The Holy See
back up
Search
riga

PRAENOTANDA

Ut iudicari possit de recognitione, publico usui in Ecclesia destinatae, Veteris Vulgatae editionis, expedit de modo exponere, qui ad emendandos quosdam libros Sacrae Scripturae necessarius est visus, necnon de peculiaribus quaestionibus, quae ortae sunt, ac de earum solutione.


VETUS TESTAMENTUM

In arduo emendandi PENTATEUCHUM opere Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum editione secuta est s. Hieronymi exemplum, qui sic ad Desiderium scripsit: “ Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule... Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti, et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu, quo scripti sunt libri, in Latinum eos transferre sermonem ”.

Magnus Doctor, Damasi Papae mandato, Pentateuchum inter 398–405 ex ipsa “Hebraica veritate” Latina voce reddidit, quae simplicitate, fidelitate et elegantia generatim excellit.
Tamquam norma sumptus est Textus Masoreticus (= TM), critice editus in Bibliis Hebraicis Stutgardiensibus. Si a textu Masoretico interdum recessimus, in notis criticis rationem emendationis protulimus.

Sed etiam ad LXX Interpretum Graecam versionem (= Gr) spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud Christianos sermonis Graeci. Huius autem versionis illam adhibuimus editionem, quam critice paravit Alfredus Rahlfs, quaeque Stutgardiae anno 1962 edita est. Haec editio, maxima ex parte solis codicibus B S A nixa, etiam Origenis et Luciani recensiones aliosque fontes minores admittit.

Perpensae quoque et adhibitae sunt antiquae versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilae (= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (= Theod).
Textus Latinus invenitur in Bibliis Sacris iuxta Vulgatam Versionem (= Vg) a Societate Biblica Virtembergensi, Stutgardiae 1969 editis, quam R. Weber recensuit adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont, H. F. D. Sparks, W. Thiele (= ed. critica).

In recensendo Pentateucho normas generales secuti sumus, unde Vulgatae editionis textum tunc tantum emendavimus, cum validae rationes sive criticae textualis sive scientiae philologae id postulare viderentur. Attamen huiusmodi emendationes ita factae sunt, ut novae elocutiones cum lingua Latina Vulgatae editionis concinerent eiusque veluti colorem ac stilum conservarent. Maximas ergo partes venerandae Vulgatae traditioni tribuimus in qua summe eminent libri Pentateuchi, excepto Levitico. Vulgatae verba, ubicumque textum Hebraicum fideliter reddunt, etiam quoad sensum tantum, ibi servata sunt; sin autem, congrua elegimus vocabula, quae in aliis libris Veteris et Novi Testamenti occurrunt.
Item eadem vocabula Latina generatim servata sunt pro quibusdam typicis vocibus Hebraicis, e. g. miskkþn = “ habitaculum ”, ’ohel mo‘Þd = “ tabernaculum conventus “, terûmþh = “ primitiva ”, ‰uqqþh = “ praeceptum ” (non “ caeremoniae ”), mi™wþh = “ mandatum ” (non “ praeceptum ”) etc. Conservati etiam sunt semitismi qui dicuntur, e. g. “ cornu salutis ”, “ Deus iustitiae ”, “ semen ” (= posteritas), “ locutus est Dominus dicens ” etc.; sic etiam nomina propria Hebraica, e. g. Meriba, Massa, Mosoch, Misar etc. servata sunt.

