|
EPISTULA IUDAE
1 Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo
Patre dilecti et Christo Iesu conservati: 2 misericordia vobis et pax et caritas
adimpleatur.
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra
salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita
sanctis fide. 4 Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in
hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum
Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.
5 Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de
terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; 6 angelos
vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium,
in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. 7 Sicut Sodoma
et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post
carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
8 Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem
spernunt, glorias autem blasphemant. 9 Cum Michael archangelus cum Diabolo
disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre
blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”. 10 Hi autem, quaecumque
quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia
norunt, in his corrumpuntur. 11 Vae illis, quia via Cain abierunt et errore
Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt! 12 Hi sunt in
agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes
sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis
mortuae, eradicatae; 13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera
errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.
14 Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit
Dominus in sanctis milibus suis 15 facere iudicium contra omnes et arguere omnem
animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus
duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”. 16 Hi sunt
murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum
loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
17 Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab
apostolis Domini nostri Iesu Christi, 18 quoniam dicebant vobis: “ In
novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes
impietatum”. 19 Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.
20 Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae
fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 ipsos vos in dilectione Dei servate,
exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. 22 Et
his quidem miseremini disputantibus; 23 illos vero salvate de igne rapientes;
aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam
tunicam.
24 Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante
conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, 25 soli Deo salvatori
nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et
potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.
|