|
ACTUS APOSTOLORUM
1
2 3 4 5
6 7 8 9 10
11 12 13 14
15 16 17 18
19 20 21 22
23 24 25 26
27 28
1
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus
facere et docere, 2 usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum
Sanctum, quos elegit, assumptus est; 3 quibus et praebuit seipsum vivum post
passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et
loquens ea, quae sunt de regno Dei. 4 Et convescens praecepit eis ab
Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: Quam
audistis a me, 5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in
Spiritu Sancto non post multos hos dies .
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore
hoc restitues regnum Israeli? . 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse
tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, 8 sed accipietis
virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in
Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae .
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab
oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri
astiterunt iuxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilaei,
quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in
caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum .
12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta
Ierusalem sabbati habens iter. 13 Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt,
ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas,
Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. 14
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria
matre Iesu et fratribus eius.
15 Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem
turba hominum simul fere centum viginti C: 16 Viri fratres, oportebat
impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui
fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, 17 quia connumeratus erat in nobis et
sortitus est sortem ministerii huius. 18 Hic quidem possedit agrum de mercede
iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera
eius. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur
ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. 20 Scriptum est enim
in libro Psalmorum:
Fiat commoratνo eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea
et: Episcopatum eius accipiat alius.
21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo
intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, 22 incipiens a baptismate Ioannis
usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum
fieri unum ex istis .
23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est
Iustus, et Matthiam. 24 Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda nosti
omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii
huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum
. 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus
est cum undecim apostolis.
2
1 Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
2 Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis
et replevit totam domum, ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitae
linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; 4 et repleti sunt omnes
Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui
illis.
5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione,
quae sub caelo est; 6 facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est,
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem et
mirabantur dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? 8
Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? 9
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et
Cappadociam, Pontum et Asiam, 10 Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et
partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, 11 Iudaei quoque et
proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
. 12 Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: Quidnam
hoc vult esse? ; 13 alii autem irridentes dicebant: Musto pleni sunt isti
.
14 Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis:
Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus
percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim
hora diei tertia; 16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
17 Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,
et iuvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt;
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo,
et prophetabunt.
19 Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum,
sanguinem et ignem et vaporem fumi;
20 sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et manifestus.
21 Et erit:
omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo
apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio
vestri, sicut ipsi scitis, 23 hunc definito consilio et praescientia Dei
traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, 24 quem Deus suscitavit,
solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. 25
David enim dicit circa eum:
Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
26 Propter hoc laetatum est cor meum,
et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
27 Quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
28 Notas fecisti mihi vias vitae,
replebis me iucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et
defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum
diem; 30 propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi
Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, 31 providens locutus est de
resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius
vidit corruptionem.
32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur
Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc,
quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in caelos; dicit autem
ipse:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
36 Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus
fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis .
37 His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos
apostolos: Quid faciemus, viri fratres? . 38 Petrus vero ad illos:
Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu
Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti
Spiritus; 39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe
sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster . 40 Aliis etiam verbis
pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: Salvamini a
generatione ista prava . 41 Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt;
et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. 42 Erant autem
perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et
orationibus. 43 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa
per apostolos fiebant. 44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et
habebant omnia communia; 45 et possessiones et substantias vendebant et
dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; 46 cotidie quoque perdurantes
unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum
exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad
omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
3
1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem
ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam
ab introeuntibus in templum; 3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes
introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. 4 Intuens autem in eum
Petrus cum Ioanne dixit: Respice in nos . 5 At ille intendebat in eos,
sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit: Argentum et
aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi
Nazareni surge et ambula! . 7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;
et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, 8 et exsiliens stetit et
ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans
Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; 10 cognoscebant
autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam
templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad
porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. 12 Videns autem Petrus respondit
ad populum: Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,
quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? 13 Deus Abraham et
Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,
quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo
dimitti; 14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam
donari vobis, 15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,
cuius nos testes sumus. 16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,
confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem
istam in conspectu omnium vestrum.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes
vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati
Christum suum, implevit sic. 19 Paenitemini igitur et convertimini, ut
deleantur vestra peccata, 20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat
eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, 21 quem oportet caelum quidem
suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os
sanctorum a saeculo suorum prophetarum. 22 Moyses quidem dixit: Prophetam
vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum
audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem: omnis
anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24 Et
omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt
dies istos. 25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad
patres vestros dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes
familiae terrae. 26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum
benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris .
4 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et
magistratus templi et sadducaei, 2 dolentes quod docerent populum et
annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; 3 et iniecerunt in eos manus et
posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. 4 Multi autem eorum,
qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores
et scribae in Ierusalem, 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, 7 et statuentes eos in medio
interrogabant: In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? . 8
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: Principes populi et
seniores, 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste
salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in
nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a
mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est
lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus,
qui factus est in caput anguli.
12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in
hominibus, in quo oportet nos salvos fieri .
13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent
sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
fuerant; 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil
poterant contradicere. 15 Iubentes autem eos foras extra concilium secedere,
conferebant ad invicem 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? Quoniam
quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem
manifestum, et non possumus negare; 17 sed ne amplius divulgetur in populum,
comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum . 18 Et
vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine
Iesu. 19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: Si iustum est
in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; 20 non enim possumus
nos, quae vidimus et audivimus, non loqui . 21 At illi ultra comminantes
dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum,
quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; 22 annorum enim erat
amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes
sacerdotum et seniores dixissent. 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt
vocem ad Deum et dixerunt: Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare
et omnia, quae in eis sunt, 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David
pueri tui dixisti:
Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
26 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius.
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum,
quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel 28
facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri. 29 Et nunc,
Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum
tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia
facienda per nomen sancti pueri tui Iesu .