Peculiaris difficultas oritur ex libris THOBIS et IUDITH, quorum videlicet textus in Vulgata nulli plane respondet textui primigeniae linguae ac valde quidem distat ab eo, qui in recentioribus Bibliorum Sacrorum editionibus invenitur.
Etenim primigenia librorum Thobis et Iudith scriptio interiit, eosque ambos ipse sanctus Hieronymus sine magno negotio convertit: “ unius diei laborem arripui ”; “ huic libro unam lucubratiunculam dedi magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens ”. Revera interpretatio libri Thobis ab Hieronymo confecta admodum discrepat a lectione LXX Interpretum (codd. AB), quae et ipsa vicissim brevior est quam codicis Sinaitici, quem hodie proximum esse arbitrantur primigeniae scriptioni. Sed Vetus Latina propius accedit ad codicis Sinaitici textum. Libri Iudith lectio Graeca bene exhibetur tribus in praecipuis formis: BAS; mss 19.108; ms 58 (similis Veteri Latinae ac Syriaco).
Cum igitur Summus Pontifex permisisset ut in Novam Vulgatam induceretur etiam textus apud recentiores editiones adhibitus (Audientia 30 Martii 1968), Pontificia Commissio fontes elegit secundum lectionem Veteris Latinae censuitque utendum codice Vercellensi XXII (saec. X) pro libro Thobis et codice Bernensi (saec. X) pro libro Iudith, quos autem contulit diligenter antea cum codicibus Latinis et Graecis proprio loco descriptis.

Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium conservavit. Textus autem Graecus in exemplaribus manu scriptis Graecis traditus (exceptis paucis exemplaribus manu scriptis sic dictis Lucianeis) secundum subscriptionem (10, 31 = Vulgata 11, 1) est opus Lysimachi (filii Ptolemaei Hierosolymitani), qui textum Graecum textui Hebraico assimilavit supplens omissiones. Haec est subscriptio: “ Anno quarto, regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dositheus, qui se sacerdotem et levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistulam Phurim, quam dixerunt esse (genuinam) et interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem ”. Versioni textus Hebraici inseruntur additiones et aliae quaedam discrepantiae editionis Graecae (= II), quae sunt maioris momenti, in locis eis convenientibus. Numeratio harum partium fit litteris post numeros positis. Versio autem supponit textum versionis Veteris Latinae, exceptis duobus decretis regiis (3, 13a–g; 8, 12a-cc), in quibus interpretes difficile idioma rhetoricum non plene intellexerunt et quae Lysimachus fere solum in 8, 12y mutavit, pro die decima quarta Adar secundum editionem Hebraicam diem decimam tertiam ponens; in 3, 13f autem conservavit diem decimam quartam, quia iam suo tempore in textu Hebraico (3, 7) dies caedi Iudaeorum assignatus exciderat. Auctor Graecus diem decimam tertiam Adar in diem decimam quartam mutavit, quia secundum illum dies excidio destinatus iam ut dies festus celebrandus est (8, 12z-aa) et decreto regio (8, 12cc) pugna est impedita.

In PSALTERIO recognoscendo normae generales, quae in emendanda Vulgata editione obtinent, accuratius definitae sunt et accommodatae, respectu habito peculiaris indolis Psalterii, quod est textus poeticus, saepe difficilis, interdum minus recte traditus, a s. Hieronymo non conversus in Latinum sed solum correctus, denique ex diuturno saeculorum usu in sacra Liturgia cotidie adhibitus.
Ad hasce singillatim normas opus est directum:

1) Textus Psalterii Vulgatae editionis (Psalterium Gallicanum, quod dicitur) servatus est, dummodo Textum Masoreticum (TM) recte, quamvis verbum e verbo materiali quadam ratione exprimens, redderet.

2) Emendata est Vulgata editio, ubi non congruebat cum TM, qui maximam fidem haberet atque, respectu contextae orationis, optimus esse videretur.

3) Quoties TM apparebat vel videbatur esse corruptus, et versio LXX Interpretum (quam Vulgata editio est secuta) putari poterat quasi certum sensus primitivi testimonium, lectio versionis LXX Interpretum (atque adeo etiam editionis Vulgatae) est accepta.

4) Cum TM intellegi nequibat (sive quod erat corruptus, sive quod nobis facultas iam est adempta eum interpretandi) atque undique colligi poterat LXX Interpretes et auctores Vulgatae editionis eum esse late interpretatos, ita tamen ut eorum versio cum contextu orationis conveniret, eiusmodi interpretatio est inducta, quamvis non esset satis perspicua (veluti in Pss 8, 2c-3a; 9, 7; 16, 3-4; 17, 13; 58, 9-10; 141, 7).

5) Cum TM corruptus apparebat et neque versio LXX Interpretum neque Vulgata editio lectionem probandam exhibebant, textus est emendatus ea ratione, ut a textu Hebraico consonantico minimum deflecteret atque aptam praeberet significationem.

