|
LIBER DEUTERONOMII
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
25 26 27 28
29 30 31 32
33 34
1 1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem
in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth
et Dizahab. 2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. 3
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios
Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis. 4 Postquam percussit
Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit
in Astharoth et in Edrai, 5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses
explanare legem hanc et dicere: 6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in
Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; 7 convertimini et
proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in
Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram
Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. 8 En, inquit,
tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus
patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum
post eos”.
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; 10 Dominus Deus
vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. 11
Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat
vobis, sicut locutus est vobis. 12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et
pondus ac iurgia; 13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio
sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Tunc
respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”. 15 Tulique principes de
tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super
vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum
pro tribubus vestris. 16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite
causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive
peregrinus. 17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum
nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis
aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et
terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus
Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 dixi vobis: Venistis ad
montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. 21 Vide terram,
quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi
Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos,
qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et
de civitatibus, ad quas pergere”. 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex
vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. 24 Qui cum perrexissent et
ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra, 25
sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra,
quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. 26 Et noluistis ascendere, sed
increduli ad sermonem Domini Dei vestri 27 murmurastis in tabernaculis vestris
atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut
traderet nos in manu Amorraei atque deleret. 28 Quo ascendemus? Fratres nostri
terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura
procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus
ibi”.
29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos. 30 Dominus Deus, qui ductor
est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.
31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet
homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec
veniretis ad locum istum. 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33
qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere
deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: 35
“Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam
sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, 36 praeter Chaleb filium
Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis
eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. 37 Mihi quoque iratus Dominus
propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc; 38 sed Iosue filius Nun minister
tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. 39
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie
boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et
possidebunt eam. 40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris
Rubri”.
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus,
sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis
in montem, 42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis,
non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. 43 Locutus sum, et
non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in
montem. 44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis,
persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque
Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci
vestrae voluit acquiescere. 46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum
ibi mansistis.
2 1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi
dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. 2 Dixitque Dominus ad
me: 3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem. 4 Et populo
praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui
habitant in Seir, et timebunt vos. 5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra
eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare
vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. 6 Cibos emetis ab eis
pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis. 7 Dominus Deus
tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo
transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus
Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per
viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod
ducit in desertum Moab. 9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas
nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum,
quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. 10 — Emim primi fuerunt
habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; 11 ipsi
quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim.
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis,
habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae,
quam dedit eis Dominus C. 13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et
transivimus torrentem Zared.
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis
Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum
bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, 15 cuius manus fuit adversum
eos, ut interirent de castrorum medio.
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi, 17 locutus est
Dominus ad me dicens: 18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis
ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi
eam in possessionem. 20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt
Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, 21 populus magnus et multus et
procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit
illos habitare pro eis, 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir,
delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. 23
Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de
Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C. 24 Surgite! Proficiscimini
et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon
Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. 25
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant
sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis
pacificis dicens: 27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non
declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram; 28 alimenta pretio vende mihi,
ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas
transitum, 29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae,
qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus
Deus noster daturus est nobis.
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus
Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas,
sicut est in praesenti die. 31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere
tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis
et omni populo suo. 34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et
percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis;
neminem reliquimus in eis superstitem, 35 absque iumentis, quae in partem venere
praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus. 36 Ab Aroer, quae est super ripam
torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit
civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent
torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit
Dominus Deus noster.
3 1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan
in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai. 2 Dixitque Dominus
ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra
sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in
Hesebon”. 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og
regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad
internecionem. 4 Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit
oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in
Basan. 5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus,
absque oppidis innumeris, quae non habebant muros. 6 Et percussimus eos
anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem
virosque ac mulieres et parvulos; 7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant
trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon 9 — Sidonii vocant
Hermon Sarion et Amorraei Sanir — 10 omnes civitates, quae sitae sunt in
planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Salcha et Edrai, civitates
regni Og in Basan. 11 — Solus quippe Og rex Basan remanserat de residuis
Raphaim. Monstratur lectus eius ferreus. Nonne est in Rabba filiorum Ammon?
Novem cubitos habet longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti
virilis manus C.
12 Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam
torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi
Ruben et Gad. 13 Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi
mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim.
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et
Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair)
usque in praesentem diem. 15 Machir quoque dedi Galaad. 16 Et tribubus Ruben et
Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium
usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; 17 et Arabam atque
Iordanem et terminos a Chenereth usque ad mare Arabae, quod est mare Salis, ad
radices montis Phasga contra orientem.
