|
EPISTULA I IOANNIS
1
2 3 4 5
1 1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod
perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae 2 — et vita
apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat
coram Patre et apparuit nobis — 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et
vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum
Patre et cum Filio eius Iesu Christo. 4 Et haec scribimus nos, ut gaudium
nostrum sit plenum. 5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et
annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus,
mentimur et non facimus veritatem; 7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est
in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos
ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas
in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut
remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia. 10 Si dixerimus
quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
2 1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit,
advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; 2 et ipse est propitiatio
pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. 4 Qui
dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto
veritas non est; 5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei
consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in ipso
manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis
ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8 Verumtamen mandatum novum
scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et
lumen verum iam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in
tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et
scandalum ei non est; 11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in
tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos
eius.
12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. 13
Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes:
Vicistis Malignum. 14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis,
patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes
estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum,
non est caritas Patris in eo; 16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia
carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed
ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit
voluntatem Dei, manet in aeternum.
18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita
nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. 19
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis,
permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex
nobis. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. 21 Non scripsi
vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne
mendacium ex veritate non est. 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam
Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. 23 Omnis,
qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit,
quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. 25 Et haec est
repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.
26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. 27 Et vos, unctionem, quam
accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos;
sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est
mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non
confundamur ab eo in adventu eius. 29 Si scitis quoniam iustus est, scitote
quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.
3 1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et
sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. 2 Carissimi,
nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam,
cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. 4
Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. 5
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.
6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit
eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus
est; 8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat.
Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. 9 Omnis, qui natus
est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest
peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit
iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus
alterutrum. 12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et
propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius
iusta.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14 Nos scimus quoniam transivimus
de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida
non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos
debemus pro fratribus animas ponere. 17 Qui habuerit substantiam mundi et
viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo
caritas Dei manet in eo? 18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere
et veritate. 19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu
eius placabimus corda nostra, 20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est
Deus corde nostro et cognoscit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non
reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum 22 et, quodcumque petierimus,
accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram
eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et
diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24 Et, qui servat mandata
eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in
nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
4 1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo
sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. 2 In hoc cognoscitis
Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex
Deo est. 3 Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc
est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est. 4 Vos ex
Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam
qui in mundo. 5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos
audit. 6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo,
non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui
diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. 8 Qui non diligit, non cognovit
Deum, quoniam Deus caritas est. 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam
Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10 In hoc est
caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit
Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. 12
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas
eius in nobis consummata est. 13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et
ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14 Et nos vidimus et
testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. 15 Quisque confessus
fuerit: “ Iesus est Filius Dei ”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. 16 Et
nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas
est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
17 In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii;
quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 18 Timor non est in caritate,
sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem
timet, non est consummatus in caritate.
19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos. 20 Si quis dixerit: “ Diligo
Deum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum,
quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. 21 Et hoc mandatum
habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
5 1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis,
qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. 2 In hoc
cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius
faciamus. 3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius
gravia non sunt, 4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec
est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? 6
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed
in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est
veritas. 7 Quia tres sunt, qui testificantur: 8 Spiritus et aqua et sanguis; et
hi tres in unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius
est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo,
mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est
Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis
Deus, et haec vita in Filio eius est. 12 Qui habet Filium, habet vitam; qui non
habet Filium Dei, vitam non habet.
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis
in nomen Filii Dei.
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum
voluntatem eius, audit nos. 15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid
petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei
Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo
dico, ut roget. 17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus
est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam ex Deo
sumus, et mundus totus in Maligno positus est. 20 Et scimus quoniam Filius Dei
venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo,
qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita
aeterna. 21 Filioli, custodite vos a simulacris!
|