6) Non receptae sunt textus emendationes, quibus hic solum “ melior ” efficeretur, atque tantum exceptionis in modum verbo Hebraico vis, ex alia lingua Semitica deprompta, est subiecta, quod, in peculiari illo orationis contextu, lectionem magis idoneam exhibet.

7) Epitheta et appellationes Dei, veluti “ Rupes ”, “ Petra ”, ex usu exemplorum Graecorum Latinorumque vocabulis sunt reddita, cuius modi sunt “ Refugium ”, “ locus munitus ”, vel “Praesidium”, “ Adiutor ”, prout contextus verborum postulabat.
Ad linguam Latinam quod attinet, servatum est illud orationis genus, quod Vulgatae Sacrorum Bibliorum editionis peculiare et proprium esse cognoscitur. Est enim diuturno Ecclesiae usu probatum et, licet animum ab elegantiis oratoriis alienum eorum testetur, qui, verbum e verbo exprimentes, Graeca exempla in Latinum converterunt, est tamen sanum, candidum, significans et eiusmodi, ut minus ingenium quam ipsum cor hominis suaviter tangat.
Hae igitur proprietates praecipuae linguae Latinae biblicae, quae data opera est condiscenda (eius enim difficultates non facile evincat, qui solum ad linguam Latinam in scholis, ut fert consuetudo, incubuerit), in Nova Vulgata editione reperiuntur:

1) Thesaurus verborum saepe peculiarem omnino indolem praefert. Occurrunt enim:

a) vocabula Latina, quibus auctores ethnici, quod sciamus, non usi sunt, et quae potius ad vulgarem linguae Latinae rationem pertinere videntur, veluti: ablactare, approximare, contribulare, elongare (cuius verbi temporalis usus est et transitivus et intransitivus), fiducialiter, glorificare, humiliare, magnificare, subsannare, superexaltare, supersperare.

b) Alia verba Latina in sacris Bibliis novam vim acceperunt ex nova religione novoque pietatis sensu inductis. Cuius generis sunt: adinventio, calumnia, confiteri, eructare, iniustitia, iustitia, misericordia, susceptor, sustinere, veritas, testamentum.

c) Non pauca vocabula e Graeco sunt recepta, quamvis interdum vox Latina esset in promptu, veluti diabolus (i. e. calumniator), erodius (i. e. ardea), neomenia (i.e. nova luna), nycticorax (i.e. bubo), scandalum (i. e. offendiculum), synagoga (i. e. coetus); memoratu digna sunt verba christi et ecclesiae (quae idem valent atque unctus et conventus); quae quidem vocabula, utpote cum apud LXX Interpretes inveniantur, vim habent christianae aetati anteriorem, quae in Latinum transiit (cfr. Ps 26, 5 “ ecclesia malignantium ”; Ps 105, 15: “ christos meos ”). Locutiones quoque singulares huc pertinent, veluti “ in idipsum ” (omissis in textu Graeco εις τò αυτό i. e. una, simul).

d) Verba, quae ex Hebraeo sunt hausta, facile dignoscuntur. Asper autem ille Hebraismus, ex quo loco neutri generis ponitur femininum, non est receptus (cfr. Ps 27, 4, Vulg.: “ unam petii a Domino, hanc requiram ”; Nova Vulg.: “ Unum petii a Domino, hoc requiram ”).
Vocabula igitur, quae in Novo Psalterio continentur, e verborum thesauro Sacrae Scripturae, et maxime ipsius Psalterii, sunt deprompta, perpaucis exceptis, quae tamen in Latinitate christiana sunt usitata (e. g.: Ps 2, 7: “ decretum ”). Praeterea, ut grammatici sciunt, in lingua Latina posterioris aetatis sub quibusdam Psalterii vocibus est subiecta sententia, quae haud necessario iis inerat in christiana antiquitate; cuius modi sunt: anima, exaudire, meditari.

