|
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
25 26 27 28
1 1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et
fratres eius, 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit
Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem
genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5 Salmon autem genuit Booz de
Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, 6 Iesse autem
genuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, 7 Salomon autem genuit
Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8 Asa autem genuit
Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9 Ozias autem
genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10
Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit
Iosiam, 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione
Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel
autem genuit Zorobabel, 13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit
Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem
genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar
autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16 Iacob autem genuit Ioseph
virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim;
et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a
transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est
in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit
occulte dimittere eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis
apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem
tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet autem filium,
et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum ”.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per
prophetam dicentem: 23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et
vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et
accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et
vocavit nomen eius Iesum.
2
1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis,
ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes: “ Ubi est, qui natus
est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
”. 3 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; 4
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sic
enim scriptum est per prophetam:
6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae,
quae apparuit eis; 8 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogate
diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens
adorem eum ”.
9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,
antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes
autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum viderunt
puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis
thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. 12 Et responso
accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in
regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens:
“ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque
dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15
et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino
per prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et
mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius,
a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. 17 Tunc adimpletum
est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 “ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in
Aegypto 20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram
Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”. 21 Qui surgens
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit
illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae 23 et veniens
habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est
per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
3
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto
Iudaeae 2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum
”.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!" ”.
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam
circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum,
dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos: “Patrem
habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis
suscitare Abrahae filios. 10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est;
omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus
est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos
baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12 cuius ventilabrum in manu sua, et
permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem
comburet igni inexstinguibili ”.
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14
Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis
ad me? ”. 15 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet
nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum. 16 Baptizatus autem Iesus,
confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei
descendentem sicut columbam et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis
dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ”.
4
1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut
tentaretur a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es,
dic, ut lapides isti panes fiant ”. 4 Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum
templi 6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum
tuum" ”.
8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia
regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si
cadens adoraveris me”. 10 Tunc dicit ei Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. 13 Et
relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 in finibus
Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam
dicentem:
15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
16 populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ”.
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite;
appropinquavit enim regnum caelorum ”.
18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur
Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
19 Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”. 20 At
illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem
fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit
eos. 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans
evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes,
variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et
lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae multae
de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
5
1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad
eum discipuli eius; 2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est
regnum caelorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne
malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui
fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum
valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus, qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut
videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed
adimplere. 18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum
aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. 19 Qui ergo solverit
unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in
regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
caelorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et
pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus
erit iudicio”. 22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus
erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui
autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. 23 Si ergo offeres munus
tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum
te, 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri
tuo et tunc veniens offer munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito,
dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te
ministro, et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec
reddas novissimum quadrantem.
27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". 28 Ego autem dico
vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam
in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice
abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus
tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide
eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam
totum corpus tuum abeat in gehennam.
31 Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum
repudii”. 32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta
fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem
Domino iuramenta tua". 34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque
per caelum, quia thronus Dei est, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum
eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput
tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37 Sit
autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius
est, a Malo est.
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in
dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio
contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te
angariaverit mille passus, vade cum illo duo. 42 Qui petit a te, da ei; et
volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis
inimicum tuum". 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate
pro persequentibus vos, 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia
solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et
publicani hoc faciunt? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid
amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo vos perfecti,
sicut Pater vester caelestis perfectus est.
6
1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini
ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. 2
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt
in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis:
Receperunt mercedem suam.
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito,
reddet tibi.
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in
angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis:
Receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et,
clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui
videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut
ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo
assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis
eum.
9 Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
10 adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
12 et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
13 et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester
caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet
peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim
facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt
mercedem suam. 17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater
tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,
et ubi fures effodiunt et furantur; 20 thesaurizate autem vobis thesauros in
caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec
furantur; 21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus
tuum lucidum erit; 23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum
tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae
erunt! 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et
alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo
servire et mammonae.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque
corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam
vestimentum? 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque
congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis
pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem
suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia
agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. 29 Dico autem vobis quoniam nec
Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fenum
agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis
vos, modicae fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid
manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. 32 Haec
enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus
indigetis. 33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia
adicientur vobis. 34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim
dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
7
1 Nolite iudicare, ut non iudice mini; 2 in quo enim iudicio iudi
caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non
vides? 4 Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”,
et ecce trabes est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo,
et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne
forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti
aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem,
numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem
porriget ei? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis
vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite
eis; haec est enim Lex et Prophetae.