18 Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis
terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel,
omnes viri robusti, 19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod
plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, 20
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et
possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans
Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit
Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae
transiturus es. 22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: 24 Domine Deus, tu coepisti
ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius
Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari
fortitudini tuae. 25 Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans
Iordanem et montem istum egregium et Libanum. 26 Iratusque est Dominus mihi
propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra
loquaris de hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad
occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis
Iordanem istum. 28 Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse
praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”.
29 Mansimusque in valle contra Bethphegor.
4 1 Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut
facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus
patrum vestrorum, daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor,
neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio
vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor,
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; 4 vos autem, qui
adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. 5 En
docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut
faceretis ea in terra, quam possessuri estis, 6 et observaretis et impleretis
opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes
universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna
haec!”. 7 Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos
appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus
nostris? 8 Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque
iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos
vestros?
9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum,
quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae.
Docebis ea filios ac nepotes tuos 10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo
in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant
sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque
filios suos”. 11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat
usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. 12 Locutusque est
Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non
vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et
decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in
illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in
terra, quam possessuri estis.
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem
in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; 16 ne forte
corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae, 17
similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo
volantium 18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub
terra morantur in aquis; 19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem
et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas,
quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt. 20 Vos
autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum
hereditarium, sicut est in praesenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non
transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi in haereditatem. 22 Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos
transibitis et possidebitis terram egregiam hanc. 23 Cavete, ne quando
obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis
sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; 24 quia
Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
25 Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique
feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo,
ut eum ad iracundiam provocetis, 26 testes invoco contra vos hodie caelum et
terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri
estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus 27 atque
disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus
est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et
lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur. 29 Cumque
quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris
eum et tota anima tua. 30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae
praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies
vocem eius; 31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec
omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.
32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus
hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est
aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, 33 num audivit populus
vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? 34 Aut tentavit
Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes,
signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et
terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in
Aegypto, videntibus oculis tuis? 35 Tibi monstratum est, ut scires quoniam
Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. 36 De caelo te fecit audire
vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et
audisti verba illius de medio ignis, 37 quia dilexit patres tuos et elegit semen
eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto, 38 ut
expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te
daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.
39 Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo
sursum et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi praecepta eius atque
mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te,
et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
”.
41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam, 42
ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus
ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat:
43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et
Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.
44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; 45 haec testimonia
et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi
sunt de Aegypto, 46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon
regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel
egressi ex Aegypto. 47 Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan,
duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum, 48 ab Aroer,
quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon,
49 omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et
usque ad radices montis Phasga.
5 1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel,
praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et
opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. 3 Non
cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic
sumus, omnibus nobis, qui vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte
de medio ignis; 5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis
in montem. Et ait:
6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper
et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea
et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens
iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui
oderunt me, 10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui
super re vana nomen eius assumpserit. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices
eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis et facies
omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo
quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus
et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut
requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. 15 Memento quod et ipse
servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et
brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut
longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi.
17 Non occides.
18 Neque moechaberis.
19 Furtumque non facies.
20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non
agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius
sunt”.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de
medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit
ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere
vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu 24 atque
dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem
suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo
cum homine, vixerit homo. 25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic
maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est
omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos
audivimus, et possit vivere? 27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit
Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus
noster tibi, et nos audientes faciemus ea”.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius,
quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos habere
mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut
bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? 30 Vade et dic eis: Revertimini in
tentoria vestra. 31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et
praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo
illis in possessionem”. 32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus
Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram, 33 sed
per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et
bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
6 1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus
vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini
possidendam; 2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et
mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis
diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. 3 Audi, Israel, et observa, ut
facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est
Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. 5 Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. 6
Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, 7 et
inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in
itinere, decumbens atque consurgens; 8 et ligabis ea quasi signum in manu tua,
eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, 9 scribesque ea in postibus
domus tuae et in portis tuis.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus
tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas
non aedificasti, 11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas,
quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et
saturatus fueris, 12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de
terra Aegypti, de domo servitutis: 13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies
ac per nomen illius iurabis.
14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur
furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. 16 Non
tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. 17 Custodite mandata
Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; 18 et fac,
quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus
possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, 19 ut deleret
omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. 20 Cumque
interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec
et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, 21
dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto
in manu forti 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto
contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; 23 et eduxit nos
inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. 24
Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum
Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec
coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.