2) Non paucae proprietates sunt servatae, quae ad structuram verborum seu syntaxin spectant; e quarum genere sunt: nominativus extra structuram enuntiati positus; cfr. Ps 18, 31: “Deus impolluta via eius” (i. e. Dei via impolluta est); Ps 126, 1: “In convertendo Dominus captivitatem Sion”; genetivus auctivus, ut “caelum caelorum”, “saeculum saeculi”; genetivus qualitatis, qui multo magis frequentatur quam in communi lingua Latina, e. g. Ps 78, 54: “fines sanctificationis”; geminus accusativus cum verbis dandi et ponendi, ut in Ps 2, 8: “dabo tibi gentes hereditatem tuam”; Ps 18, 12: “posuit tenebras latibulum suum”; vocula “in” cum ablativo, qua significatur instrumentum, modus, causa, ut in Ps 15, 3: “non egit dolum in lingua sua”; item vocula “et”, quae non solum est copulativa, sed etiam multiplicem habet vim e contexta oratione colligendam (causalem, explanatoriam, adversativam, consecutivam etc.); ellipsis verbi “esse”, quae ex imitatione Hebraeorum multo crebrius obtinet quam in communi sermone Latino; locutiones adverbiales, i. e. usus verbi temporalis loco adverbii, e. g. Ps 126, 3: “magnificavit Dominus facere nobiscum” (quod idem valet ac: Dominus magnifice fecit nobiscum); comparativus, qui positivo addita vocula “prae” vel “super” efficitur; item superlativus, qui significatur positivo et verbo “nimis” (i.e. valde); infinitivus finalis, e. g. Ps 96, 13: “quoniam venit iudicare terram”; vox ipsa “quoniam”, quae saepe est tantum particula affirmans, qua enuntiatum primarium inducitur.
Pernota est difficultas pertinens ad usum temporum, qui, ut in Vulgata (et apud LXX Interpretes) invenitur, saepe nostrae cogitandi rationi obnititur. Servatum est perfectum (quamvis nonnullis tempus praesens aptius esse videretur), cum ei vis perfecti praesentis, quod dicitur, aut vis gnomica tribui poterat.
Addendum est Vulgatae locutiones praepositionales (i. e. quae ex imitatione Hebraeorum e praepositione et nomine, loco unius praepositionis, constant), tunc solum mutatas esse, cum ad res inanimas referrentur, quod asperum quiddam sonarent, veluti “ante faciem venti” (i. e. ante ventum); quodsi de personis agebatur, non improbandus hic usus est visus.
Nec receptus est e Vulgata Hebraismus, ex quo in enuntiato relativo supervacaneum ponitur pronomen demonstrativum, e. g. Ps 68, 17: “Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo”.
Liquet in locis, novam exhibentibus interpretationem, multum operae eo esse collatum, ut sive quoad vocabula, sive quoad syntaxin, sive quoad stilum ea cum Vulgata congrueret. Quemadmodum studiosi probe noverunt, in Vulgata haud raro contingit, ut idem verbum Hebraicum non uno modo, varietatis causa, reddatur Latine. Quem morem minus secuti, annisi sumus, ut constans esset eiusdem verbi Hebraici Latina interpretatio, non ita tamen, ut ea re quasi lege devinciremur.

3) Est denique memorandum in vertendis et eligendis vocabulis Latinis rationem, ut patet, accurate ductam esse locorum ac textuum parallelorum atque etiam figurarum poeticarum, maxime chiasmi, e. g.:

