|
PRAEFATIO AD LECTOREM
Quoniam sollicitudo pastoralis vera est causa, qua Ecclesia movetur ut id quod
fideliter tradit, renovet, Pius XII mente percipiens tempus advenisse ut in
Breviario Romano, a sancto Pio V, eius decessore, edito, pro Psalterio Gallicano
aliud substitueretur, concessit ut, sive in privata sive in publica recitatione
nova interpretatio, a Pontificii Instituti Biblici professoribus confecta,
adhiberetur. Quam deliberationem his verbis explicavit: “ ut plenius in dies
fidelibus pateat Sacrarum Litterarum sensus a Spiritu Sancto inspirante datus et
hagiographi calamo expressus, quemadmodum in Encyclicis Litteris Divino afflante
Spiritu haud ita multo ante exposuimus ”.
Pius XII sine dubio haud ignoravit “ Vulgatam quae dicitur interpretationem
arctissime esse cum Sanctorum Patrum scriptis Doctorumque explanationibus
conexam, eandemque longo saeculorum usu summam in Ecclesia nactam esse
auctoritatem ”, sed prorsus etiam conscius fuit huius veritatis: “ latinae
huius interpretationis obscuritates mendaque, a s. Hieronymo neutiquam expuncta,
aetate recentiore idcirco magis magisque manifesta oculis occurrerunt, quod
antiquarum linguarum, imprimisque Hebraicae, cognitio admodum profecit, quod
interpretandi ars perfectior evasit, quod metricae denique ac rhythmicae
sermonum orientalium leges altius fuere investigatae, et ‘criticae textualis'
quae dicitur, normae clarius perspectae sunt ”.
Concilium Vaticanum II huiusmodi impulsiones in se recepit iisque obsecundavit,
eas ad illum effectum adducens, quem tempora iam sinebant. Etenim hinc
affirmavit: “ Maximum est Sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda.
Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque
ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt,
et ex ea significationem suam, actiones et signa accipiunt. Unde ad procurandam
sacrae Liturgiae instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut
promoveatur ille suavis et vivus Sacrae Scripturae affectus, quem testatur
venerabilis rituum cum orientalium tum occidentalium traditio ”. Illinc haec
congruenter statuit: “ Opus recognitionis Psalterii, feliciter inchoatum,
quamprimum perducatur ad finem, respectu habito latinitatis christianae, usus
liturgici etiam in cantu, necnon totius traditionis latinae Ecclesiae ”.
Paulus VI sine mora, cum adhuc celebraretur Concilium, anno 1964 ineunte, Coetum
peritorum nominavit, obnoxium Concilio ad exsequendam Constitutionem de Sacra
Liturgia, qui optatam Psalterii emendationem statim est aggressus.
Die 29 mensis Novembris anno 1965 praedictus Summus Pontifex Paulus VI
Pontificiam Commissionem pro Nova Vulgata Bibliorum editione instituit, cui
Augustinus Cardinalis Bea praefuit; in quam exeunte anno 1967 Coetus pro
Psalterio est insertus.
In allocutione, quam die 23 Decembris 1966 habuit, Summus Pontifex consilium de
Nova Vulgata editione apparanda his verbis exposuit: “ Haec editio postulatur
progressione studiorum biblicorum et necessitate tribuendi Ecclesiae et mundo
Sacrae Scripturae textum novum, auctoritate praeditum. Cogitatur de textu, in
quo Vulgata editio Hieronymiana ad verbum exprimitur, ubi textum primigenium
accurate exhibet, qualis in hodiernis editionibus, scientifica, ut aiunt,
ratione confectis, continetur; prudenter vero emendabitur, ubi ab eo deflectit
vel eum minus recte interpretatur, adhibita lingua Latinitatis biblicae
christianae, ita ut respectus traditionis temperetur cum postulatis criticis
aetatis nostrae. In Liturgiam ergo Latinam textus inducetur unicus, qui, ad
scientiam quod attinet, impugnari non possit quique traditioni, disciplinae
hermeneuticae ac sermoni christiano sit consentaneus. Qui textus erit etiam
huiusmodi ut ad eum versiones vulgares referantur ”.
Die 10 Augusti 1969 Liber Psalmorum est editus, qui in Liturgia Horarum in locum
versionis Pianae, quae anno 1945 prodierat, est substitutus. Pontificia
Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum editione annis 1970 et 1971, pro more Typis
Polyglottis Vaticanis, totum Novum Testamentum tribus voluminibus edidit.
