|
EPISTULA II IOANNIS
1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et
non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, 2 propter veritatem, quae
permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum. 3 Erit nobiscum gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et
caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut
mandatum accepimus a Patre. 5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum
novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. 6 Et
haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est,
quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum
Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. 8 Videte
vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet;
qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. 10 Si quis venit ad
vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ”
ei dixeritis; 11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius
malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me
futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae electae.
|