13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad
perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; 14 quam angusta porta et arta
via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium,
intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16 A fructibus eorum cognoscetis eos;
numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona
fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor
bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis
arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur
ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum,
sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. 22 Multi dicent mihi in
illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine
daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. 23 Et tunc
confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro
sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. 25 Et descendit pluvia, et
venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non
cecidit; fundata enim erat supra petram.
26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto,
qui aedificavit domum suam supra arenam. 27 Et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit
ruina eius magna ”.
28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super
doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut
scribae eorum.
8
1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me
mundare ”. 3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”;
et confestim mundata est lepra eius. 4 Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini
dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses,
in testimonium illis ”.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et
dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. 7
Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. 8 Et respondens centurio ait: “
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et
sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites,
et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo:
“Fac hoc”, et facit”.
10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis:
Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11 Dico autem vobis quod multi ab
oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno
caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus
et stridor dentium ”. 13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut
credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et
febricitantem; 15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et
ministrabat ei.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat
spiritus verbo et omnes male habentes curavit, 17 ut adimpleretur, quod dictum
est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit ”.
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 Et
accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”. 20
Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula,
Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et
sepelire patrem meum ”. 22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte
mortuos sepelire mortuos suos ”.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce
motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero
dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva
nos, perimus! ”. 26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”.
Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27
Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare
oboediunt ei? ”. 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum,
occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita
ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt dicentes: “
Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”. 30 Erat
autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31 Daemones autem rogabant
eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”. 32 Et ait
illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit
totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem
fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia
habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut
transiret a finibus eorum.
9
1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. 2 Et
ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum,
dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. 3 Et ecce
quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. 4 Et cum vidisset
Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge
et ambula”? 6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in
terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et
vade in domum tuam ”. 7 Et surrexit et abiit in domum suam. 8 Videntes autem
turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum
nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores
venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11 Et videntes
pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat magister vester? ”. 12 At ille audiens ait: “ Non est opus
valentibus medico sed male habentibus.
13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”.
Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei
ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. 15 Et ait illis
Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est
sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim
supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. 17 Neque mittunt vinum
novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres
pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum
dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam,
et vivet ”. 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit
retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21 Dicebat enim intra se: “ Si
tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. 22 At Iesus conversus et videns
eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est
mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam
tumultuantem, 24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit
”. Et deridebant eum. 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum
eius, et surrexit puella. 26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “
Miserere nostri, fili David! ”. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad
eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt
ei: “Utique, Domine”. 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem
vestram fiat vobis”. 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis
Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. 31 Illi autem exeuntes
diffamaverunt eum in universa terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “
Numquam apparuit sic in Israel! ”. 34 Pharisaei autem dicebant: “ In
principe daemoniorum eicit daemones ”.
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et
praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves
non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa,
operarii autem pauci; 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in
messem suam ”.
10
1 Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem
spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem
infirmitatem.
2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus,
et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3 Philippus
et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus,
4 Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
5 Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne
abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6 sed potius ite ad
oves, quae perierunt domus Israel. 7 Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit
regnum caelorum”.
8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis
accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam
in zonis vestris, 10 non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque
virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea
dignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate
eam; 13 et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem
non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 Et quicumque non receperit
vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate
illa, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius
erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut
serpentes et simplices sicut columbae. 17 Cavete autem ab hominibus; tradent
enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18 et ad praesides
et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19 Cum autem
tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in
illa hora quid loquamini. 20 Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus
Patris vestri, qui loquitur in vobis.
21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in
parentes et morte eos afficient. 22 Et eritis odio omnibus propter nomen meum;
qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23 Cum autem persequentur
vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis
civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25 Sufficit
discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem
familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et
occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine;
et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28 Et nolite timere eos, qui
occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui
potest et animam et corpus perdere in gehenna. 29 Nonne duo passeres asse
veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere;
multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram
Patre meo, qui est in caelis; 33 qui autem negaverit me coram hominibus, negabo
et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere
sed gladium. 35 Veni enim separare
hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam
et nurum adversus socrum suam:
36 et inimici hominis domestici eius.