31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt
omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae
possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et
virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et
gratia magna erat super omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter
illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant
pretia eorum, quae vendebant, 35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur
autem singulis, prout cuique opus erat. 36 Ioseph autem, qui cognominatus est
Barnabas ab apostolis quod est interpretatum filius Consolationis
Levites, Cyprius genere, 37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et
posuit ante pedes apostolorum.
5
1 Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum 2
et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad
pedes apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus: Anania, cur implevit Satanas
cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? 4 Nonne manens
tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo
hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! . 5 Audiens autem Ananias haec
verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. 6
Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod
factum fuerat, introivit. 8 Respondit autem ei Petrus: Dic mihi, si tanti
agrum vendidistis? . At illa dixit: Etiam, tanti . 9 Petrus autem ad
eam: Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum,
qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te . 10 Confestim cecidit
ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam
et efferentes sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus super
universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
12 Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et
erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat
coniungere se illis, sed magnificabat eos populus; 14 magis autem addebantur
credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, 15 ita ut et in plateas
efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro,
saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum. 16 Concurrebat autem et multitudo
vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus
immundis, qui curabantur omnes.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est
haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo 18 et iniecerunt manus in apostolos et
posuerunt illos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperuit
ianuas carceris et educens eos dixit: 20 Ite et stantes loquimini in templo
plebi omnia verba vitae huius . 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in
templum et docebant.
Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt
concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut
adducerentur illi. 22 Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in
carcere; reversi autem nuntiaverunt 23 dicentes: Carcerem invenimus clausum
cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus
neminem invenimus! . 24 Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi
et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. 25 Adveniens
autem quidam nuntiavit eis: Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in
templo stantes et docentes populum .
26 Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant
enim populum, ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in
concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum 28 dicens: Nonne
praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis
Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
. 29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: Oboedire oportet Deo
magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos
interemistis suspendentes in ligno; 31 hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit
dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. 32 Et nos
sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus
sibi . 33 Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos. 34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor
honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri 35 dixitque ad
illos: Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi
sitis. 36 Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui
consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes,
quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. 37 Post hunc
exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse
periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. 38 Et nunc dico
vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus
consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; 39 si vero ex Deo est, non poteritis
dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! .
Consenserunt autem illi 40 et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne
loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes
a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; 42
et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes
Christum, Iesum.
6
1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur
Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano
viduae eorum. 2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:
Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; 3
considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu
et sapientia, quos constituemus super hoc opus; 4 nos vero orationi et
ministerio verbi instantes erimus . 5 Et placuit sermo coram omni
multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et
Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum
proselytum Antiochenum, 6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et
orantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem
valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in
populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et
Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes
cum Stephano; 10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo
loquebatur. 11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: Audivimus eum dicentem
verba blasphema in Moysen et Deum ; 12 et commoverunt plebem et seniores et
scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et
statuerunt testes falsos dicentes: Homo iste non cessat loqui verba adversus
locum sanctum et Legem; 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus
hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses
.
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius
tamquam faciem angeli.
7
1 Dixit autem princeps sacerdo tum: Si haec ita se habent? . 2 Qui
ait: Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro
Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, 3 et dixit ad
illum: Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi
monstravero. 4 Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et
inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua
nunc vos habitatis; 5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et
repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non
haberet filium. 6 Locutus est autem sic Deus: Erit semen eius accola in terra
aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; 7 et
gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et
deservient mihi in loco isto. 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis; et
sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob
duodecim patriarchas. 9 Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in
Aegyptum; et erat Deus cum eo 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius
et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et
constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. 11 Venit
autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non
inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Iacob esse frumentum in
Aegypto, misit patres nostros primum; 13 et in secundo cognitus est Ioseph a
fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph. 14 Mittens autem
Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta
quinque; 15 et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres
nostri; 16 et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit
Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
17 Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus
Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, 18 quoadusque surrexit
rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph. 19 Hic circumveniens genus
nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur. 20
Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est
tribus mensibus in domo patris. 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia
pharaonis et enutrivit eum sibi in filium; 22 et eruditus est Moyses in omni
sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. 23 Cum
autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut
visitaret fratres suos filios Israel. 24 Et cum vidisset quendam iniuriam
patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
25 Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret
salutem illis; at illi non intellexerunt. 26 Atque sequenti die apparuit illis
litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: Viri, fratres estis; ut
quid nocetis alterutrum?. 27 Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit
eum dicens: Quis te constituit principem et iudicem super nos? 28 Numquid
interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?. 29 Fugit
autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi
generavit filios duos.
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus
in ignis flamma rubi. 31 Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem
illo, ut consideraret, facta est vox Domini: 32 Ego Deus patrum tuorum, Deus
Abraham et Isaac et Iacob. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in
quo stas, terra sancta est. 34 Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in
Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam
te in Aegyptum.
35 Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: Quis te constituit principem et
iudicem?, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui
apparuit illi in rubo. 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra
Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. 37 Hic est Moyses, qui
dixit filiis Israel: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris
tamquam me. 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui
loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva
dare nobis; 39 cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi
sunt in cordibus suis in Aegyptum 40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui
praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid
factum sit ei. 41 Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam
simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum. 42 Convertit autem Deus et
tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum:
Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 Et suscepistis tabernaculum Moloch
et sidus dei vestri Rhaephan,
figuras, quas fecistis ad adorandum eas.
Et transferam vos trans Babylonem.
44 Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit,
qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; 45
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium,
quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46 qui
invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. 47
Salomon autem aedificavit illi domum. 48 Sed non Altissimus in manufactis
habitat, sicut propheta dicit:
49 Caelum mihi thronus est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,
aut quis locus requietionis meae?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?.
51 Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto
resistitis; sicut patres vestri, et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti
patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos
nunc proditores et homicidae fuistis, 53 qui accepistis legem in dispositionibus
angelorum et non custodistis .