7 1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus
ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et
Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo
maioris numeri quam tu es et robustiores te, 2 tradideritque eas Dominus Deus
tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec
misereberis earum 3 neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio
eius nec filiam illius accipies filio tuo, 4 quia seducet filium tuum, ne
sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et
delebit te cito. 5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et
confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite; 6 quia
populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei
populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas
gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus
sitis populis pauciores, 8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit
iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit
te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. 9 Et scies quia Dominus
Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam
diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes 10 et
reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat,
protinus eis restituens, quod merentur. 11 Custodi ergo mandata et praecepta
atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias.
12 Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et
Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, 13
et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris
tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui
armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus
tuis, ut daret eam tibi. 14 Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud
te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. 15 Auferet
Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti,
non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos
Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis
eorum, ne sint in ruinam tui.
17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero
delere eas?”, 18 noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus
tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis, 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui,
et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te
Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper et
crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat,
qui te fugerint et latere potuerint.
21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et
terribilis. 22 Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per
partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae.
23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos
conturbatione magna, donec penitus deleantur. 24 Tradetque reges eorum in manus
tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec
conteras eos.
25 Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus
vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia
abominatio est Domini Dei tui. 26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne
fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut
inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
8 1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias,
ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua
iuravit Dominus patribus vestris. 2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod
adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret
te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum
custodires mandata illius an non. 3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum
manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane
vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini. 4 Vestimentum tuum,
quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta
annis. 5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic
Dominus Deus tuus erudivit te, 6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules
in viis eius et timeas eum.
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum
et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, 8 terram
frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur,
terram olei ac mellis, 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum
omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius
aeris metalla fodiuntur; 10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas
Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata
eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie; 12 ne, postquam
comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque
rerum copiam, 14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit
te de terra Aegypti, de domo servitutis, 15 et ductor tuus fuit in solitudine
magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et
nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima 16 et cibavit te
manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac
probavit te, ad extremum misertus est tui, 17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo
mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”; 18 sed recorderis
Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem,
ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat
dies. 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos
coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino
dispereatis: 20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et
vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
9 1 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes
maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque muratas, 2
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus
nullus potest ex adverso resistere. 3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus
ipse transibit ante te ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante
faciem tuam, ut velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi.
4 Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo:
“Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”,
cum propter impietates nationum istarum expellat eas Dominus ante te. 5 Neque
enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas
terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus
expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento
pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 6 Scito igitur quod non
propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in
possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
7 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum
tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum
adversum Dominum contendistis. 8 Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus
delere vos voluit, 9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas,
tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte
quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens. 10
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes
omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio
populi congregata est. 11 Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes,
dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis, 12 dixitque mihi:
“Surge et descende hinc cito, quia peccavit populus tuus, quem eduxisti de
Aegypto: deseruerunt velociter viam, quam praecepi eis, feceruntque sibi
conflatile”. 13 Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae
cervicis sit; 14 dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et
faciam te in gentem, quae hac fortior et maior sit”.
15 Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque
tenerem manu 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis
praeceperat, 17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis confregique
eas in conspectu vestro; 18 et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta
diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata
vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; 19 timui
enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus delere vos
voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. 20 Adversum Aaron quoque
vehementer iratus voluit eum conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus
sum. 21 Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne
combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in
torrentem, qui de monte descendit.
22 In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum; 23 et
quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram,
quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis
ei neque vocem eius audire voluistis; 24 semper fuistis rebelles contra Dominum
a die, qua nosse vos coepi.
25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter
deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus. 26 Et orans dixi: Domine Deus,
ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine
tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti. 27 Recordare servorum tuorum
Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque
peccatum, 28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non
poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat
illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. 29 Attamen ipsi
sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna et in
brachio tuo extento.
10 1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas,
sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam.
2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti,
ponesque eas in arca”. 3 Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem
duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. 4
Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus
est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et
dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam
feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
6 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron
mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. 7
Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in
terra torrentium aquarum.
8 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et
staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in
praesentem diem. 9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum
fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus
Deus tuus.
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus,
exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et
possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum
Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in
toto corde tuo et in tota anima tua 13 custodiasque mandata Domini et praecepta
eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? 14 En Domini Dei tui caelum
est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt; 15 et tamen patribus tuis
conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est
vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne
induretis amplius, 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec
munera, 18 facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum
atque vestitum. 19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae
in terra Aegypti. 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis
iurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi
haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. 22 In septuaginta animabus
descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus
tuus sicut astra caeli.