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat
filium aut filiam super me, non est me dignus; 38 et, qui non accipit crucem
suam et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenerit animam suam, perdet
illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
40 Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et,
qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42 Et, quicumque
potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine
discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
11
1 Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis
suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.
2 Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos
suos 3 ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. 4 Et
respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et
videtis: 5 caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt
et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; 6 et beatus est, qui non fuerit
scandalizatus in me ”. 7 Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas
de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed
quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur,
in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis,
et plus quam prophetam.
10 Hic est, de quo scriptum est:
"Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam ante te".
11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui
autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 12 A diebus autem Ioannis
Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13
Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis
recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures, audiat.
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus
in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt:
“Cecinimus vobis, et non saltastis;
lamentavimus, et non planxistis”.
18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium
habet!”; 19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo
vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est
sapientia ab operibus suis ”.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes
eius, quia non egissent paenitentiam: 21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi,
Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in
vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico
vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23 Et tu,
Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes!
Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent
usque in hunc diem. 24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in
die iudicii quam tibi ”.
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine
caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti
ea parvulis. 26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi
tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis
novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29
Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde,
et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave, et onus meum
leve est ”.
12
1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius
esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes
dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
3 At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui
cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit,
quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant
et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7 Si autem
sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam
condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; 10 et ecce homo manum habens
aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut
accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui
habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et
levabit eam? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene
facere ”. 13 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et
restituta est sana sicut altera. 14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant
adversus eum, quomodo eum perderent.
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos
omnes 16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, 17 ut adimpleretur,
quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
18 “ Ecce puer meus, quem elegi,
dilectus meus, in quo bene placuit animae meae;
ponam Spiritum meum super eum,
et iudicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
20 Arundinem quassatam non confringet
et linum fumigans non exstinguet,
donec eiciat ad victoriam iudicium;
21 et in nomine eius gentes sperabunt ”.
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut
mutus loqueretur et videret. 23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: “
Numquid hic est filius David? ”. 24 Pharisaei autem audientes dixerunt: “
Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se
desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26 Et si
Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi
iudices erunt vestri. 28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur
pervenit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum
fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum
illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat
mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus
autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium
hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non
remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et
fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies
viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim
cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo
de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod
locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37 ex verbis enim
tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister,
volumus a te signum videre ”. 39 Qui respondens ait illis: “ Generatio mala
et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae
prophetae. 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus
noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus
quam Iona hic! 42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et
ecce plus quam Salomon hic!
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida
quaerens requiem et non invenit. 44 Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde
exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. 45 Tunc vadit
et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi;
et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic
pessimae ”.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris
quaerentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui
foris stant quaerentes loqui tecum ”. 48 At ille respondens dicenti sibi ait:
“ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”. 49 Et extendens manum suam
in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei. 50 Quicumque enim
fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et
mater est ”.
13
1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2 et congregatae
sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba
stabat in litore.
3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat,
seminare. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres
et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram
multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6 sole
autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem
ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8 Alia vero
ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud
sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures, audiat ”. 10 Et accedentes
discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. 11 Qui
respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum,
illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui
autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor
eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14 et
adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos".
16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis,
et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis, qui audit verbum regni et non
intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui
secus viam seminatus est. 20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui
verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21 non habet autem in se
radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter
verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est,
qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum,
et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui
audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud
autem sexaginta, porro aliud triginta ”.
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum
homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines,
venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26 Cum
autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen
seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. 28 Et ait illis: “Inimicus
homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. 29
Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam
messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum
ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano
sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32 Quod minimum quidem est
omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut
volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”.
33 Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento,
quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est
totum ”.
34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil
loquebatur eis, 35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
“ Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius
dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”. 37 Qui respondens
ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; 38 ager autem est mundus;
bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; 39
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi
est; messores autem angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni
comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: 41 mittet Filius hominis angelos
suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc
iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. 44
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo
abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit
agrum illum.
