|
AD COLOSSENSES EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI
1
2 3 4
1 1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater 2
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis
et pax a Deo Patre nostro.
3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in
sanctos omnes, 5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante
audistis in verbo veritatis evangelii, 6 quod pervenit ad vos, sicut et in
universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua
audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; 7 sicut didicistis ab Epaphra
carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, 8 qui
etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et
postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et
intellectu spiritali, 10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni
opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, 11 in omni virtute
confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et
longanimitatem, cum gaudio
12 gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14 in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
15 qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
17 et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, 22
nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos
et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; 23 si tamen permanetis in fide
fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod
praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego
Paulus minister.
24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum
Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, 25 cuius factus sum
ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam
verbum Dei; 26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus,
nunc autem manifestatum est sanctis eius, 27 quibus voluit Deus notas facere
divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes
gloriae; 28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem
hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; 29
ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in
virtute.
2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his,
qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, 2 ut
consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias
plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, 3 in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. 4 Hoc dico, ut nemo vos
decipiat in subtilitate sermonum. 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu
vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in
Christum est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati et
superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in
gratiarum actione. 8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum
Christum; 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, 10
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; 11 in
quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis
carnis, in circumcisione Christi; 12 consepulti ei in baptismo, in quo et
conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae,
convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, 14 delens, quod adversum
nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de
medio affigens illud cruci; 15 exspolians principatus et potestates traduxit
confidenter, triumphans illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut
neomeniae aut sabbatorum, 17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. 18
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum
propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non
tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et
compaginatum crescit in augmentum Dei.
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in
mundo decretis subicimini: 21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque
contrectaveris ”, 22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum
praecepta et doctrinas hominum? 23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae
in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.
3 1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; 2 quae sursum sunt sapite, non quae supra
terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! 4
Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in
gloria.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam,
libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, 6
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; 7 in quibus et vos
ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos
omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore
vestro; 9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus
eius 10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem
eius, qui creavit eum, 11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et
praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, 13 supportantes
invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut
et Dominus donavit vobis, ita et vos; 14 super omnia autem haec: caritatem, quod
est vinculum perfectionis. 15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad
quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et
commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia
cantantes in cordibus vestris Deo; 17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut
in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. 19 Viri, diligite
uxores et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, oboedite parentibus per omnia;
hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare
filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, oboedite per omnia dominis
carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in
simplicitate cordis, timentes Dominum. 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini
sicut Domino et non hominibus, 24 scientes quod a Domino accipietis
retributionem hereditatis. Domino Christo servite; 25 qui enim iniuriam facit,
recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
4 1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et
vos Dominum habetis in caelo.
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, 3 orantes simul et
pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi,
propter quod etiam vinctus sum, 4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. 6 Sermo
vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos
unicuique respondere.
7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et
fidelis minister et conservus in Domino, 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut
cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, 9 cum Onesimo
fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota
facient vobis.
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de
quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum — 11 et Iesus,
qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei,
qui mihi fuerunt solacio. 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus
Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et
impleti in omni voluntate Dei. 13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet
multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. 14
Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15 Salutate fratres, qui sunt
Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. 16 Et cum lecta
fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam,
quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. 17 Et dicite Archippo: “ Vide
ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.
Gratia vobiscum.
|