus, accommodatam.
Volumus denique, ut haec Constitutio Nostra firma et efficax semper sit et
ab omnibus, ad quos pertinet, religiose servetur, contrariis quibuslibet nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis APRILIS in festo s. Marci
Evangelistae, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
|