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia,
quae habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere
congreganti; 48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes
collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in
consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
51 Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”. 52 Ait autem illis:
“ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri
familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”.
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et
veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et
dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes? 55 Nonne hic est fabri
filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et
Simon et Iudas? 56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic
omnia ista? ”. 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non
est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”. 58 Et non fecit ibi
virtutes multas propter incredulitatem illorum.
14
1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu 2 et ait pueris
suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes
operantur in eo ”. 3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4 Dicebat enim illi
Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”. 5 Et volens illum occidere, timuit
populum, quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit
Herodi, 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. 8
At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis
Baptistae ”. 9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter
recumbebant, iussit dari 10 misitque et decollavit Ioannem in carcere; 11 et
allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12 Et
accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes
nuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum;
et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens
vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. 15 Vespere
autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et
hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare
”. 17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos
pisces ”. 18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”. 19 Et cum iussisset
turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus,
aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli
autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias
fragmentorum duodecim cophinos plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus fere
quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans
fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus
orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat
enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans
supra mare. 26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt
dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus
locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”. 28
Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te
super aquas ”. 29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula
ambulavit super aquas et venit ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit
et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”. 31
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae
fidei, quare dubitasti? ”. 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit
ventus. 33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere
Filius Dei es! ”.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. 35 Et cum cognovissent
eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei
omnes male habentes, 36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
15
1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2
“ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant
manus suas, cum panem manducant ”. 3 Ipse autem respondens ait illis: “
Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4 Nam Deus
dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri
vel matri, morte moriatur". 5 Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri
vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6 non honorificabit patrem
suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7
Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8 "Populus hic labiis
me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
9 sine causa autem colunt me
docentes doctrinas mandata homi num" ”.
10 Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite: 11 Non quod
intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat
hominem! ”.
12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo,
scandalizati sunt? ”. 13 At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non
plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: caeci sunt, duces
caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”. 15
Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”. 16 At
ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intellegitis quia
omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 18 Quae autem
procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19 De corde enim
exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa
testimonia, blasphemiae. 20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem
manibus manducare non coinquinat hominem ”.
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier
Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine,
fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”. 23 Qui non respondit ei
verbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat
post nos ”. 24 Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves,
quae perierunt domus Israel ”. 25 At illa venit et adoravit eum dicens: “
Domine, adiuva me! ”. 26 Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem
filiorum et mittere catellis ”. 27 At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et
catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”. 28 Tunc
respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut
vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in
montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum
claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes
eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes,
debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum
Israel. 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae,
quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere
eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”. 33 Et dicunt ei discipuli: “
Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”. 34 Et ait
illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos
pisciculos ”. 35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; 36 et
accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis,
discipuli autem turbis. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod
superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem, qui
manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. 39 Et dimissis
turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.
16
1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt
eum, ut signum de caelo ostenderet eis. 2 At ille respondens ait eis: “ Facto
vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”; 3 et mane: “Hodie
tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis. 4 Generatio mala et adultera signum quaerit,
et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Iesus
autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et
sadducaeorum ”. 7 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non
accepimus!”. 8 Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae
fidei, quia panes non habetis? 9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque
panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 Neque septem panum
quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quomodo non intellegitis
quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et
sadducaeorum ”. 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento
panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos
suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. 14 At illi
dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut
unum ex prophetis ”. 15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”. 17
Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et
sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico
tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae
inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et
quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque
solveris super terram, erit solutum in caelis ”. 20 Tunc praecepit discipulis,
ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire
Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et
occidi et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum
dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”. 23 Qui conversus dixit
Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei
sunt, sed ea, quae hominum! ”.
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam
suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me,
inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae
vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et
tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic
stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in
regno suo ”.
