|
AD HEBRAEOS EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI
1 2
3 4 5 6
7 8 9 10
11 12
13
1 1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, 2
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem
universorum, per quem fecit et saecula; 3 qui, cum sit splendor gloriae et
figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione
peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, 4 tanto melior
angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te
et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
Et adorent eum omnes angeli Dei .
7 Et ad angelos quidem dicit:
Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis ;
8 ad Filium autem:
Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis 10 et:
Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient .
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur
propter eos, qui hereditatem capient salutis?
2 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne
forte praeterfluamus. 2 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est
firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis
retributionem, 3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae,
cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos
confirmata est, 4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et
Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. 6 Testatus
est autem in quodam loco quis dicens:
Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
8 omnia subiecisti sub pedibus eius .
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc
autem necdum videmus omnia subiecta ei; 9 eum autem, qui paulo minus ab
angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore
coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios
in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. 11 Qui enim
sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non
erubescit fratres eos vocare 12 dicens:
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiae laudabo te;
13 et iterum: Ego ero fidens in eum ;
et iterum: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus .
14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter
participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis
imperium, id est Diabolum, 15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam
vitam obnoxii erant servituti. 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen
Abrahae apprehendit. 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut
misericors fieret et fidelis pontifex in iis,
quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; 18 in quo enim passus est
ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.
3 1 Unde, fratres
sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem
confessionis nostrae Iesum, 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et
Moyses in tota domo illius. 3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus
est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus
est. 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in
testimonium eorum, quae dicenda erant, 6 Christus vero tamquam Filius super
domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei
retineamus.
7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
Hodie, si vocem eius audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea 10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui
generationi huic et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11 sicut icut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam .
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis
discedendi a Deo vivo, 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec
illud hodie vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque
ad finem firmum retineamus, 15 dum dicitur:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione .
16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti
sunt ab Aegypto per Moysen? 17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos?
Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? 18 Quibus
autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli
fuerunt? 19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
4 1 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem
eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; 2 etenim et nobis evangelizatum est
quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide
cum iis, qui audierant. 3 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus,
quemadmodum dixit:
Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ,
et quidem operibus ab institutione mundi factis. 4 Dixit enim quodam loco de
die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ;
5 et in isto rursum: Non introibunt in requiem meam . 6 Quoniam ergo
superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est,
non introierunt propter inoboedientiam, 7 iterum terminat diem quendam,
Hodie , in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra .
8 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei; 10 qui enim ingressus est in
requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat
inoboedientiae exemplum. 12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et
penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et
intentionum cordis; 13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius,
omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei,
teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati
infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque
peccato; 16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
5 1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus
constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis; 2 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et
ipse circumdatus est infirmitate 3 et propter eam debet, quemadmodum et pro
populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. 4 Nec quisquam sumit
sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron. 5 Sic et Christus
non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum:
Filius meus es tu;
ego hodie genui te ;
6 quemadmodum et in alio dicit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
7 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit
salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et
exauditus pro sua reverentia, 8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his,
quae passus est, oboedientiam; 9 et, consummatus, factus est omnibus
oboedientibus sibi auctor salutis aeternae, 10 appellatus a Deo pontifex iuxta
ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes
facti estis ad audiendum. 12 Etenim cum deberetis magistri esse propter
tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei,
et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. 13 Omnis enim, qui
lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est; 14
perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos
habent sensus ad discretionem boni ac mali.
6 1 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab
operibus mortuis et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinae, impositionis
quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. 3 Et hoc
faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum
caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 et bonum gustaverunt Dei
verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad
paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui
habentes. 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans
herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius
finis in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti,
tametsi ita loquimur; 10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri
et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et
ministratis. 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, 12 ut non segnes
efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant
promissiones.
13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret
maiorem, iuravit per semetipsum 14 dicens: Utique benedicens benedicam te
et multiplicans multiplicabo te ; 15 et sic longanimiter ferens adeptus est
repromissionem. 16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae
eorum finis ad confirmationem est iuramentum; 17 in quo abundantius volens
Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se
interposuit iure iurando, 18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile
est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam
propositam spem; 19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et
incedentem usque in interiora velaminis, 20 ubi praecursor pro nobis introivit
Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
7 1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit
Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, 2 cui et decimam omnium
divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem
et rex Salem, quod est rex Pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealogia,
neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei,
manet sacerdos in perpetuum.
4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham
patriarcha. 5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt,
mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus
suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; 6 hic autem, cuius
generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui
habebat repromissiones, benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod
minus est, a meliore benedicitur.
8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium
accipiens quia vivit. 9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui
decimas accipit, decimatus est; 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando
obviavit ei Melchisedech.
11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso
legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium
surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim
sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. 13 De quo enim haec
dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; 14 manifestum
enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de
sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech
exsurgit alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est
sed secundum virtutem vitae insolubilis, 17 testimonium enim accipit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech .
18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et
inutilitatem, 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero
melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando
sacerdotes facti sunt, 21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad
illum:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ,
22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte
prohibebantur permanere; 24 hic autem eo quod manet in aeternum,
intransgressibile habet sacerdotium; 25 unde et salvare in perpetuum potest
accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens,
impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; 27 qui non
habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis
hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem
iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
8 1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui
consedit in dextera throni Maiestatis in caelis, 2 sanctorum minister et
tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde
necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. 4 Si ergo esset super
terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; 5 qui
figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum
consummaturus esset tabernaculum: Vide enim, inquit, omnia facies secundum
exemplar, quod tibi ostensum est in monte . 6 Nunc autem differentius
sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in
melioribus repromissionibus sancitum est. 7 Nam si illud prius culpa vacasset,
non secundi locus inquireretur; 8 vituperans enim eos dicit: Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae
testamentum novum; 9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in
die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam
ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit
Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas;
et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. 11 Et non docebit
unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce
Dominum; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, 12 quia
propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor .
13 Dicendo novum veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit,
prope interitum est.
9 1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi. 2
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa
et propositio panum, quod dicitur Sancta; 3 post secundum autem velamentum,
tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, 4 aureum habens turibulum et
arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens
manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, 5 superque eam
cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum
per singula.
6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant
sacerdotes sacrorum officia consummantes; 7 in secundum autem semel in anno
solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam,
adhuc priore tabernaculo habente statum; 9 quae parabola est temporis
instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta
conscientiam perfectum facere servientem, 10 solummodo in cibis et in potibus
et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis
imposita.
11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et
perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, 12 neque
per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel
in Sancta, aeterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum et
taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem
carnis, 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum
obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad
serviendum Deo viventi.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in
redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento,
repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. 16 Ubi enim
testamentum, mors necesse est afferatur testatoris; 17 testamentum autem in
mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est. 18
Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est; 19 enuntiato enim omni
mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum
et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem
populum aspersit 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos
Deus ; 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter
aspersit. 22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine
sanguinis effusione non fit remissio.
23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem
caelestia melioribus hostiis quam istis. 24 Non enim in manufacta Sancta
Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut
appareat nunc vultui Dei pro nobis; 25 neque ut saepe offerat semetipsum,
quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel
in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui
manifestatus est. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post
hoc autem iudicium, 28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda
peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
10 1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum,
per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam
potest accedentes perfectos facere. 2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo
quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? 3
Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4 Impossibile
enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. 5 Ideo ingrediens
mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam .
8 Superius dicens: Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia
pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi , quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixit: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam . Aufert primum, ut
secundum statuat; 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem
corporis Christi Iesu in semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens
hostias, quae numquam possunt auferre peccata. 12 Hic autem, una pro peccatis
oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, 13 de cetero
exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; 14 una enim
oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. 15 Testificatur
autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: 16 Hoc est
testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando
leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; 17 et
peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius .
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem
suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei, 22 accedamus cum vero corde in
plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua
munda; 23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui
repromisit; 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum
operum, 25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis
quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem
diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam
non relinquitur pro peccatis hostia, 27 terribilis autem quaedam exspectatio
iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. 28 Irritam quis
faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur; 29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei
conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus
est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? 30 Scimus enim eum, qui dixit:
Mihi vindicta, ego retribuam ; et iterum: Iudicabit Dominus populum
suum . 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen
sustinuistis passionum, 33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus
spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti; 34 nam
et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. 35 Nolite itaque
abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; 36 patientia
enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
37 Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
38 Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea.
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in
acquisitionem animae.
11 1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non
apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus
visibilia facta sint.
4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium
consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per
illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia
transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse
Deo. 6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad
Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus
aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae,
quae secundum fidem est, heres est institutus.
8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in
hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis
habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; 10 exspectabat
enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit
etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in
multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a
longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites
sunt supra terram; 14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus
revertendi; 16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non
confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille,
qui susceperat promissiones, 18 ad quem dictum erat: In Isaac vocabitur
tibi semen , 19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus;
unde eum et in parabola reportavit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super
fastigium virgae suae.
22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de
ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod
vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, 25
magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere
iucunditatem, 26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium
Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim
tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat
primogenita, tangeret ea.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti
Aegyptii devorati sunt.
30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores
cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac,
Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, 33 qui per fidem devicerunt
regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora
leonum, 34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt
de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; 35
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt,
non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; 36 alii
vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; 37
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in
melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, 38 quibus dignus
non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in
cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
12 1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium,
deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus
propositum nobis certamen, 2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem
Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta,
atque in dextera throni Dei sedet. 3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit
a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis
vestris deficientes.
4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; 5 et
obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
6 quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit .
7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius,
quem non corripit pater? 8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes
facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis! 9 Deinde patres quidem
carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis
obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? 10 Et illi quidem ad tempus
paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id,
quod utile est ad participandam sanctitatem eius. 11 Omnis autem disciplina in
praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum
pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite 13 et gressus rectos
facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem
sanetur.
14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit
Dominum, 15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis
sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi; 16 ne quis
fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita
sua. 17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem
reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis
inquisisset eam.
18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et
caliginem et procellam 19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui
audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; 20 non enim portabant
mandatum: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur; 21 et ita
terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: Exterritus sum et
tremebundus . 22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis,
Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam 23 et ecclesiam
primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et
spiritus iustorum, qui consummati sunt, 24 et testamenti novi mediatorem Iesum
et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum,
qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem
avertimus; 26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens:
Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum . 27 Hoc autem
adhuc semel declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant
ea, quae sunt immobilia.
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus
placentes Deo cum reverentia et metu; 29 etenim Deus noster ignis consumens
est.
13 1 Caritas fraternitatis maneat. 2 Hospitalitatem nolite obli visci; per
hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. 3 Mementote vinctorum
tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. 4
Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et
adulteros iudicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: Non te
deseram neque derelinquam , 6 ita ut confidenter dicamus:
Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? .
7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum
intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8 Iesus Christus heri et
hodie idem, et in saecula! 9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci;
optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt
ambulantibus in eis. 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem,
qui tabernaculo deserviunt. 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro
peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra
portam passus est. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius
portantes; 14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum
confitentium nomini eius.
16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis
oblectatur Deus.
17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro
animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non
gementes; hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in
omnibus bene volentes conversari. 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut
quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine
testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, 21 aptet vos in omni bono, ut
faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum
Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis
scripsi vobis. 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo,
si celerius venerit, videbo vos. 24 Salutate omnes praepositos vestros et
omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
25 Gratia cum omnibus vobis.
|