54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in
eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam
Dei et Iesum stantem a dextris Dei 56 et ait: Ecce video caelos apertos et
Filium hominis a dextris stantem Dei . 57 Exclamantes autem voce magna
continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum 58 et eicientes
extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes
adulescentis, qui vocabatur Saulus. 59 Et lapidabant Stephanum invocantem et
dicentem: Domine Iesu, suscipe spiritum meum . 60 Positis autem genibus
clamavit voce magna: Domine, ne statuas illis hoc peccatum ; et cum hoc
dixisset, obdormivit.
8
1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die
persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt
per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. 2 Sepelierunt autem
Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. 3 Saulus vero
devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in
custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. 6
Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes
et videntes signa, quae faciebat: 7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus
immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati
sunt. 8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. 9 Vir autem quidam
nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem
Samariae, dicens esse se aliquem magnum; 10 cui attendebant omnes a minimo usque
ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna . 11
Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. 12 Cum
vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi,
baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum
baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas
fieri stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; 15 qui cum descendissent,
oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: 16 nondum enim super
quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. 17
Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur
Spiritus, obtulit eis pecuniam 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut
cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum . 20 Petrus autem dixit
ad eum: Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri! 21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto;
cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Paenitentiam itaque age ab hac
nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis
tui; 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse .
24 Respondens autem Simon dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil
veniat super me horum, quae dixistis . 25 Et illi quidem testificati et
locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum
evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: Surge et vade
contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est
deserta . 27 Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis
reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in
Ierusalem 28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam
Isaiam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo: Accede et adiunge te ad currum
istum . 30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam
et dixit: Putasne intellegis, quae legis? . 31 Qui ait: Et quomodo
possum, si non aliquis ostenderit mihi? . Rogavitque Philippum, ut ascenderet
et sederet secum. 32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic:
Tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce,
sic non aperit os suum.
33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est.
Generationem illius quis enarrabit?
Quoniam tollitur de terra vita eius .
34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: Obsecro te, de quo propheta
dicit hoc? De se an de alio aliquo? . 35 Aperiens autem Philippus os suum et
incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. 36 Et dum irent per viam,
venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: Ecce aqua; quid prohibet me
baptizari? . (37) 38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam
Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua,
Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem
per viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.
9
1 Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini,
accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad
synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos
perduceret in Ierusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret
Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, 4 et cadens in terram audivit
vocem dicentem sibi: Saul, Saul, quid me persequeris? . 5 Qui dixit:
Quis es, Domine? . Et ille: Ego sum Iesus, quem tu persequeris! 6 Sed
surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere . 7
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem
vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque
oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. 9
Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in
visu Dominus: Anania . At ille ait: Ecce ego, Domine . 11 Et
Dominus ad illum: Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in
domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam
nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat . 13 Respondit
autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis
fecerit in Ierusalem; 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum
alligandi omnes, qui invocant nomen tuum . 15 Dixit autem ad eum Dominus:
Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus
et regibus et filiis Israel; 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro
nomine meo pati .
17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: Saul
frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut
videas et implearis Spiritu Sancto . 18 Et confestim ceciderunt ab oculis
eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est 19 et, cum
accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; 20 et continuo
in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem
omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est, qui expugnabat in
Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos
illos duceret ad principes sacerdotum? . 22 Saulus autem magis convalescebat
et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est
Christus. 23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum
interficerent; 24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant
autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; 25 accipientes autem
discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes
timebant eum, non credentes quia esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum
illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et
quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in
nomine Domini. 29 Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem
quaerebant occidere eum. 30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum
Caesaream et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem;
aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus
crescebat.
32 Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos,
qui habitabant Lyddae. 33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab
annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus:
Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi . Et continuo surrexit.
35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt
ad Dominum.
36 In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata
dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. 37
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent,
posuerunt in cenaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli
audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: Ne
pigriteris venire usque ad nos! . 39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis;
et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes
viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset
cum illis. 40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et
conversus ad corpus dixit: Tabitha, surge! . At illa aperuit oculos suos
et, viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset
sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem
coriarium.
10
1 Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae
dicitur Italica, 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens
eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, 3 vidit in visu manifeste
quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: Corneli
. 4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: Quid est, domine? .
Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam
in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam,
qui cognominatur Petrus; 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui
est domus iuxta mare . 7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum
vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, 8
et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati,
ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret,
voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, 11 et
videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor
initiis submitti in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia
terrae et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre, occide
et manduca! . 14 Ait autem Petrus: Nequaquam, Domine, quia numquam
manducavi omne commune et immundum . 15 Et vox iterum secundo ad eum:
Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris . 16 Hoc autem factum est per
ter, et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus
quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio,
inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam 18 et, cum vocassent,
interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. 19
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt
te; 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi
illos . 21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: Ecce ego sum, quem
quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? . 22 Qui dixerunt:
Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa
gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam
et audire verba abs te . 23 Invitans igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab
Ioppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero
exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum
est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. 26
Petrus vero levavit eum dicens: Surge, et ego ipse homo sum . 27 Et
loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; 28 dixitque ad
illos: Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad
alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam
accersistis me . 30 Et Cornelius ait: A nudius quarta die usque in hanc
horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste
candida 31 et ait: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae
commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem,
qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos
in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
.
34 Aperiens autem Petrus os dixit: In veritate comperio quoniam non est
personarum acceptor Deus, 35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur
iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem
per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. 37 Vos scitis quod factum est verbum
per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit
Ioannes: 38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute,
qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus
erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et
Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit
tertia die et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo, sed testibus
praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam
resurrexit a mortuis; 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari
quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. 43 Huic
omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen
eius omnes, qui credunt in eum .