Ps 5, 10-11. Versus chiasmi in modum sunt dispositi: 10a-11b; 10-11a.
Quod attinet ad Ps 5, 10, cfr. Eccli 12, 15.
Ps 7, 13a, cfr. Dt 32, 41.
Ps 24, 4b: 4c. Animadverte parallelismum, qui refertur ad Ex 20, 7 (bis); Dt 5, 11.
Ps 41, 10b, cfr. Io 13, 18.
Ps 45, 14b. Ita est in Itala.
Ps 45, 5a, cfr. 2 Reg 9, 18.
Ps 64, 7b, cfr. Ps 5, 10.
Ps 115, 17, cfr. Ps 94, 17, ad verbum ‘silentii’ quod attinet.
Ps 116, 11, ubi scriptum est ‘trepidatione’, cfr. Ps 31, 23.
Ps 132, 17-18. Animadverte chiasmum: 17a-18b; 17b–18a.
Ps 148, 8. Verba chiasmi in modum sunt collocata, ita ut eorum vis et momentum appareant: ignis, grando || nix, fumus. Vox Hebraica qîtôr reddita est verbo ‘fumi’, quod, propter parallelismum, congruit cum igne, eo vel magis quod ipsum verbum eiusque etymon in lingua Hebraica (cfr. Gn 19, 28) et in ceteris sermonibus Semiticis numquam vim habent ‘nebulae’, sed solum ‘fumi’, ex igne vel ture exorti.
Textus libri ECCLESIASTICI, seu SIRACIDIS, praeter versionem Veteris Latinae, tribus quoque his praecipuis, quae sequuntur, formis ad nos pervenit:

a) Graeca prior (Gr I = textus codicum maiusculorum, qui brevior est); Graeca altera (Gr II = textus codicum minusculorum, qui amplior est);

b) Hebraica (H = fragmenta maiora Genizae Memphidis; fragmenta minora Qumran et Masada; testimonia, quae apud auctores Iudaicos inveniuntur);

c) Syriaca (Syr), quae translatio est e textu Hebraico ac, praeter Veterem Latinam, maiore auctoritate gaudet quam ceterae antiquae versiones.

Nulla autem ex dictis formis directe a primigenio textu procedit; immo nec H nec Syr integre ad nos pervenerunt. Propterea nulla ex ipsis prae ceteris magis valere aut eminentiore auctoritate pollere, sed unaquaeque seorsim exstare atque per se ipsa solum modo expendenda esse videtur.
Quibus omnibus spectatis, consequitur ut minime effici possit — nec fieri umquam poterat — quaelibet textus primigenii critica instauratio. Hoc unum igitur faciendum putavimus: Latinam (La) scilicet versionem suscipere quasi normam, seu quasi textum sui iuris, eamque recognoscere iuxta quidem principia pro Nova Vulgata decreta, absque tamen necessitate eam plane accommodandi ad formam sive textus Graeci (I vel II) sive textus Hebraici, cum discrepantiae inter La et Gr vel H, quae identidem occurrunt, habendae sint variae lectiones alicuius saltem auctoritatis, non vero simpliciter mendosae lectiones, quae sint corrigendae.
Atqui hoc praesertim curavimus, ut scilicet:

a) cum versus quidam in La tantum invenirentur, vel praesertim ex Gr II viderentur derivati, iidem signarentur respective nota La, vel Gr II, sequente numero capitis et versus;

b) cum duplicationes quaedam evidentes repetitiones aliorum versiculorum vel pericoparum evasissent, ipsae simpliciter delerentur;

c) cum autem de duplicationibus verborum ageretur, i. e. cum terminus quidam textus Graeci (Gr) vel textus Hebraici (H) duobus aut pluribus synonymis expressus videretur, tunc, pro certo non semper habentes simpliciorem formam Gr vel H primigeniam esse, servandam mallemus formam La, nisi forte sensus ipse aut alia evidentiae causa emendationem exigeret vel suaderet;

d) deinde cum La corrupta clare videretur ex falsa lectione vel ex detorto sensu eaque corrigi posset adiuvante Gr aut H vel etiam eiusdem La opportune codices comparando, tunc emendatio fieret;

e) item denique, cum La obscuritate laboraret sensumque prorsum deteriorem quam Gr vel H vel Syr offerret.

Ad nomina Dei quod attinet — Deus, Dominus, Altissimus, Sanctus, Excelsus — quae ne in aliis quidem libris LXX Interpretum constanter ad verbum redduntur ex originali Masoretico, ea servavimus, nonnulla facta exceptione, sicut in La tradita sunt.