17
1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem
eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. 2 Et transfiguratus est ante
eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba
sicut lux. 3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si
vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 5
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:
“ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7 Et
accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. 8
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini
dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod
Eliam oporteat primum venire? ”. 11 At ille respondens ait: “ Elias quidem
venturus est et restituet omnia. 12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et
non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius
hominis passurus est ab eis ”. 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne
Baptista dixisset eis.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male
patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16 Et obtuli eum
discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. 17 Respondens autem Iesus ait:
“ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar
vos? Afferte huc illum ad me ”. 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo
daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 Tunc accesserunt discipuli ad
Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20 Ille
autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si
habueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et
nihil impossibile erit vobis ”. (21) 22 Conversantibus autem eis in Galilaea,
dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23 et
occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad
Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”. 25 Ait: “
Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi
videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis
suis an ab alienis? ”. 26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit
illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vade
ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto
ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.
18
1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas
maior est in regno caelorum? ”. 2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio
eorum 3 et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini
sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit
se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. 5 Et, qui susceperit
unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit
ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae
homini, per quem scandalum venit!
8 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te:
bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos
pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue
eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos
habentem mitti in gehennam ignis.
10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli
eorum in caelis semper
vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (11) 12 Quid vobis videtur? Si
fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta
novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? 13 Et si contigerit ut
inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta
novem, quae non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in
caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum
solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; 16 si autem non audierit,
adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne
verbum; 17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam
noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis:
Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque
solveritis super terram, erunt soluta in caelo.
19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re,
quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. 20 Ubi enim
sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.
21 Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater
meus, et dimittam ei? Usque septies? ”. 22 Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi
usque septies sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere
cum servis suis. 24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui
debebat decem milia talenta. 25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum
dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. 26
Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et
omnia reddam tibi”. 27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et
debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis
suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde,
quod debes!”. 29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam
habe in me, et reddam tibi”. 30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in
carcerem, donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et
venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. 32 Tunc vocavit
illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi,
quoniam rogasti me; 33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego
tui misertus sum?”. 34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus,
quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus caelestis faciet
vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
19
1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a
Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. 2 Et secutae sunt eum turbae
multae, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini
dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”. 4 Qui respondens ait: “ Non
legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit:
"Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et
erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo
Deus coniunxit, homo non separet ”. 7 Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses
mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”. 8 Ait illis: “ Moyses ad
duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem
non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob
fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit
nubere ”. 11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus
datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt
eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt
propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”.
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli
autem increpabant eis. 14 Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos
prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”. 15 Et cum
imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam
vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: 17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est
bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”.
18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non
adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem
et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. 20 Dicit illi adulescens:
“ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. 21 Ait illi Iesus: “ Si
vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis
thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Cum audisset autem adulescens
verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.
23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile
intrabit in regnum caelorum. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 25 Auditis autem
his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”.
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud
Deum autem omnia possibilia sunt ”.
27 Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti
sumus te. Quid ergo erit nobis? ”. 28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico
vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius
hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim,
iudicantes duodecim tribus Israel. 29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres
aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum,
centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
20
1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo
mane conducere operarios in vineam suam; 2 conventione autem facta cum operariis
ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam
vidit alios stantes in foro otiosos 4 et illis dixit: “Ite et vos in vineam;
et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit
circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit et
invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. 7
Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca
operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”. 9
Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli
denarium. 10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi;
acceperunt autem et ipsi singuli denarium. 11 Accipientes autem murmurabant
adversus patrem familias 12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et
pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. 13 At ille
respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario
convenisti mecum? 14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo
dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus
tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait
illis in via: 18 “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum
gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget
”.
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et
petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut
sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
”. 22 Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere
calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”. 23 Ait illis:
“ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non
est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25 Iesus autem vocavit
eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui
magni sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos, sed quicumque
voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; 27 et, quicumque voluerit
inter vos primus esse, erit vester servus; 28 sicut Filius hominis non venit
ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. 30 Et ecce duo
caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt
dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. 31 Turba autem
increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine,
miserere nostri, fili David! ”. 32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “
Quid vultis, ut faciam vobis?”. 33 Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur
oculi nostri ”. 34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim
viderunt et secuti sunt eum.
21
1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem
Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis: “ Ite in castellum,
quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea;
solvite et adducite mihi. 3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus
eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”. 4 Hoc autem factum est,
ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
5 “ Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ”.