44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui
audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant
cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; 46 audiebant
enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: 47
Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum
Sanctum acceperunt sicut et nos? . 48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi
baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
11
1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et
gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem,
disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3 dicentes:
Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! .
4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: 5 Ego eram in
civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam
velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; 6
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia
et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surgens, Petre,
occide et manduca!. 8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut
immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo:
Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per
ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. 11 Et ecce confestim tres viri
astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem
Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex
fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo
vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: Mitte in Ioppen et
accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba, in quibus
salvus eris tu et universa domus tua. 15 Cum autem coepissem loqui, decidit
Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. 16 Recordatus sum
autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem
baptizabimini in Spiritu Sancto. 17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus
sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui
possem prohibere Deum? .
18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et
gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit .
19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub
Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini
loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii
et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos
evangelizantes Dominum Iesum. 21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus
credentium conversus est ad Dominum.
22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super
istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; 23 qui cum pervenisset et vidisset
gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in
Domino, 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est
turba multa Domino. 25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; 26 quem
cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum
conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum
Antiochiae discipuli Christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; 28 et
surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram
in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout
quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in
Iudaea fratribus; 30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum
Barnabae et Sauli.
12
1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de
ecclesia. 2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. 3 Videns autem quia
placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum erant autem dies Azymorum
4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus
militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et Petrus
quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia
ad Deum pro eo. 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat
Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante
ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen
refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens:
Surge velociter! . Et ceciderunt catenae de manibus eius. 8 Dixit autem
angelus ad eum: Praecingere et calcea te sandalia tua! . Et fecit sic. Et
dicit illi: Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! . 9 Et exiens
sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat
autem se visum videre.
10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream,
quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt
vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. 11 Et Petrus ad se reversus
dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu
Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum . 12 Consideransque venit
ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi
congregati et orantes. 13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad
audiendum, nomine Rhode; 14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit
ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. 15 At illi
dixerunt ad eam: Insanis! . Illa autem affirmabat sic se habere. Illi
autem dicebant: Angelus eius est . 16 Petrus autem perseverabat pulsans;
cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu,
ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque:
Nuntiate Iacobo ct fratribus haec . Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro
factum esset. 19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset,
interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream
ibi commorabatur.
20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et,
persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod
aleretur regio eorum ab annona regis. 21 Statuto autem die, Herodes, vestitus
veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; 22 populus autem
acclamabat: Dei vox et non hominis! . 23 Confestim autem percussit eum
angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus
exspiravit.
24 Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus
reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus
est Marcus.
13
1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores:
Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui
erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis
Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: Separate mihi Barnabam et
Saulum in opus, ad quod vocavi eos . 3 Tunc ieiunantes et orantes
imponentesque eis manus dimiserunt illos.
4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde
navigaverunt Cyprum 5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in
synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6 Et cum
perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum
pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio
Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum
Dei; 8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius,
quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus
Spiritu Sancto, intuens in eum 10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia,
fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini
rectas? 11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem
usque ad tempus . Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et
circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12 Tunc proconsul, cum vidisset
factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
13 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae;
Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. 14 Illi vero
pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die
sabbatorum sederunt. 15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt
principes synagogae ad eos dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis
sermo exhortationis ad plebem, dicite! .
16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: Viri Israelitae et
qui timetis Deum, audite. 17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et
plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso
eduxit eos ex ea; 18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum
sustinuit in deserto; 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte
distribuit terram eorum, 20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post
haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem,
et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens
dixit: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes
voluntates meas.
23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quid me arbitramini esse?
Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum
solvere.
26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum
salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum,
hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur,
iudicantes impleverunt; 28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a
Pilato, ut interficeretur; 29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta
erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30 Deus vero suscitavit
eum a mortuis; 31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum
eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, 33
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in
Psalmo secundo scriptum est:
Filius meus es tu; ego hodie genui te.
34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in
corruptionem, ita dixit: Dabo vobis sancta David fidelia.
35 Ideoque et in alio dicit:
Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et
appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37 quem vero Deus
suscitavit, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres,
quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non
potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
41 Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis! .
42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba
haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium
proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in
gratia Dei.
44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae
a Paulo dicebantur, blasphemantes.
46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui
verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae
vitae, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim praecepit nobis Dominus:
Posui te in lumen gentium,
ut sis in salutem usque ad extremum terrae .
48 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et
crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; 49 ferebatur autem
verbum Domini per universam regionem. 50 Iudaei autem concitaverunt honestas
inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in
Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 51 At illi, excusso pulvere
pedum in eos, venerunt Iconium; 52 discipuli quoque replebantur gaudio et
Spiritu Sancto.
14
1 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum
et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2 Qui
vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium
adversus fratres. 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in
Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri
per manus eorum. 4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant
cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. 5 Cum autem factus esset impetus
gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et
lapidarent eos, 6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et
Derben et ad regionem in circuitu 7 et ibi evangelizantes erant.
8 Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris
suae, qui numquam ambulaverat. 9 Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum
et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, 10 dixit magna voce: Surge
super pedes tuos rectus! . Et exsilivit et ambulabat. 11 Turbae autem cum
vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes:
Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ; 12 et vocabant Barnabam
Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad
ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. 14 Quod ubi audierunt apostoli
Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes 15
et dicentes: Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis
homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit
caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. 16 Qui in praeteritis
generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; 17 et quidem non
sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et
tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra . 18 Et haec
dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent. 19 Supervenerunt autem ab
Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant
extra civitatem aestimantes eum mortuum esse. 20 Circumdantibus autem eum
discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba
in Derben.
21 Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt
Lystram et Iconium et Antiochiam 22 confirmantes animas discipulorum,
exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet
nos intrare in regnum Dei. 23 Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias
presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem
crediderant. 24 Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; 25 et loquentes in
Perge verbum descenderunt in Attaliam. 26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde
erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
27 Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset
Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 28 Morati sunt autem
tempus non modicum cum discipulis.