11 1 Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius et
praecepta, iudicia atque mandata omni tempore.
2 Cognoscite hodie, quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam
Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, 3 signa
et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius 4
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae
maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in
praesentem diem; 5 vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc
locum; 6 et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto
ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia
eorum, quam habebant in medio Israel.
7 Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit, 8 ut custodiatis
universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis
introire et possidere terram, ad quam ingredimini, 9 multoque in ea vivatis
tempore, quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini
eorum, lacte et melle manantem. 10 Terra enim, ad quam ingredieris possidendam,
non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum
morem aquae pede ducuntur irriguae; 11 sed montuosa est et campestris, de caelo
exspectans pluvias, 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in
ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
13 Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima
vestra, 14 dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in tempore suo,
ut colligas frumentum et vinum et oleum, 15 et dabit fenum ex agris ad pascenda
iumenta, et ut ipse comedas ac satureris. 16 Cavete, ne decipiatur cor vestrum,
et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos, 17 iratusque
Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det
fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est
vobis.
18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo
in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum quid. 19 Docete ea
filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in
via et accubueris atque surrexeris. 20 Scribes ea super postes domus tuae et
portas tuas, 21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra, quam
iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet terrae. 22
Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis
ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius
adhaerentes ei, 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et
possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt; 24 omnis locus, quem
calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno
Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. 25 Nullus stabit contra
vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem
terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: 27
benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie
praecipio vobis; 28 maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei
vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis
post deos alienos, quos ignoratis. 29 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in
terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim,
maledictionem super montem Hebal, 30 qui sunt trans Iordanem, post viam quae
vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra
Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh. 31 Vos enim transibitis Iordanem, ut
possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, et habitetis in
illa. 32 Videte ergo ut impleatis omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie
ponam in conspectu vestro.
12 1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam
Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus,
quibus super humum gradieris.
2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos
suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. 3
Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola
comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.
4 Non facietis ita Domino Deo vestro. 5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus
vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo,
venietis 6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et
donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium. 7 Et
comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae
miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus
vester.
8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi
rectum videtur; 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et
possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis
Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut
requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis 11
in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc
omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria
manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis
Domino. 12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae,
famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim
habet partem et possessionem inter vos.
13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, 14 sed in eo,
quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies
quaecumque praecipio tibi. 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium
delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam
dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam,
sicut capream et cervum, 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram
quasi aquam effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti
et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et
sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. 18 Sed coram Domino Deo tuo
comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia
tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis
coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam. 19 Cave, ne
derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua.
20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi,
et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum
omne desiderium animae tuae; 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut
sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae
dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi
placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et
immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis
enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus. 24 Non
comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; 25 non comedes eum, ut bene
sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini.
26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem
elegerit Dominus, 27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare
Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse
vesceris.
28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis
tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in
conspectu Domini Dei tui.
29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas
ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, 30
cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et
requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos,
ita et ego colam”. 31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim
abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam
filios et filias et comburentes igne.
13 1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec
minuas. 2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se
dicat, et dederit tibi signum vel portentum, 3 et evenerit, quod locutus est, et
dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”,
4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus
Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima
vestra. 5 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius
custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. 6 Propheta
autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos
averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de
domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus
tuus; et auferes malum de medio tui.
7 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel
filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam,
clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres
tui, 8 de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab
initio usque ad finem terrae, 9 non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei
oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, 10 sed interficies. Sit primum manus
tua super eum, et postea omnis populus mittat manum: 11 lapidibus obrutus
necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra
Aegypti, de domo servitutis, 12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam
ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.
13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad
habitandum, dicentes aliquos: 14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et
averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis
alienis”, quos ignorastis, 15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate
perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere
perpetratam in medio tui, 16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et
delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. 17 Quidquid etiam supellectilis fuerit,
congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut
universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur
amplius. 18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut
avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut
iuravit patribus tuis, 19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia
mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in
conspectu Domini Dei tui.
14 1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis
calvitium inter oculos vestros super mortuo, 2 quoniam populus sanctus es Domino
Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae
sunt super terram.
3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram, 5 cervum et
capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram. 6 Omne animal inter
pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7 de his
autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum,
leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8
Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus
eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et
squamas comedite; 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia
immunda sunt vobis.
