|
AD THESSALONICENSES EPISTULA II SANCTI PAULI APOSTOLI
1 2 3
1 1 Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
3 Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est,
quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium
vestrum in invicem, 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus, quas sustinetis, 5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni
habeamini regno Dei, pro quo et patimini; 6 si quidem iustum est apud Deum
retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, 7 et vobis, qui tribulamini,
requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis
eius, 8 in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui
non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu; 9 qui poenas dabunt interitu
aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius, 10 cum venerit glorificari
in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia
creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11 Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus
noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute; 12 ut
glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo,
secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
2 1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi
et nostram congregationem in ipsum, 2 ut non cito moveamini a sensu neque
terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam
per nos, quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et
revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, 4 qui adversatur et
extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo
Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 6 Et nunc
quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. 7 Nam mysterium iam
operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu
oris sui et destruet illustratione adventus sui, 9 eum, cuius est adventus
secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem
veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 11 Et ideo mittit illis Deus
operationem erroris, ut credant mendacio, 12 ut iudicentur omnes, qui non
crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a
Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione
Spiritus et fide veritatis; 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum
in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per
sermonem sive per epistulam nostram. 16 Ipse autem Dominus noster Iesus
Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam
et spem bonam in gratia, 17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere
et sermone bono.
3 1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et
glorificetur sicut et apud vos, 2 et ut liberemur ab importunis et malis
hominibus; non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Dominus est, qui
confirmabit vos et custodiet a Malo. 4 Confidimus autem de vobis in Domino,
quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. 5 Dominus autem dirigat
corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut
subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum
traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat
imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos 8 neque gratěs panem
manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes,
ne quem vestrum gravaremus; 9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut
nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud
vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. 11
Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed
curiose agentes; 12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in
Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. 13 Vos
autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non oboedit
verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut
confundatur; 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus
cum omnibus vobis.
17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
|