Ad rationem criticam textus quod pertinet, in libris PROPHETARUM peculiares notae habentur, quarum quaedam omnibus plus minusve sunt communes (ut, verbi gratia, propensio illa quae propria videtur esse vetustiorum Christianarum versionum, qua messianice textum interpretandi amplificatur via), aliae vero uniuscuiusque libri sunt propriae (ut, verbi gratia, exsistentia, interdum frequentior, locorum corruptorum in textu primigenio vel in versionibus: quod quidem praesertim patet in ultimis capitibus libri Ezechielis et apud aliquos Prophetarum minorum, apud scilicet Osee, Michaeam, Habacuc, Zachariam).
Ad hanc recognitionem conficiendam liquet in promptu fuisse, tamquam fundamentum, textum primigenium (= TM) et Vulgatam versionem (= Vg); sed etiam ad Septuaginta Interpretum versionem (= Gr) admodum spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud Christianos sermonis Graeci necnon pro auctoritate, quam habuit in aliis conficiendis translationibus; eadem tamen, ad Prophetas, praesertim Isaiam, quod attinet, nimiam libertatem nonnumquam ostendit. Perpensae quoque et adhibitae sunt versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilae (= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (Theod), et aliae (ut “ Quinta ” in Mich 5, 6 et Hexaplorum transcriptio in Is 26, 3). Praeterea fieri non potuit, ut, copiosis ad textum criticis notis spectatis, sancti Hieronymi commentarii praeterirentur. Denique in Epistula Ieremiae seu Baruch 6 — iuxta quidem non paucos doctos viros — accepta est emendatio (v. 71), cuius vis ex alicuius Semitici (Hebraici) exemplaris coniectura desumenda videtur.
Ex Deserti Iudae codicibus perpauca deduci possunt; copiosa enim fragmenta librorum propheticorum eorumque commentariorum aliqua tantum vocabula plerumque referunt, nec eadem semper certa fide leguntur. Commentarius, seu Pesher (= 1QpHab), in primum et secundum caput libri Habacuc usui fuit in Hab 1, 11.17; 2, 5.6.16. Aliter res se habet quoad librum Isaiae, qui in duobus codicibus reperitur, quorum unus integer est (= 1QIsa), alter autem mutilus (= 1QIsb). Nam haec pretiosa testimonia, sive per se ipsa sive in aliquo innixa ex antiquis versionibus, effecerunt ut nonnullarum lectionum certior — quod in bona spe esse videtur — restitutio haberetur quam lectionum, quae in TM traditae sunt (cfr. Is 11, 6; 14, 30; 21, 8; 23, 10; 29, 5; 33, 8; 37, 20. 25. 27; 40, 17; 48, 11; 49; 17; 53, 9. 11); et in quibusdam locis 1Qisa cum omnibus fere antiquis lectionibus concinit (cfr. Is 16, 4; 18, 7; 19, 18; 21, 9; etc.).
Si quis praecipuarum suetarumque Vulgatae editionum quandam inter se collationem statuere conetur, ad hanc conclusionem facile perveniet: variationes quidem in MACCABAEORUM libris frequentes sunt — fortasse frequentiores — perpaucum tamen novi reapse invenitur. Sanctus Hieronymus nec in Latinum sermonem vertendos Maccabaeorum libros ipse curavit nec ullam eorum translationem recognovit aut emendavit. Is enimvero de rebus, quae in iisdem libris continentur nonnumquam mentionem facit, hanc etiam adhibens locutionem in quodam loco: Hoc enim Scriptura commemorat; attamen ipsemet expresse confitetur se Maccabaeorum libros neglexisse: eorum enim nullum versiculum directe unquam protulit. Praeterea quod de libro primo affirmat, eius scilicet exstare textum primigenium Hebraicum, hoc potius quam ex cognitione directa fortasse ex Origine coniecit; quam sententiam ea verba significare videntur, quae in “ Prologo galeato “ leguntur: Maccabaeorum primum librum, Hebraicum repperi.
Verumtamen textus a Vulgata et inter se discordes iam pridem cognoscebantur; exinde plures vetustiores Latinas versiones exstitisse putabatur. Nunc autem, praesertim post a Donatiano De Bruyne edita studia, illa certior esse videtur opinio, quae unam defendit fuisse versionem, eamque ad nos per plurimas recensiones pervenisse. Ex quibus ob nonnullas peregrinas et aberrantes lectiones non parum stuporis in mentem ingerit recensio Bononiensis (= B) itemque Vulgata. In hac igitur perficienda recognitione, quotiescumque Vulgata versio vel nimio arbitrio Graecum textum interpretari vel omnino ab eodem differre videbatur, tunc emendatio plerumque est confecta verbis et pericopis ex ceteris recensionibus desumptis, praesertim Lugdunensi (= L) et Ambrosiana (= P). Denique ad emendationes definiendas Graecus textus adhibitus est, quem critice paraverunt et in lucem ediderunt Vernerius Kappler et Robertus Hanhart (Gottingae 1959/1967); in dubiis tamen quibusdam exsolvendis non parum etiam profuit editio Alfredi Rahlfs (Stutgardiae 1962).