11 Omnes aves mundas comedite; 12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et
grypem et alietum, 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne
corvini generis, 15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus
suum, 16 bubonem ac cycnum et ibin 17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et
vespertilionem. 19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis,
nec comedetur. 20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas
est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo
tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in
terra per annos singulos; 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco,
quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et
olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum
tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus,
ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta
portare, 25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et
proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, 26 et emes ex eadem
pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque
et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo
tuo et epulaberis tu et domus tua 27 et Levites, qui intra portas tuas est:
cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo
tempore, et repones intra portas tuas; 29 venietque Levites, qui non habet
partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra
portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus
tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.
15 1 Septimo anno facies remis sionem, 2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui
debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus
remissionis est Domino. 3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi,
quod tuum est, non habebis potestatem. 4 Sed omnino indigens non erit apud te,
quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in
possessionem, 5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum
mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi, 6 quia Dominus Deus tuus benedicet
tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies
mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor
tuum nec contrahes manum; 8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum,
quod eum indigere perspexeris. 9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio,
et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas
oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne
clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei, nec
contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc
benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum
miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego
praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur
in terra tua.
12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis
servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum; 13 et quem libertate
donaveris, nequaquam vacuum abire patieris. 14 Sed dabis ei viaticum de gregibus
et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15
Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus
tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. 16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”,
eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, 17 assumes
subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in
aeternum. Ancillae quoque similiter facies. 18 Non sit durum in oculis tuis
dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit
tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus
est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis
et non tondebis primogenita ovium. 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per
annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. 21 Sin autem
habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme
vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, 22 sed intra portas tuas comedes
illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
16 1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto
mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. 2 Immolabisque Pascha
Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus,
ut habitet nomen eius ibi. 3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus
comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de
Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae
tuae. 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non
manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. 5
Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus
daturus est tibi, 6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet
nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de
Aegypto. 7 Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus,
maneque consurgens vades in tabernacula tua. 8 Sex diebus comedes azyma et in
die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus.
9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, 10
et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam
manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. 11 Et epulaberis
coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et
Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur
tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; 12 et
recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae
praecepta sunt.
13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando
collegeris de area et torculari fruges tuas; 14 et epulaberis in festivitate tua
tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena,
pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino Deo tuo
festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus
Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus
in laetitia.
16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini
Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate
Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum
vacuus, 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem
Domini Dei tui, quam dederit tibi.
18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus
Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto
iudicio. 19 Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia
munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum. 20 Iustitiam,
iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus
dederit tibi.
21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod
feceris tibi. 22 Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.
17 1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut
quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus
dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei
tui, et transgrediantur pactum illius, 3 ut vadant et serviant diis alienis et
adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi, 4 et
hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse
reppereris, et abominatio haec facta est in Israel, 5 educes virum vel mulierem,
qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et
lapidibus obruentur. 6 In ore duorum aut trium testium peribit, qui
interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. 7 Manus testium
prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut
auferas malum de medio tui.
8 Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse
perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam,
surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, 9 veniesque ad
sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque
ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam. 10 Et facies quodcumque dixerint
tibi de loco, quem elegerit Dominus, et observabis, ut facias omnia quae
docuerint te 11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam
dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. 12 Qui autem
superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino
Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel; 13
cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis
eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut
habent omnes per circuitum nationes”, 15 eum constitues super te regem, quem
Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis
hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
16 Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut
equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam
amplius per hanc viam revertamini. 17 Neque habebit uxores plurimas, ne declinet
cor eius, neque argenti et auri immensa pondera. 18 Postquam autem sederit in
solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam
a sacerdotibus leviticae tribus; 19 et habebit secum legetque illud omnibus
diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis
huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt. 20 Nec elevetur cor eius
in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel
sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel.
18 1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et
hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius
comedent 2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse
est hereditas eorum, sicut locutus est illis.
3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem
sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione. 5 Ipsum enim
elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in
nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.
6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena
habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus, 7
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae, qui
stabunt ibi coram Domino. 8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri,
excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne
imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te, qui filium
suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes
atque auguria, nec sit maleficus 11 nec incantator, nec qui pythones consulat
nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem; 12 omnia enim haec abominatur
Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo. 13 Perfectus
eris et absque macula cum Domino Deo tuo. 14 Gentes istae, quarum possidebis
terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus
es.