Moderatio Commissionis pro Nova Vulgata Bibliorum editione die 3 Iulii 1971
Eduardo Schick, Episcopo Fuldensi, est credita. Commissio, paene tota e novis
constans sodalibus, opus emendationis ad totum Vetus Testamentum transtulit
textumque ita confectum annis 1976 et 1977 quattuor voluminibus edidit.
Die 26 Octobris 1977 Paulo VI postremum volumen, a Commissione paratum, est
propositum. In sermone, quem paulo post ad Patrum Cardinalium Collegium habuit,
affirmavit opus, ad finem perductum, esse eventum, “ cuius significatio et
momentum omnem terminum temporis egrederetur ”; et addidit: “ Textus magna
ex parte, ut fieri potuit, in editiones liturgicas librorum, hisce annis
editorum, transiit, atque etiam in sacris sollemnibus, quibus praesidemus,
adhiberi consuevit.
Cogitare libet textum certum esse fundamentum, in quo studia biblica
dilectissimi cleri innitantur, maxime ubi bibliothecae, specialibus disciplinis
patentes, difficilius consuli possunt et congruentium studiorum diffusio est
impeditior. Ut autem toto textu, qui nunc in seiunctas editiones est divisus,
omnes valeant uti, is in unicam editionem eamque amplam, elegantem, habilem,
sacro Libro dignam, historicam propter eiusmodi eventum colligetur. Coetus, ad
hoc institutus, iam ad inceptum perficiendum incumbit ”.
Post brevem Pontificatum Ioannis Pauli I, Summus Pontifex Ioannes Paulus II die
25 Aprilis 1979 per Constitutionem Apostolicam, a verbis “ Scripturarum
thesaurus ” incipientem, Novae Vulgatae Bibliorum Sacrorum editionem “
typicam ” declaravit et promulgavit.
Oportet quidem significare editionem illam typicam non ad amussim convenire cum
editione voluminum seiunctorum, quia, ut liquet, Commissio rationem ducere
debebat animadversionum, quae interea a multis ad eam missae erant, secundum
methodum, iam in praeparandis singulis libris servatam, qui “ pro manuscripto
” antea ad cunctos studiosos, etiam non catholicos, erant perlati.
In hanc alteram quoque editionem typicam, debito permissu obtento, quaedam
retractationes sunt relatae, quas perspicuitas textus et uniformitas
postulabant.
Lectorem ad introductiones peculiares, ad quas res pertinent, remittimus, ut
criteria cognoscat, quae Commissio in emendandis libris est secuta; normae vero
generales, quas Commissio quoad versionem et linguam observabat, hae fuerunt:
1. Religiose servanda est littera Vulgatae versionis s. Hieronymi quoties haec
sensum textus primigenii fideliter reddit et facile intellegitur, nec ansam
praebet ad eum minus recte intellegendum vel perperam interpretandum.
2. Si quando tamen vel in commentariis s. Hieronymi, ut non raro accidit, vel
apud ss. Patres, vel in Vetere Latina versione textus primigenius verbis magis
accommodatis et claris redditur quam in Vulgata editione, tunc hi modi eligendi
esse videntur.
3. In vocabulis seligendis et in sensu textus primigenii Latine exprimendo,
debito modo ratio habenda est etiam traditionis exegeticae sive Patrum sive
Magisterii Ecclesiae, ita ut nova recensio Vulgatae fideliter reddat sensum “
quem tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia ”. Cavendum tamen omnino erit ne in
vertendos textus Veteris Testamenti inferantur doctrinae Novi Testamenti; item
ne in textus Novi Testamenti inducantur “ explicitationes ” traditionis
serioris. Ex altera tamen parte, versio singulorum textuum talis sit ut doctrina
Novi Testamenti vel traditionis ecclesiasticae facile cum ea componi possit.
4. Ad “ explicitationes ” quod attinet, quae sive in versione LXX
Interpretum, sive in Vetere Latina, sive etiam apud s. Hieronymum haud raro
inveniuntur, praesertim de Messianismo, in iis diiudicandis norma textus
primigenii servetur, et versio ad regulam praecedentis commatis (n. 3) fiat.
