|
AD PHILIPPENSES EPISTULA SANCTI PAULI APOSTOLI
1 2 3
4
1 1 Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu,
qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo. 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4
semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5
super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc; 6 confidens hoc
ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi
Iesu; 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in
corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios
gratiae meae omnes vos esse. 8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos
in visceribus Christi Iesu. 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis
abundet in scientia et omni sensu, 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri et
sine offensa in diem Christi, 11 repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum
Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum
venerunt evangelii, 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni
praetorio et in ceteris omnibus; 14 et plures e fratribus in Domino confidentes
vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. 15 Quidam quidem et
propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem
Christum praedicant; 16 hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem
evangelii positus sum, 17 illi autem ex contentione Christum annuntiant, non
sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Quid enim? Dum
omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc
gaudeo; sed et gaudebo, 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per
vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, 20 secundum
exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut
semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per
mortem.
21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic
mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coartor autem ex his duobus:
desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; 24 permanere
autem in carne, magis necessarium est propter vos. 25 Et hoc confidens, scio
quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, 26
ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad
vos.
27 Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro
vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes,
concertantes fide evangelii; 28 et in nullo perterriti ab adversariis, quod est
illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; 29 quia vobis hoc
donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo
patiamini 30 idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.
2
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua
communio spiritus, si quae viscera et miserationes, 2 implete gaudium meum, ut
idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; 3 nihil
per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi
invicem arbitrantes; 4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea,
quae aliorum.
5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei
tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem
operamini; 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo
beneplacito. 14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15 ut
efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio
generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in
vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si delibor supra sacrificium
et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; 18 idipsum autem
et vos gaudete et congaudete mihi. 19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito
me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. 20
Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; 21 omnes
enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. 22 Probationem autem eius
cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23 Hunc
igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; 24 confido autem in
Domino, quoniam et ipse cito veniam.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et
commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae,
mittere ad vos, 26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod
audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus
misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super
tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum
gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum in Domino cum
omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, 30 quoniam propter opus Christi
usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod
vobis deerat ministerii erga me.
3
1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi
quidem non pigrum, vobis autem securum. 2 Videte canes, videte malos operarios,
videte concisionem! 3 Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et
gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego
habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego
magis: 5 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus
ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens
ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae
Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut
stercora, ut Christum lucrifaciam 9 et inveniar in illo non habens meam
iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo
est iustitia in fide; 10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius
et communionem passionum illius, conformans me morti eius, 11 si quo modo
occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12 Non quod iam acceperim aut
iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus
sum a Christo Iesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem:
quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me 14
ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc
vobis Deus revelabit; 16 verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
17 Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut
habetis formam nos. 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem
et flens dico, inimicos crucis Christi, 19 quorum finis interitus, quorum deus
venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Noster enim
municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum
Christum, 21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme
faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi
omnia.
4
1 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea,
sic state in Domino, carissimi!
2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. 3 Etiam rogo et
te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum
Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! 5 Modestia vestra nota sit
omnibus hominibus. Dominus prope. 6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus
oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant
apud Deum. 7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et
intellegentias vestras in Christo Iesu. 8 De cetero, fratres, quaecumque sunt
vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque
amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate; 9
quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et
Deus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis
pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. 11 Non
quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et
satiari et esurire et abundare et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo, qui me
confortat.
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. 15 Scitis autem et
vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a
Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos
soli; 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non
quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. 18
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae
misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19 Deus autem meus
implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo
Iesu. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt,
fratres. 22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
|