15
1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: Nisi
circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri .
2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum
illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad
apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Illi igitur
deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem
gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent
Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et
annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de
haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: Oportet circumcidere eos,
praecipere quoque servare legem Moysis! .
6 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna
conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis
quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum
evangelii et credere; 8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis
dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9 et nihil discrevit inter nos et illos
fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum
super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare
potuimus? 11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
.
12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes
quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13 Et postquam
tacuerunt, respondit Iacobus dicens: Viri fratres, audite me. 14 Simeon
narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini
suo; 15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
16 Post haec revertar
et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
17 ut requirant reliqui hominum Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens haec 18 nota a saeculo.
19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad
Deum, 20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum
et fornicatione et suffocato et sanguine. 21 Moyses enim a generationibus
antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per
omne sabbatum legitur .
22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis
mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et
Silam, viros primos in fratribus, 23 scribentes per manum eorum: Apostoli et
presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex
gentibus, salutem! 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non
mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25
placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis
nobis Barnaba et Paulo, 26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine
Domini nostri Iesu Christi. 27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis
referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere
vobis oneris quam haec necessario: 29 abstinere ab idolothytis et sanguine et
suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete .
30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine,
tradiderunt epistulam; 31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32
Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati
sunt fratres et confirmaverunt. 33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a
fratribus ad eos, qui miserant illos. (34) 35 Paulus autem et Barnabas
demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum
Domini.
36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus
fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo
se habeant . 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui
cognominatur Marcus; 38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a
Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39 Facta est
autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco,
navigaret Cyprum. 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae
Domini a fratribus; 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans
ecclesias.
16
1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi
nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; 2 huic
testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. 3 Hunc voluit
Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant
in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. 4 Cum autem
pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab
apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis. 5 Ecclesiae quidem
confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui
verbum in Asia; 7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et
non permisit eos Spiritus Iesu; 8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt
Troadem. 9 Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans
et deprecans eum et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos! . 10 Ut
autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia
vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die
Neapolim 12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas,
colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. 13 Die autem
sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem
esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. 14 Et quaedam mulier
nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius
Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. 15 Cum autem
baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me
fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ; et coegit nos.
16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem
spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis
divinando. 17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: Isti homines
servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis . 18 Hoc autem
faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit:
Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ; et exiit eadem hora. 19
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes
Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; 20 et producentes eos
magistratibus dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint
Iudaei, 21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum
simus Romani . 22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis
tunicis eorum, iusserunt virgis caedi 23 et, cum multas plagas eis imposuissent,
miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos; 24 qui
cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum
strinxit in ligno.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos,
qui in custodia erant; 26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut
moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et
universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris et
videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere,
aestimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: Nihil
feceris tibi mali; universi enim hic sumus . 29 Petitoque lumine, intro
cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; 30 et producens eos foras ait:
Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? . 31 At illi dixerunt:
Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua . 32 Et locuti sunt
ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. 33 Et tollens eos in illa
hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni
domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: Dimitte
homines illos! . 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo:
Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace . 37
Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani
essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant
et ipsi nos educant . 38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba
haec. Timueruntque audito quod Romani essent; 39 et venientes deprecati sunt eos
et educentes rogabant, ut egrederentur urbem. 40 Exeuntes autem de carcere
introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.
17
1Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi
erat synagoga Iudaeorum. 2 Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad
eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis 3 adaperiens et comprobans
quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: Hic est Christus,
Iesus, quem ego annuntio vobis . 4 Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti
sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles
non paucae. 5 Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et
turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos
producere in populum. 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam
fratres ad politarchas clamantes: Qui orbem concitaverunt, isti et huc
venerunt, 7 quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt,
regem alium dicentes esse, Iesum . 8 Concitaverunt autem plebem et
politarchas audientes haec; 9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris,
dimiserunt eos.
10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui
cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. 11 Hi autem erant
nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni
aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. 12 Et multi
quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci.
13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est
a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. 14
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et
Timotheus remanserunt ibi. 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque
Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad
illum, profecti sunt.
16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso
videns idololatriae deditam civitatem. 17 Disputabat igitur in synagoga cum
Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. 18 Quidam
autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant:
Quid vult seminiverbius hic dicere? ; alii vero: Novorum daemoniorum
videtur annuntiator esse , quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. 19 Et
apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: Possumus scire quae est haec
nova, quae a te dicitur, doctrina? 20 Mira enim quaedam infers auribus nostris;
volumus ergo scire quidnam velint haec esse . 21 Athenienses autem omnes et
advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid
novi.
22 Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: Viri Athenienses, per omnia
quasi superstitiosiores vos video; 23 praeteriens enim et videns simulacra
vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: Ignoto deo. Quod ergo
ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum et omnia,
quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis
inhabitat 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus
vitam et inspirationem et omnia; 26 fecitque ex uno omne genus hominum
inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum, 27 quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant,
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 In ipso enim vivimus et movemur
et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt:
Ipsius enim et genus sumus.
29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi,
sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora
quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique
paenitentiam agant, 31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in
iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a
mortuis .
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant,
quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum . 33 Sic Paulus exivit de
medio eorum. 34 Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et
Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.
18
1 Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum. 2 Et in veniens quendam
Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et
Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a
Roma, accessit ad eos 3 et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et
operabatur; erant autem scenofactoriae artis. 4 Disputabat autem in synagoga per
omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis.
5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus
testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6 Contradicentibus autem eis et
blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: Sanguis vester super
caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam . 7 Et migrans inde
intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat
coniuncta synagogae. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni
domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere et
ne taceas, 10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam
populus est mihi multus in hac civitate .