NOVUM TESTAMENTUM

EVANGELIORUM editioni propositum est, ut versio Latina Vulgatae, quae dicitur, Scripturae Sacrae ad textum Graecum, ut hodie critica arte est restitutus, quam maxime conformaretur. Quemadmodum olim s. Hieronymus, Damasi Papae mandato, Latinum Evangeliorum textum recognovit et emendavit secundum codices Graecos, qui essent antiquissimi ac dignissimi fide, ita nunc Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Sacrorum Bibliorum editione textum ab eodem s. Hieronymo retractatum, ad reperta artis textus critice pervidendi, quae nunc obtinet, accommodavit.

Ut norma et archetypus sumptus est textus Graecus Novi Testamenti editus, inde ab anno 1966 cura nonnullarum Societatum biblicarum, a Conrado Aland, M. Black, C. Martini, B. Metzger, A. Wickgren, qui nostris temporibus, communi consensione, summam habet auctoritatem.
Ipse vero, qui recognitus est, textus Latinus continetur Bibliis Sacris iuxta Vulgatam Versionem estque anno 1969 a Sodalitate Biblica Virtembergensi, Stutgardiae sedem habente, foras datus, adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont, H.F.D. Sparks, W. Thiele et R. Weber; qui auctores expetierunt atque conisi sunt, ut ipsum exemplum s. Hieronymi nobis praeberent.

In quo recognoscendo ea servata est methodus, ut textus Latinus cum Graeco, ex criticae artis praeceptis certo vel saltem probabili, quam maxime concineret; qua in re eo progressi sumus, ut quantum fieri posset, locutiones Graecas ad verbum exprimeremus, earum veluti imaginem efficientes, atque normam s. Hieronymi excederemus, qui saepe emendationibus abstinuit, ne legentium animos turbaret; ait enim ipse: Ne multum (evangelia) a lectionis Latinae consuetudine discreparent, ita calamo imperavimus ut, his tantum quae sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant (Praef. ad papam Damasum).

Hoc autem modo conati sumus proprietates quoque, ad stilum cuiusque Evangelistae pertinentes, quam accuratissime exhibere atque nonnullas rationes sive historicas sive theologicas, quae in eodem textu inveniuntur, in sua luce collocare, non tamen peculiaria illa praecepta Latinitatis biblicae-christianae neglegentes, cuius indoles supra, ubi de Psalterio agitur, breviter est descripta.
In quem sermonem Latinum, ut notum est, non pauci recepti sunt et inserti Semitismi, quos quidem veluti certum thesaurum verborum locutionumque servavimus, nisi obscuritatem ingererent (e. g. “ filii sponsi ”); item curae fuit, ut idiotismi et quae usum populi proprium redolerent, retinerentur; tamen particulae quod, quia, quibus tantummodo illud hoti Graecorum prorsus recitativum, ut aiunt, et supervacaneum redditur, expungerentur.