6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, 7 et adduxerunt
asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. 8
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos
de arboribus et sternebant in via. 9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae
sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit
in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis
est hic?”. 11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth
Galilaeae ”.
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in
templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, 13 et
dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur".
Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 Videntes
autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes
in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt 16 et
dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique;
numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?
”. 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique
mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam
secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi:
“ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo
ficulnea. 20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo
aruit ficulnea? ”. 21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si
habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et
si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. 22 Et omnia,
quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum
et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit
hanc potestatem? ”. 24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos
et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua
potestate haec facio: 25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?
”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”,
dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; 26 si autem dixerimus: “Ex
hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. 27
Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego
dico vobis in qua potestate haec facio ”.
28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad
primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. 29 Ille autem respondens
ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. 30 Accedens autem ad
alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit
illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in
regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis
ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec
paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et
saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit
eam agricolis et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum
appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. 35
Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium
vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt
illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur
filium meum”. 38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est
heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. 39 Et apprehensum
eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineae,
quid faciet agricolis illis? ”. 41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam
locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”. 42 Dicit
illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti
fructus eius. 44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem
vero ceciderit, conteret eum ”.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius,
cognoverunt quod de ipsis diceret; 46 et quaerentes eum tenere, timuerunt
turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
22
1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens: 2 “ Simile
factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit
servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit
alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei
et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. 5 Illi autem
neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et
civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae
sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; 9 ite ergo ad exitus viarum, et
quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. 10 Et egressi servi illi in vias,
congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae
discumbentium. 11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi: “Amice, quomodo huc
intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex
ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores:
ibi erit fletus et stridor dentium”. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi ”.
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16 Et
mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia
verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim
respicis personam hominum. 17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum
dare Caesari an non? ”. 18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid
me tentatis, hypocritae? 19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi
obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec et
suprascriptio? ”. 21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite
ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. 22 Et audientes
mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem,
et interrogaverunt eum 24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus
fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen
fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta,
defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; 26 similiter
secundus et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium mulier defuncta
est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt
eam ”. 29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas
neque virtutem Dei; 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed
sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis,
quod dictum est vobis a Deo dicente: 32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”. 33 Et audientes turbae
mirabantur in doctrina eius.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt
in unum. 35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: 36 “
Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”. 37 Ait autem illi: “ Diliges
Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
38 hoc est magnum et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges
proximum tuum sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et
Prophetae ”. 41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus 42
dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “
David ”. 43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum
dicens:
44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”. 46 Et nemo
poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius
interrogare.
23
1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2 dicens: “
Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3 Omnia ergo, quaecumque
dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere:
dicunt enim et non faciunt. 4 Alligant autem onera gravia et importabilia et
imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero
opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et
magnificant fimbrias, 6 amant autem primum recubitum in cenis et primas
cathedras in synagogis 7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. 8
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos
fratres estis. 9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater
vester, caelestis. 10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est,
Christus. 11 Qui maior est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se
exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum
caelorum ante homines! Vos
enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (14) 15 Vae vobis, scribae et
pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum
proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum,
nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. 17 Stulti et
caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et: “Quicumque
iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est
super illud, debet”. 19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod
sanctificat donum? 20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus,
quae super illud sunt; 21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo,
qui inhabitat in ipso; 22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in
eo, qui sedet super eum.
23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum
et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam
et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24 Duces caeci, excolantes
culicem, camelum autem glutientes.
25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est
calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26 Pharisaee
caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius
est, mundum.
27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris
dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus
mortuorum et omni spurcitia! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus
iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra
prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis: “Si fuissemus in
diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! 31
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas
occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Serpentes, genimina
viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos
prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis
flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a
sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem
occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super
generationem istam.
37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi
sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat
pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra
deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis:
"Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.
24
1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut
ostenderent ei aedificationes templi; 2 ipse autem respondens dixit eis: “ Non
videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem,
qui non destruetur ”. 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad
eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum
adventus tui et consummationis saeculi? ”.