11 Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum
et adduxerunt eum ad tribunal 13 dicentes: Contra legem hic persuadet
hominibus colere Deum . 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad
Iudaeos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei,
merito vos sustinerem; 15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege
vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse . 16 Et minavit eos a
tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae,
percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat.
18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens
navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in
Cenchreis caput; habebat enim votum. 19 Deveneruntque Ephesum, et illos ibi
reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. 20 Rogantibus
autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens et
dicens: Iterum revertar ad vos Deo volente , navigavit ab Epheso; 22 et
descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.
23 Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam
regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens,
devenit Ephesum, potens in Scripturis. 25 Hic erat catechizatus viam Domini; et
fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens
tantum baptisma Ioannis. 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem
cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt
ei viam Dei. 27 Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres
scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum
his, qui crediderant per gratiam; 28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice,
ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.
19
1 Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis
superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; 2
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? . At illi ad
eum: Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus . 3 Ille vero ait:
In quo ergo baptizati estis? . Qui dixerunt: In Ioannis baptismate . 4
Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens
in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum . 5 His
auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; 6 et cum imposuisset illis manus
Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et
prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.
8 Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans
et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur et non crederent
maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos,
cotidie disputans in schola Tyranni. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita
ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, 12 ita ut etiam
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et
recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare
super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro
vos per Iesum, quem Paulus praedicat . 14 Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei
principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem
spiritus nequam dixit eis: Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?
. 16 Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17 Hoc
autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et
cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. 18
Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi
autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram
omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta
milia. 20 Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et
Achaia, ire Hierosolymam, dicens: Postquam fuero ibi, oportet me et Romam
videre . 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi,
Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
23 Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via. 24 Demetrius enim
quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat
artificibus non modicum quaestum; 25 quos congregans et eos, qui eiusmodi erant
opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis; 26
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic
suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27
Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et
magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas
eius, quam tota Asia et orbis colit .
28 His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: Magna Diana
Ephesiorum! ; 29 et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno
animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli; 31 quidam
autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret
in theatrum. 32 Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et
plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33 De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander
ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. 34 Quem ut
cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas
clamantium: Magna Diana Ephesiorum . 35 Et cum sedasset scriba turbam,
dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem
cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? 36 Cum ergo his
contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. 37
Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
38 Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem
causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. 39 Si
quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40 Nam et
periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non
possimus reddere rationem concursus istius . Et cum haec dixisset, dimisit
ecclesiam.
20
1 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et
exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. 2 Cum autem
perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad
Graeciam; 3 cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis
navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. 4
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero
Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et
Trophimus. 5 Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade; 6 nos vero
navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus
quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7 In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus
disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam
noctem. 8 Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; 9
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur
somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo
deorsum et sublatus est mortuus. 10 Cum descendisset autem Paulus, incubuit
super eum et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!
. 11 Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in
lucem, sic profectus est. 12 Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt
non minime.
13 Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum;
sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. 14 Cum autem
convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen 15 et inde navigantes
sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti
venimus Miletum. 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora
illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem
Pentecosten faceret Hierosolymis.
17 A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae. 18 Qui cum
venissent ad eum, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in
Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19 serviens Domino cum omni
humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis
Iudaeorum; 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et
docerem vos publice et per domos, 21 testificans Iudaeis atque Graecis in Deum
paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. 22 Et nunc ecce alligatus ego
Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, 23 nisi quod
Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et
tribulationes me manent. 24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo
consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari
evangelium gratiae Dei.
25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per
quos transivi praedicans regnum; 26 quapropter contestor vos hodierna die, quia
mundus sum a sanguine omnium; 27 non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne
consilium Dei vobis. 28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus
Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non
parcentes gregi; 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut
abstrahant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes
quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque
vestrum.
32 Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare
et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. 33 Argentum aut aurum aut vestem
nullius concupivi; 34 ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his,
qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. 35 Omnia ostendi vobis quoniam sic
laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu,
quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere! .
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. 37
Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli
osculabantur eum 38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius
faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
21
1 Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu
venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; 2 et cum invenissemus navem
transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3 Cum paruissemus autem
Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum,
ibi enim navis erat expositura onus. 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi
diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. 5 Et
explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et
filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, 6
valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua. 7 Nos
vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis
fratribus, mansimus die una apud illos.
8 Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi
evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. 9 Huic autem erant filiae
quattuor virgines prophetantes. 10 Et cum moraremur plures dies, supervenit
quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; 11 is cum venisset ad nos et tulisset
zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: Haec dicit Spiritus
Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et
tradent in manus gentium . 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci
illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. 13 Tunc respondit Paulus: Quid
facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori
in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu . 14 Et cum ei suadere non
possemus, quievimus dicentes: Domini voluntas fiat! .
15 Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; 16 venerunt autem
et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem
quendam Cyprium, antiquum discipulum.
17 Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sequenti
autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt
presbyteri. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in
gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, glorificabant Deum
dixeruntque ei: Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt,
et omnes aemulatores sunt legis; 21 audierunt autem de te quia discessionem
doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere
circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. 22 Quid ergo
est? Utique audient te supervenisse. 23 Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt
nobis viri quattuor votum habentes super se; 24 his assumptis, sanctifica te cum
illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te
audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 De his autem,
qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto
et sanguine et suffocato et fornicatione .
26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in
templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro
unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum
vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus 28
clamantes: Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et
legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum
et polluit sanctum locum istum . 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in
civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. 30
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes
Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. 31
Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota
confunditur Ierusalem, 32 qui statim, assumptis militibus et centurionibus,
decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt
percutere Paulum. 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari
catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. 34 Alii autem aliud
clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit
duci eum in castra. 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a
militibus propter vim turbae; 36 sequebatur enim multitudo populi clamantes:
Tolle eum! .