In seligendis vero lectionibus, quae apud criticos in controversia versantur, editionem Conradi Aland eiusque sociorum sumus ex more secuti, si haec duo excipiuntur: cum enim lectio aliqua in textu Conradi Aland ut incerta (parenthesi interclusa), sed ut certa in Vulgata editione occurrebat, accepta est lectio eiusdem Vulgatae (e. g. Mc 1, 1); cum vero codices Vulgatae lectionem quandam non exhibebant, quam tamen Conradus Aland eiusque socii in suam editionem ut possibilem vel probabilem (parenthesi interclusam) induxerant, Vulgatam secuti sumus (e. g. Mc 15, 12) eo consilio, ut huius indoles quasi magni ponderis testis, ad textum quod attinet, servaretur.
Lectio vero Latina, quoties ab editione Conradi Aland discrepabat, in apparatu critico, quem vocant, posita est: a qua tamen norma defleximus in fine Evangelii secundum Marcum (16, 9-20), in loco quo de sudore sanguinis agitur (Lc 22, 43-44), in narratione de muliere adultera (Io 8, 1-11); in extrema tamen pagina annotatur locos eiusmodi a criticis in quaestionem esse vocatos. Ad eundem textum Latinum quod pertinet, propter stilum et ob practicas causas interdum adducti sumus ut locutionem quandam Vulgatae Xystinae-Clementinae, quae appellatur, diuturno usu probatam, locutioni editionis criticae Stutgardiensis praeferremus (veluti Mt 9, 38; Mc 4, 7; Lc 11, 28 etc.); item nonnullae lectiones propriae editionis Xystinae–Clementinae, in quibusdam codicibus propositae, sed editione sive Conradi Aland sive Vulgatae Stutgardiensis reiectae, in apparatum criticum ut notatione dignae sunt relatae (e. g. Mt 23, 14; Lc 9, 55–56).
Quod ad nomina et scribendi attinet rationem, formam secuti sumus, quae esset usitatissima et nostra aetate potissimum vigeret.

Legentes cum gaudio accipient sive editionem criticam textus Graeci Novi Testamenti a Conrado Aland eiusque sociis confectam, sive textum Vulgatae Stutgardiensis, sive retractationem criticam eiusdem, a Pontificia Commissione pro Nova Vulgata Sacrorum Bibliorum editione peractam, opus fuisse socium idque oecumenicum virorum hac in re peritorum.

Ad ACTUS APOSTOLORUM quod attinet, dum Graecitas emendatiore forma peracta est, Latinitas versionis Vulgatae duriore stilo ab ignoto nobis auctore confecta est. Cuius libri cum textualis retractatio opera s. Hieronymi non haberetur, eo factus est recensionis labor magis necessarius et arduus.
Ad hanc quoque recognitionem efficiendam, textum Graecum qui a C. Aland eiusque sociis critice apparatus est, tamquam archetypum sumpsimus; pro textu vero Latino princeps exemplar nobis fuit critica editio Vulgatae Stutgardiae anno 1969 prolata.

EPISTULARUM tum S. PAULI tum CATHOLICARUM textus Latinus est prorsus eadem ratione ac via recognitus, quibus Evangelia; idque eo consilio ut cum exemplari Graeco, criticae artis ope statuto, quam maxime congrueret atque concineret.
Cum tamen hanc N. T. partem, ut plerique docti censent nosque ipsi experti sumus, beatus Hieronymus non recensuerit — quae quidem est una e causis cur textus Epistularum N. T. alicubi obscurus et perplexus appareat — idcirco nobis textus Latinus Vulgatus satis corrigendus fuit, quem et emendavimus et immutavimus quoties aut critica ratio textus, aut philologia, aut exegesis poscerent.
Qua in re simul ea studiosius considerata sunt, quae Latini codices et antiquorum scriptorum christianorum, in primisque Hieronymi commentationes tradiderunt, simul etiam iis scientiae subsidiis adhibitis, quae haec nostra intulit aetas; ut non solum emendationes criticae artis fundamento niterentur, sed etiam cum illa lingua ac genere dicendi apte cohaererent, quae antiquae Ecclesiae propria sunt.
Textus Graecus libri APOCALYPSIS, ut compertum est, Hebraismis et soloecismis redundat; eius autem Latina versio, diligenter sane, licet mendose aliquando, peracta est, cum et elocutionem emendare et verborum flexionem efficere conaretur, ut primigenius textus in recto vividoque Latino sermone redderetur. Etiam huius libri cum textualis retractatio opera s. Hieronymi non haberetur, eo factus est recensionis labor magis necessarius et arduus.
 

 

top