15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus
Deus tuus; ipsum audietis, 16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando
contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei
et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. 17 Et ait Dominus mihi:
“Bene omnia sunt locuti; 18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum
similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae
praecepero illi. 19 Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire
noluerit, ego ultor exsistam. 20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus,
voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex
nomine alienorum deorum, interficietur”. 21 Quod si tacita cogitatione
responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”,
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non
evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta
confinxit; et idcirco non timebis eum.
19 1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est
terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus, 2 tres
civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in
possessionem 3 sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam
terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium
profugus est, quo possit evadere.
4 Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit
proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse
odium comprobatur, 5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda,
et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio
amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet
et vivet; 6 ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et
apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non
est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse
monstratur. 7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii
dividas. 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit
patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est 9 — si
tamen custodieris omne mandatum hoc et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut
diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore — addes tibi
tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, 10 ut non
effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi
possidendam, nec sis sanguinis reus.
11 Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius
surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de
supradictis urbibus, 12 mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco
effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur: 13 non misereberis
eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi.
14 Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione
tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam.
15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus
fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. 16 Si steterit
testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis, 17 stabunt ambo,
quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint
in diebus illis. 18 Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint
falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei, sicut fratri
suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, 20 ut audientes ceteri
timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio tui. 21 Non
misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente,
manum pro manu, pedem pro pede exiges.
20 1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus
et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos,
quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti. 2
Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad
populum: 3 “Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam
committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec
formidetis eos, 4 quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra
adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo”.
5 Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis
est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur
in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. 6 Quis est
homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in
domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam. 7 Quis
est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum
suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”. 8 His dictis,
addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde
pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum
suorum, sicut ipse timore perterritus est”. 9 Cumque praefecti finem loquendi
ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi.
10 Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; 11 si
receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi
sub tributo. 12 Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te bellum,
oppugnabis eam. 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua,
percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii 14 absque
mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae in civitate sunt. Omnem
praedam hanc diripies tibi et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus
Deus tuus dederit tibi.
15 Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de
gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. 16 De his autem
civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere, 17 sed
interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et Chananaeum,
Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, 18
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis
suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
19 Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut
expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec
succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? 20 Si qua autem
ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec capias
civitatem, quae contra te dimicat.
21 1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est
tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, 2 egredientur maiores
natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum
spatia civitatum 3 et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores
civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram
scidit vomere, 4 et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec
seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae; 5 accedentque sacerdotes filii
Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine
eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur. 6 Et omnes
maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas
super vitulam, quae apud torrentem percussa est, 7 et dicent: “Manus nostrae
non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt; 8 propitius esto
populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem
in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis. 9 Tu autem
removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini.
10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus
Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris 11 et videris in numero captivorum
mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, 12 introduces eam
in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues 13 et deponet vestem
captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et
postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua. 14 Sin autem postea
non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec
opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.
15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque
ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, 16 volueritque substantiam
inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et
praeferre filio odiosae, 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei
de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et
huic debentur primogenita.
18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut
matris imperium et coercitus oboedire contempserit, 19 apprehendent eum et
ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii 20 dicentque ad eos: “Filius
noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit,
comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”. 21 Lapidibus eum
obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et
universus Israel audiens pertimescat.
22 Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in
patibulo, 23 non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur,
quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram
tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
22 1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed
reduces fratri tuo; 2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in
domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat. 3
Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae
perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. 4 Si videris asinum fratris tui aut
bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis
enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem
pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, 7 sed abire
patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8 Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne
adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps
ruente.
9 Non seres vineam tuam altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae
nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. 10 Non arabis in bove simul et
asino. 11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12 Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 Si duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam 14
imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc accepi
et ingressus ad eam non inveni virginem”, 15 tollent pater et mater eius et
ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, 16 et
dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam, quia odit, 17 imponit ei
nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt
signa virginitatis filiae meae”. Expandent vestimentum coram se nioribus
civitatis. 18 Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum 19
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam
diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non
poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 Quod si verum est, quod obicit, et non est in puella inventa virginitas, 21
educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius,
et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui;
et auferes malum de medio tui.
22 Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est
adulter et adultera; et auferes malum de Israel.
23 Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et
concubuerit cum illa, 24 educetis utrumque ad portam civitatis illius et
lapidibus obruetis, et morientur: puella quia non clamavit, cum esset in
civitate, vir quia humiliavit uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui.
25 Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et
apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus; 26 puella nihil patietur
nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit
eum, ita et puella perpessa est: 27 sola erat in agro, clamavit puella
desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam.