37 Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: Si licet mihi
loqui aliquid ad te? . Qui dixit: Graece nosti? 38 Nonne tu es Aegyptius,
qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia
virorum sicariorum? . 39 Et dixit Paulus: Ego homo sum quidem Iudaeus a
Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi
loqui ad populum . 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus
annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua
dicens:
22
1 Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo,
rationem . 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos,
magis praestiterunt silentium. Et dixit: 3 Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso
Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta
veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. 4 Qui
hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros
ac mulieres, 5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne
concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut
adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito
de caelo circumfulsit me lux copiosa; 7 et decidi in terram et audivi vocem
dicentem mihi: Saul, Saul, quid me persequeris?. 8 Ego autem respondi: Quis
es, Domine?. Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris.
9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius,
qui loquebatur mecum. 10 Et dixi: Quid faciam, Domine?. Dominus autem
dixit ad me: Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae
statutum est tibi, ut faceres. 11 Et cum non viderem prae claritate luminis
illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab
omnibus habitantibus Iudaeis, 13 veniens ad me et astans dixit mihi: Saul
frater, respice!. Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit: Deus
patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres
Iustum et audires vocem ex ore eius, 15 quia eris testis illi ad omnes homines
eorum, quae vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et
ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me
in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi: Festina et exi velociter
ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19 Et ego dixi:
Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per
synagogas eos, qui credebant in te; 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis
tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium
illum. 21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te
.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes:
Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! . 23 Vociferantibus
autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, 24
iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret
propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: Si
hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? . 26 Quo audito,
centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: Quid acturus es? Hic enim
homo Romanus est . 27 Accedens autem tribunus dixit illi: Dic mihi, tu
Romanus es? . At ille dixit: Etiam . 28 Et respondit tribunus: Ego
multa summa civitatem hanc consecutus sum . Et Paulus ait: Ego autem et
natus sum . 29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi
erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia
alligasset eum.
30 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a
Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium
et producens Paulum statuit coram illis.
23
1 Intendens autem concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni
conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem . 2
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius. 3
Tunc Paulus ad eum dixit: Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes
iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? . 4 Et, qui
astabant, dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis?. 5 Dixit autem
Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim:
Principem populi tui non maledices .
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum,
exclamabat in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius
pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor . 7 Et cum haec
diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est
multitudo. 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque
spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. 9 Factus est autem clamor
magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes:
Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus
; 10 et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur
Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac
deducerent in castra. 11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait:
Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te
oportet et Romae testificari .
12 Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque
manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum. 13 Erant autem plus quam
quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant; 14 qui accedentes ad principes
sacerdotum et seniores dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos,
donec occidamus Paulum. 15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut
producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero,
priusquam appropiet, parati sumus interficere illum .
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra
nuntiavitque Paulo. 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait:
Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi . 18
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: Vinctus Paulus vocans
rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi .
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et
interrogabat: Quid est, quod habes indicare mihi? . 20 Ille autem dixit:
Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in
concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. 21 Tu ergo ne
credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se
devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati
sunt exspectantes promissum tuum .
22 Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam
haec nota mihi fecisti . 23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit:
Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et
lancearios ducentos, a tertia hora noctis, 24 et iumenta praeparate , ut
imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem, 25 scribens epistulam
habentem formam hanc: 26 Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem. 27
Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens
cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. 28 Volensque scire causam,
propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum; 29 quem inveni
accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis
habentem crimen. 30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum
pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum
eum apud te .
31 Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem
in Antipatridem; 32 et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo,
reversi sunt ad castra. 33 Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam
praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34 Cum legisset autem et
interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: 35
Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint ; iussitque in praetorio
Herodis custodiri eum.
24
1 Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum
senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus
Paulum. 2 Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: Cum in multa pace
agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, 3 semper
et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4 Ne diutius
autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5 Invenimus enim
hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in
universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, 6 qui etiam templum
violare conatus est, quem et apprehendimus, (7) 8 a quo poteris ipse diiudicans
de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum . 9 Adiecerunt autem
et Iudaei dicentes haec ita se habere.
10 Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: Ex multis annis
esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, 11
cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi
adorare in Ierusalem, 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem
aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, 13 neque
probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. 14 Confiteor autem hoc tibi,
quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens
omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, 15 spem habens in
Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad
homines semper. 17 Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam
veni et oblationes; 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum
turba neque cum tumultu; 19 quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te
praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; 20 aut hi ipsi dicant
quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, 21 nisi de una hac voce,
qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud
vos! .
22 Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt,
dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram , 23
iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere
de suis ministrare ei.
24 Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat
Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. 25
Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro,
timefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno
accersiam te , 26 simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter
quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque
gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
25
1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit
Hierosolymam a Caesarea; 2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi
Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum 3 postulantes gratiam adversum eum,
ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in
via. 4 Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius
profecturum: 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si
quod est in viro crimen, accusent eum . 6 Demoratus autem inter eos dies non
amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro
tribunali et iussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt
eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas
obicientes, quas non poterant probare, 8 Paulo rationem reddente: Neque in
legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi . 9
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: Vis
Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me? . 10 Dixit autem
Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil
nocui, sicut et tu melius nosti. 11 Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid
feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest
me illis donare. Caesarem appello! . 12 Tunc Festus cum consilio locutus
respondit: Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis .
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt
Caesaream et salutaverunt Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus
regi indicavit de Paulo dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores
Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem; 16 ad quos respondi, quia non
est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur,
praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. 17
Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali
iussi adduci virum; 18 de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam
deferebant, de quibus ego suspicabar malis; 19 quaestiones vero quasdam de sua
superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat
Paulus vivere. 20 Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet
ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. 21 Paulo autem appellante, ut
servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad
Caesarem . 22 Agrippa autem ad Festum: Volebam et ipse hominem audire!