4 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat. 5 Multi enim
venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. 6
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini;
oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7 Consurget enim gens in gentem, et
regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8 haec autem omnia
initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et
eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur
multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11 et multi pseudoprophetae
surgent et seducent multos. 12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet
caritas multorum; 13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. 14
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus
gentibus; et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem
desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui
legit, intellegat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17 qui in
tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18 et, qui in agro, non
revertatur tollere pallium suum. 19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in
illis diebus!
20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 erit enim tunc
tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22 Et
nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter
electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic
Christus” aut: “Hic”, nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi et
pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur,
si fieri potest, etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si ergo dixerint
vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”,
nolite credere; 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in
occidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illuc
congregabuntur aquilae.
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non
dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum
commovebuntur. 30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc
plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus
caeli cum virtute et gloria multa; 31 et mittet angelos suos cum tuba magna, et
congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos
eorum.
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et
folia nata, scitis quia prope est aestas. 33 Ita et vos, cum videritis haec
omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34 Amen dico vobis: Non praeteribit
haec generatio, donec omnia haec fiant. 35 Caelum et terra transibunt, verba
vero mea non praeteribunt.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi
Pater solus. 37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38 Sicut
enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum
tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39 et non cognoverunt,
donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc
duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41 duae molentes in
mola: una assumitur, et una relinquitur.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43 Illud
autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset,
vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote
parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 45 Quis putas est
fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det
illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius,
invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua
constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram
facit dominus meus venire”, 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet
autem et bibat cum ebriis, 50 veniet dominus servi illius in die, qua non
sperat, et in hora, qua ignorat, 51 et dividet eum partemque eius ponet cum
hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
25
1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes
lampades suas exierunt obviam sponso. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et
quinque prudentes. 3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum
secum; 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5 Moram
autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte
clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. 7 Tunc surrexerunt omnes
virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt:
“Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. 9
Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite
potius ad vendentes et emite vobis”. 10 Dum autem irent emere, venit sponsus,
et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11
Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi
nobis”. 12 At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. 13
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis
bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum,
unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim 16 abiit, qui
quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum
acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post
multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta
dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque
superlucratus sum”. 21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis.
Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini
tui”. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo
talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. 23 Ait illi dominus
eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te
constituam: intra in gaudium domini tui”. 24 Accedens autem et qui unum
talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non
seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25 et timens abii et abscondi
talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. 26 Respondens autem
dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non
seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam
nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28 Tollite
itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti
dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et
stridor dentium”.
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc
sedebit super thronum gloriae suae. 32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes;
et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33 et statuet
oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34 Tunc dicet Rex his, qui
a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis
regnum a constitutione mundi. 35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;
sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36 nudus, et
operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.
37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem
et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38 Quando autem te vidimus
hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39 Quando autem te vidimus
infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. 40 Et respondens Rex dicet illis:
“Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi
fecistis”. 41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi
potum; 43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me;
infirmus et in carcere, et non visitastis me”. 44 Tunc respondebunt et ipsi
dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut
nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. 45 Tunc
respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de
minimis his, nec mihi fecistis”. 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti
autem in vitam aeternam ”.
26
1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit
discipulis suis: 2 “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis
traditur, ut crucifigatur ”.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam
principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, 4 et consilium fecerunt, ut Iesum
dolo tenerent et occiderent; 5 dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus
fiat in populo ”.
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum
mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius
recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid
perditio haec? 9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. 10
Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum
operata est in me; 11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper
habetis. 12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me
fecit. 13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto
mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes
sacerdotum 15 et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”.
At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16 Et exinde quaerebat
opportunitatem, ut eum traderet.
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis
paremus tibi comedere Pascha? ”. 18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad
quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio
Pascha cum discipulis meis” ”. 19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit
illis Iesus, et paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. 21 Et edentibus illis, dixit:
“ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. 22 Et contristati
valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. 23 At ipse
respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi,
per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille
”. 25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum,
Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque
discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”. 27 Et
accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in
remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine
vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
”.
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31 Tunc dicit illis Iesus: “
Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim:
"Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". 32 Postquam autem
resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. 33 Respondens autem Petrus ait
illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
34 Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter
me negabis ”. 35 Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non
te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit
discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. 37 Et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. 38 Tunc ait
illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate
mecum ”. 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens:
“ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut
ego volo, sed sicut tu ”. 40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes;
et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate et
orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma ”. 42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non
potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. 43 Et venit iterum
et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44 Et relictis illis,
iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. 45 Tunc venit ad
discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit
hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. 46 Surgite, eamus; ecce
appropinquavit, qui me tradit ”.