28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens
concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit, 29 dabit, qui dormivit cum ea,
patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit
illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
23 1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.
2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro,
ecclesiam Domini. 3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima
generatione. 4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt
ecclesiam Domini in aeternum, 5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua
in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam
filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; 6 et noluit Dominus
Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo
quod diligeret te. 7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis
diebus vitae tuae in sempiternum.
8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena
fuisti in terra eius: 9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt
ecclesiam Domini.
10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni
re mala. 11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur
extra castra et non revertetur, 12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad
solis occasum regredietur in castra. 13 Habebis locum extra castra, ad quem
egrediaris ad requisita naturae 14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis
foris, fodies foveam et egesta humo operies. 15 Dominus enim Deus tuus ambulat
in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra
tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.
16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: 17 habitabit tecum in
medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec
contristes eum.
18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis
Israel. 19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei
tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum
Deum tuum.
20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam
rem, 21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget,
commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad
quam ingredieris possidendam.
22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud
Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. 23 Si nolueris
polliceri, absque peccato eris; 24 quod autem egressum est de labiis tuis,
observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore
tuo locutus es.
25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta
autem ne efferas tecum. 26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas
manu; falce autem non metes.
24 1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante
oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii
dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, 2 cumque egressa
alterius uxor facta fuerit, 3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum
repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, 4 non poterit prior
maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram
Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi
possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam
necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno
laetetur cum uxore sua.
6 Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam
suam apposuit tibi.
7 Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et,
vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos
sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite. 9 Memento,
quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto.
10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut
pignus auferas, 11 sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod
habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim
reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et
habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis,
qui tecum morantur in terra intra portas tuas, 15 sed eadem die reddes ei
pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat
anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro
peccato suo morietur.
17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae
vestimentum. 18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus
tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. 19 Quando messueris
segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas
eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum,
quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques
advenae, pupillo ac viduae. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges
remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. 22 Memento
quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.
25 1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum
esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt
impietatis. 2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis,
prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum
modus, 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra
percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit,
uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et
suscitabit semen fratris sui; 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius
appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. 7 Sin autem noluerit accipere
uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et
interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen
fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; 8 statimque accersiri eum
facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”, 9
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius
spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum
fratris sui”. 10 Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”.
11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit,
volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et
apprehenderit verenda eius, 12 abscides manum illius nec flecteris super eam
ulla misericordia.
13 Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus; 14 nec erit in
domo tua ephi maius et minus. 15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum
et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus
dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur
omnem iniustitiam.
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto; 18
quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant,
ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. 19 Cum
ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis
tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne
obliviscaris!
26 1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est
possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, 2 tolles primitias de
cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus
dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus
elegerit, ut ibi habitet nomen eius, 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in
diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod
ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. 4
Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui, 5
et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et
descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in
gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. 6 Afflixeruntque nos
Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima. 7 Et clamavimus ad
Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos et respexit humilitatem
nostram et laborem atque angustias, 8 et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu
forti et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis, 9 et
introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc lacte et melle manantem.
10 Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et
dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo. 11 Et
epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae,
tu et Levites et advena, qui tecum est.
12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno
decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra
portas tuas et saturentur, 13 loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli,
quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac
viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii
tui, 14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet
immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et
feci omnia, sicut praecepisti mihi. 15 Respice de habitaculo sancto tuo, de
caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae, quam dedisti nobis, sicut iurasti
patribus nostris, terrae lacte et melle mananti”.
16 Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta haec atque iudicia
et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex tota anima tua. 17 Dominum
elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius et custodias praecepta
illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio; 18 et Dominus elegit
te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias
omnia mandata illius, 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creavit
in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut
locutus est ”.
27 1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “
Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis
Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides
et calce obduces eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius,
Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi,
terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum,
tibi. 4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego
hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce; 5 et aedificabis
ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 de saxis
impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. 7 Et immolabis hostias
pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; 8 et scribes super
lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”.
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “
Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; 10 audies vocem
eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi ”.
11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens: 12 “ Hi stabunt ad
benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi,
Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin. 13 Et e regione isti stabunt ad
maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali. 14
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini,
opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis
populus et dicet: “Amen”.
16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis
populus: “Amen”.
17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet
omnis populus: “Amen”.
20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum
lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”.
Et dicet omnis populus: “Amen”.