. Cras, inquit, audies eum .
23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et
introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et
iubente Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus: Agrippa rex et
omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo
Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum
vivere amplius. 25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem
hoc appellante Augustum, iudicavi mittere. 26 De quo quid certum scribam domino,
non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut,
interrogatione facta, habeam quid scribam; 27 sine ratione enim mihi videtur
mittere vinctum et causas eius non significare .
26
1 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso .
Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: 2 De omnibus, quibus
accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me
hodie, 3 maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et
quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias. 4 Et quidem vitam meam
a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes
Iudaei; 5 praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam
secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. 6 Et nunc
propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto
iudicio subiectus, 7 in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac
die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! 8 Quid
incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa
contraria agere; 10 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in
carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum
occiderentur, detuli sententiam; 11 et per omnes synagogas frequenter puniens
eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque
in exteras civitates.
12 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me
lumen et eos, qui mecum simul ibant; 14 omnesque nos cum decidissemus in terram,
audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saul, Saul, quid me persequeris?
Durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15 Ego autem dixi: Quis es,
Domine?. Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. 16 Sed
exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te
ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, 17
eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te 18 aperire oculos
eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut
accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae
est in me.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis, 20 sed his, qui
sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus
annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna
paenitentiae opera facientes. 21 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo
comprehensum, tentabant interficere. 22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in
hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea,
quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: 23 si passibilis Christus, si
primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus .
24 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule;
multae te litterae ad insaniam convertunt! . 25 At Paulus: Non insanio,
inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. 26 Scit enim
de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror,
neque enim in angulo hoc gestum est. 27 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio
quia credis . 28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me Christianum
fieri! . 29 Et Paulus: Optarem apud Deum et in modico et in magno non
tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego
sum, exceptis vinculis his! .
30 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis; 31 et cum
secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: Nihil morte aut vinculis
dignum quid facit homo iste . 32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti
poterat homo hic, si non appellasset Caesarem .
27
1 Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum
et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. 2
Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca,
sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; 3
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit
ad amicos ire et curam sui agere. 4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus
Cypro, propterea quod essent venti contrarii; 5 et pelagus Ciliciae et
Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae. 6 Et ibi inveniens
centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam. 7 Et
cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum,
prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; 8 et vix iuxta
eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat
civitas Lasaea. 9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta
navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus 10 dicens eis:
Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed
etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio . 11 Centurio autem
gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur. 12 Et
cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare
inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae
respicientem ad africum et ad caurum.
13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent,
propius legebant Cretam. 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus
typhonicus, qui vocatur euroaquilo; 15 cumque arrepta esset navis et non posset
conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16 Insulam autem quandam
decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham, 17 qua sublata,
adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent,
submisso vase, sic ferebantur. 18 Valide autem nobis tempestate iactatis,
sequenti die iactum fecerunt 19 et tertia die suis manibus armamenta navis
proiecerunt. 20 Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies,
et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit:
Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere
iniuriam hanc et iacturam. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim
amissio animae erit ex vobis praeterquam navis; 23 astitit enim mihi hac nocte
angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, 24 dicens: Ne timeas, Paule;
Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant
tecum. 25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic
erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quandam oportet nos
incidere . 27 Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in
Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
28 Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati
et rursum submittentes invenerunt passus quindecim; 29 timentes autem, ne in
aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem
fieri. 30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in
mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere, 31 dixit Paulus
centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non
potestis . 32 Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam
excidere.
33 Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens:
Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; 34
propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia
nullius vestrum capillus de capite peribit . 35 Et cum haec dixisset et
sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit
manducare. 36 Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum. 37
Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38 Et satiati
cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam
considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. 40
Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas
gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus. 41
Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa
manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum. 42 Militum autem
consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret; 43
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui
possent natare, mittere se primos et ad terram exire 44 et ceteros, quosdam in
tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes
evaderent ad terram.
28
1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. 2
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra,
suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. 3 Cum
congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset
super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. 4 Ut vero
viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: Utique
homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere .
5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; 6 at illi
exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem
illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se
dicebant eum esse deum.
7 In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos
suscipiens triduo benigne hospitio recepit. 8 Contigit autem patrem Publii
febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset
et imposuisset ei manus, sanavit eum. 9 Quo facto, et ceteri, qui in insula
habebant infirmitates, accedebant et curabantur; 10 qui etiam multis honoribus
nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.
11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula
hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus
ibi triduo; 13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem,
superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, 14 ubi, inventis fratribus,
rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam. 15 Et inde cum
audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres
Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum
custodiente se milite. 17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret
primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil
adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum
in manus Romanorum, 18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant
dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me; 19 contradicentibus autem
Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid
accusare. 20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter
spem enim Israel catena hac circumdatus sum . 21 At illi dixerunt ad eum:
Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum
nuntiavit aut locutus est quid de te malum. 22 Rogamus autem a te audire quae
sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur .
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures,
quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et
Prophetis a mane usque ad vesperam. 24 Et quidam credebant his, quae dicebantur,
quidam vero non credebant; 25 cumque invicem non essent consentientes,
discedebant, dicente Paulo unum verbum: Bene Spiritus Sanctus locutus est
per Isaiam prophetam ad patres vestros 26 dicens:
Vade ad populum istum et dic:
Auditu audietis et non intellegetis,
et videntes videbitis et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos compresserunt,
ne forte videant oculis
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanabo illos.
28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et
audient! . (29) 30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat
omnes, qui ingrediebantur ad eum, 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt
de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
1 2
3 4 5
6 7 8 9 10
11 12 13 14
15 16 17 18
19 20 21 22
23 24 25 26
27 28
|