|
EPISTULA II PETRI
1
2 3
1 1 Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem
nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi: 2
gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per
cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, 4 per quae
pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae
consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia,
corruptionem; 5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in
fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem
continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos
constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; 9 cui enim non praesto
sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens
purgationis veterum suorum delictorum. 10 Quapropter, fratres, magis satagite,
ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non
offendetis aliquando; 11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in
aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et
confirmatos in praesenti veritate. 13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum in
hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, 14 certus quod velox est
depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus
significavit mihi; 15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum
meum, ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu
Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. 17
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi
a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi
complacui ”; 18 et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus
cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui
bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies
illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, 20 hoc primum
intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;
21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu
Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
2 1 Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt
magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos,
Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem. 2 Et multi
sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur; 3 et in
avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non
cessat, et perditio eorum non dormitat.
4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni
detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: 5 et originali mundo
non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo
impiorum inducens; 6 et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens
eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura: 7 et
iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit: 8 aspectu enim
et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis
operibus cruciabat. 9 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero
in diem iudicii puniendos reservare, 10 maxime autem eos, qui post carnem in
concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt.
Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes, 11 ubi angeli fortitudine
et virtute cum sint maiores, non portant adversum illas coram Domino iudicium
blasphemiae. 12 Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in
captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in
corruptione sua et corrumpentur 13 inviti percipientes mercedem iniustitiae;
voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis
affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum, 14 oculos habentes
plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor
exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii; 15 derelinquentes rectam
viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit,
16 correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis
voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. 17 Hi sunt fontes sine aqua, et
nebulae turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. 18 Superba
enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos,
qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur, 19 libertatem illis
promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est,
huius servus est.
20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et
Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis
posteriora deteriora prioribus. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam
iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum
est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii:
“ Canis reversus ad suum vomitum ”,
et “ Sus lota in volutabro luti ”.
3 1 Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in quibus excito
vestram in commonitione sinceram mentem, 2 ut memores sitis eorum, quae
praedicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis traditi vobis
praecepti Domini et Salvatoris; 3 hoc primum scientes, quod venient in
novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas
ambulantes, 4 dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim
patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ”. 5 Latet enim
eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam
consistens Dei verbo, 6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit; 7
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati
in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut
mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9 Non tardat Dominus promissionem,
sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos
perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. 10 Adveniet autem dies Domini ut
fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et
terra et opera, quae in ea invenientur.
11 Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis
conversationibus et pietatibus, 12 exspectantes et properantes adventum diei
Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore
tabescent! 13 Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius
exspectamus, in quibus iustitia habitat. 14 Propter quod, carissimi, haec
exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace; 15 et
Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater
noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 16 sicut et in
omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia
intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas,
ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul
abducti excidatis a propria firmitate; 18 crescite vero in gratia et in
cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in
diem aeternitatis. Amen.
|