Semper autem caveatur ne libro alicui vel aetati plus tribuatur quam quod revera
habuit, ita ut germanus progressus revelationis perspiciatur. Quod si agatur de
textibus, qui decursu temporum realem progressionem habuerunt, in iis vertendis
ea vocabula seligantur quae eiusmodi progressioni excipiendae sint apta.
5. In libris vel textibus poëticis Latine reddendis ratio est habenda rhythmi
et sonori accentus; vitentur omnino hiatus, cacophoniae, vitiosae verborum
consociationes, cetera eiusmodi. Ratio scilicet est habenda usus textuum, qui
fit in Liturgia, sive in recitatione sive in cantu.
6. Idem verbum seu vocabulum Hebraicum vel Graecum non idem omnino verbum
Latinum exposcit nec patitur; eligendum igitur est verbum homologum, quod
contextus requirit, vel pressius verborum significationi respondet. Quod
dicendum est etiam de notissimis illis hesed (gratia, misericordia, benignitas),
qâhâl (coetus, conventus, ecclesia), berît (foedus, testamentum), rűah
(ventus, halitus, animus), quae varias significationes habere possunt.
7. Ad morphologiam et ad syntaxin et stilum quod attinet, lingua Latina, qua
Nova Vulgata utitur, similis erit linguae christianae antiquae. Ideo omnia
vocabula christianae Latinitatis servanda sunt, licet aetate classica aliam
significationem habuerint, e. g. confiteri, elevare, iubilare, humiliare,
oratio, passio, concupiscentia, gratia, iustitia, salus etc.
Constructiones syntacticae admittuntur, quas auctores aetatis classicae
repudiabant, e.g. quod (vel quia, rarissime quoniam) post verba sentiendi et
dicendi, loco accusativi cum infinitivo. Regula Latinitatis christianae servanda
est etiam in usu particularum (praepositionum et coniunctionum) et pronominum,
prae omnibus cauto ut fideliter reddatur sensus textus primigenii.
8. Huc pertinent haud pauci Hebraismi, qui saepissime occurrunt apud auctores
christianos praesertim in Vulgata et in Vetere Latina versione. Difficile
videtur rem “ a priori “ definire. Universe dici potest quod si agitur de
meris Hebraismis, qui Latinitatem undique offendunt vel sunt Latine parum
intellegibiles vel obscuri, tunc manifeste corrigendi sunt. Semitismi ut “
domus sanctitatis ”, “ via iustitiae ”, “ filius perditionis ”, “
canticum canticorum ”, “ in pace ”, “ in sanctitate ”, “ in iustitia
”, “ ante faciem ”, maiore cum benevolentia diiudicandi videntur;
considerandus est enim in singulis casibus cum usus Latinitatis christianae
proprius, tum genus dicendi vulgare, nec praetermittenda videtur consuetudo
hominum nostrae aetatis eorumque percipiendi facilitas.
9. Quod ad nomina propria personarum et locorum attinet, opera est data,
praesertim in hac altera editione, ut saltem in eodem libro eademque
significatione uniformitas servaretur, praelato, ut patet, scribendi modo
certiore aut, in re dubia, editionis Xystinae–Clementinae ratione expressa,
quae propius accedit ad formam Graecam, quae, ad hoc quod pertinet, est textu
Masoretico antiquior.
Orthographia, attento fine liturgico Novae Vulgatae editionis, qui imprimis
perspicuitatem exposcit, non sequitur varietatem exemplarium manu scriptorum,
sed usum, qui hac aetate magis invaluit; qua in re studium est positum in
uniformitate.
Interpunctioni, quae potius practicas quasdam rationes sequitur, est propositum
ut sive lectioni sive interpretationi sit adiumento, cum textus sit huiusmodi ut
“ ad eum versiones vulgares referantur ”.
In Nova Vulgata editione idem ordo librorum servatur, qui proprius est editionis
Xystinae–Clementinae. Ordo autem numerorum capitum et versiculorurn
conformatus est numerandi rationi, quae in quibusque textibus primigeniis
invenitur. In Psalterio ergo ordo textus Masoretici servatur, ordine Vulgatae
editionis intra parentheses posito.
Textus denique poetici secundum ordinem versuum sunt typographice dispositi,
ratione, ut decet, habita necessitatum Liturgiae Horarum.
EDUARDUS SCHICK eps.
Praeses Pontificiae Commissionis
pro Nova Vulgata editione
|