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba
multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus
populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque
osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. 49 Et confestim accedens ad Iesum
dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. 50 Iesus autem dixit illi: “
Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et
tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum
exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit
auriculam eius.
52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui
acceperint gladium, gladio peribunt. 53 An putas quia non possum rogare Patrem
meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54 Quomodo
ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. 55 In illa hora dixit
Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. 56
Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc
discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi
scribae et seniores convenerant. 58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in
aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut
videret finem. 59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum
testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60 et non invenerunt, cum
multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo 61 dixerunt: “
Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud”
”. 62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti
adversum te testificantur? ”. 63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum
ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius
Dei ”. 64 Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo
videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus
caeli ”.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid
adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. 66 Quid vobis videtur?
”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. 67 Tunc
exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in
faciem ei dederunt 68 dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te
percussit? ”.
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens:
“ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. 70 At ille negavit coram omnibus dicens:
“ Nescio quid dicis! ”. 71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et
ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. 72 Et iterum
negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. 73 Post pusillum autem
accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et
loquela tua manifestum te facit ”. 74 Tunc coepit detestari et iurare: “ Non
novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; 75 et recordatus est Petrus
verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et
egressus foras ploravit amare.
27
1 Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et
seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt
eum et tradiderunt Pilato praesidi.
3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus,
rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens: “
Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu
videris! ”. 5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se
suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non
licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”. 7 Consilio autem
inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc
vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum
est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta
argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10 et
dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”.
11 Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu
es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”. 12 Et cum
accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc
dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”. 14
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum,
quem voluissent. 16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur
Barabbas. 17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam
vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”. 18 Sciebat enim quod per
invidiam tradidissent eum.
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil
tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”. 20
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent
Barabbam, Iesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses ait illis: “ Quem
vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. 22
Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”.
Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”. 23 Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”.
At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret,
accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine
hoc; vos videritis! ”. 25 Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis
eius super nos et super filios nostros ”. 26 Tunc dimisit illis Barabbam;
Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum
universam cohortem. 28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei 29
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in
dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex
Iudaeorum! ”. 30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant
caput eius. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum
vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc
angariaverunt, ut tolleret crucem eius. 33 Et venerunt in locum, qui dicitur
Golgotha, quod est Calvariae locus, 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle
mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum,
diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum ibi. 37
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex
Iudaeorum ”.
38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes: “
Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius
Dei es, descende de cruce! ”. 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes
cum scribis et senioribus dicebant: 42 “ Alios salvos fecit, seipsum non
potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in
eum. 43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius
sum” ”. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo,
improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam
nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli,
lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti
me? ”. 47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat
iste ”. 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et
imposuit arundini et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: “ Sine,
videamus an veniat Elias liberans eum ”. 50 Iesus autem iterum clamans voce
magna emisit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et
terra mota est, et petrae scissae sunt; 52 et monumenta aperta sunt, et multa
corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post
resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54
Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his,
quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum
a Galilaea ministrantes ei; 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi
et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.
57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph,
qui et ipse discipulus erat Iesu. 58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. 59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in
sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra,
et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61 Erat autem ibi Maria
Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum
et pharisaei ad Pilatum 63 dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor
ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. 64 Iube ergo custodiri
sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum
et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore
”. 65 Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis
”. 66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum
custodia.
28
1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit
Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. 2 Et ecce terrae motus factus
est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem
et sedebat super eum. 3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum
eius candidum sicut nix. 4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et
facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite
timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. 6 Non est hic:
surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. 7 Et cito
euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in
Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. 8 Et exeuntes cito de
monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et
tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite
timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt
”.
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et
nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12 Et congregati
cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus 13
dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis
dormientibus”. 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et
securos vos faciemus ”. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant
docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat
illis Iesus, 17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18 Et
accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo
et in terra. 19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti, 20 docentes eos servare omnia, quaecumque
mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi ”.
|