|
AD TIMOTHEUM EPISTULA I SANCTI PAULI APOSTOLI
1 2 3
4 5 6
1 1 Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris
nostri et Christi Iesu spei nostrae, 2 Timotheo germano filio in fide: gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes
quibusdam, ne aliter docerent 4 neque intenderent fabulis et genealogiis
interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae
est in fide; 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia
bona et fide non ficta, 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in
vaniloquium, 7 volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus affirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, 9 sciens hoc
quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et
peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et
si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 11 secundum evangelium gloriae beati
Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia
fidelem me existimavit ponens in ministerio, 13 qui prius fui blasphemus et
persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans
feci in incredulitate; 14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide
et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum
peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, 16 sed ideo misericordiam
consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem,
ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
17 Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria
in saecula saeculorum. Amen.
18 Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te
prophetias, ut milites in illis bonam militiam 19 habens fidem et bonam
conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; 20 ex quibus
est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
2 1 Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 2 pro regibus et
omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in
omni pietate et castitate. 3 Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro
Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, 6 qui
dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; 7 in
quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior
— doctor gentium in fide et veritate.
8 Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et
disceptatione; 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel
veste pretiosa, 10 sed, quod decet mulieres, profitentes pietatem per opera
bona.
11 Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; 12 docere autem
mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate. 13
Adam enim primus formatus est, deinde Eva; 14 et Adam non est seductus, mulier
autem seducta in praevaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum
generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum
sobrietate.
3 1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat. 2
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium,
prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum, non percussorem
sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 4 suae domui bene praepositum,
filios habentem in subiectione cum omni castitate 5 — si quis autem domui
suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C, 6 non neophytum,
ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 7 Oportet autem illum et
testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat
et laqueum Diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe
lucrum sectantes, 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi
autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 11 Mulieres
similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi
sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 13 qui
enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in
fide, quae est in Christo Iesu.
14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 15 si autem tardavero, ut scias
quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna
et firmamentum veritatis. 16 Et omnium confessione magnum est pietatis
mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mumdo,
assumptus est in gloria.
4 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent
quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, 2
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. 4 Quia
omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione
percipitur; 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
6 Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis
fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; 7 profanas autem et aniles
fabulas devita.
Exerce teipsum ad pietatem; 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis
est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc
est, et futurae. 9 Fidelis sermo et omni acceptione dignus: 10 in hoc enim
laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator
omnium hominum, maxime fidelium. 11 Praecipe haec et doce.
12 Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in
conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende
lectioni, exhortationi, doctrinae. 14 Noli neglegere donationem, quae in te
est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. 15
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16
Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum
facies et eos, qui te audiunt.
5 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, 2
anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. 3 Viduas honora, quae
vere viduae sunt. 4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant
primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim
acceptum est coram Deo. 5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in
Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; 6 nam quae in
deliciis est vivens, mortua est. 7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles
sint. 8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem
negavit et est infideli deterior.
9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio
recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adulescentiores autem
viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13 simul autem et
otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et
curiosae, loquentes quae non oportet. 14 Volo ergo iuniores nubere, filios
procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti
gratia; 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia,
ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui
laborant in verbo et doctrina; 18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os
bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. 19 Adversus
presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. 21 Testificor
coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine
praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. 22 Manus cito nemini
imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et
frequentes tuas infirmitates.
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam
autem et subsequuntur; 25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae
aliter se habent, abscondi non possunt.
6 1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos
arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. 2 Qui autem fideles habent
dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles
sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.
3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu
Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, 4 superbus est, nihil
sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur
invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, 5 conflictationes
hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum
esse pietatem.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in
mundum, quia nec auferre quid possumus; 8 habentes autem alimenta et quibus
tegamur, his contenti erimus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt
homines in interitum et perditionem; 10 radix enim omnium malorum est
cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se
doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei,
apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam
confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui
testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, 14 ut serves
mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu
Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex
regnantium et Dominus dominantium, 16 qui solus habet immortalitatem, lucem
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui
honor et imperium sempiternum. Amen.
17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in
incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, 18
bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, 19
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et
oppositiones falsi nominis scientiae, 21 quam quidam profitentes circa fidem
aberraverunt.
Gratia vobiscum.
|