23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et
dicet omnis populus: “Amen”.
26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere
perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
28 1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia
mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus
excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, 2 venientque super te
universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui
audieris.
3 Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. 4 Benedictus fructus ventris
tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum
tuorum et incrementum ovium tuarum. 5 Benedictum canistrum et pistrinum tuum. 6
Benedictus eris et ingrediens et egrediens. 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui
consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient
contra te et per septem fugient a facie tua. 8 Emittet Dominus benedictionem
super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in
terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si
custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. 10 Videbuntque
omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu
iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut
daret tibi. 12 Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat
pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum;
et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies. 13 Constituet te
Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si
audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris
et feceris 14 ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec
ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris
eos.
15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia
mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes
maledictiones istae et apprehendent te:
16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17 Maledictum canistrum et
pistrinum tuum. 18 Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus
armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens et
maledictus egrediens.
20 Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in
omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter
adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. 21 Adiunget Dominus tibi
pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. 22
Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu,
uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. 23 Et erit caelum, quod
est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. 24 Convertet
Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis,
donec conteraris. 25 Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam
viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus
regnis terrae. 26 Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et
bestiis terrae, et non erit qui abigat.
27 Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine,
ita ut curari nequeas. 28 Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore
mentis; 29 et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et
non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec
habebis, qui liberet te. 30 Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum
aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam. 31
Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in
conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non
erit qui te adiuvet. 32 Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo,
videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non
erit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet
populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus 34
et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui. 35 Percutiet te Dominus
ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis
usque ad verticem tuum.
36 Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam
ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; 37 et
eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te
introduxerit Dominus.
38 Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae
devorabunt omnia. 39 Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges
ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. 40 Olivas habebis in omnibus
terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. 41 Filios
generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem. 42
Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae locusta consumet. 43 Advena, qui tecum
versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et
eris inferior. 44 Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in
caput, et tu eris in caudam.
45 Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent
te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata
eius et praecepta, quae praecepit tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia
et in semine tuo usque in sempiternum.
47 Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter
rerum omnium abundantiam, 48 servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in
fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super
cervicem tuam, donec te conterat.
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in
similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:
50 gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo; 51 et
devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non
relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium,
donec te disperdat 52 et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur
muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua.
Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus
tuus, 53 et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum
tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua
opprimet te hostis tuus. 54 Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri
suo et uxori, quae cubat in sinu suo, et residuis filiis suis, quos
reservaverit, 55 ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo
quod nihil aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus
tuus intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier in te et delicata, quae non
tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem
nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae 57 et
illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui
eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in
obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc
volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, 59
augebit ultra modum Dominus plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas et
perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas, 60 et convertet in te omnes
afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. 61 Insuper universos
languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet
Dominus super te, donec te conterat; 62 et remanebitis pauci numero, qui prius
eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei
tui.
63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque
multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut
auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in
omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis
alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus
quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim
tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore.
66 Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes
vitae tuae. 67 Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis
mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea,
quae tuis videbis oculis. 68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam,
de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris
in servos et ancillas, et non erit qui emat ”.
69 Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis
Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.
29 1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis
universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus
servis eius universaeque terrae illius, 2 tentationes magnas, quas viderunt
oculi tui, signa illa portentaque ingentia; 3 et non dedit Dominus vobis cor
intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in
praesentem diem. 4 Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita
vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, 5
panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum
Dominus Deus vester. 6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex
Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. 7 Et
tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui
Manasse. 8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in
universis, quae facitis.
9 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et
maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, 10 liberi et uxores vestrae et
advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos,
qui hauriunt aquas tuas, 11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure
iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, 12 ut suscitet te sibi
hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit
patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, 14 sed
cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui
hodie hic nobiscum non adsunt. 15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra
Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 16
vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum,
quae colebant. 17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus,
cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis
illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; 18 cumque
audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit
mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et
sitientem. 19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit
et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae
scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo 20 et
consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones
foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et
peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates,
quibus eam afflixerit Dominus, 22 sulphur et salem: combusta est omnis humus
eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum
subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in
ira et furore suo. 23 Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae
huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. 24 Et respondebunt: “Quia
dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando
eduxit eos de terra Aegypti, 25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos,
quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; 26 idcirco iratus est furor
Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc
volumine scripta sunt, 27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et
indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”.
28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque
in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.
30 1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et
maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in
universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus
fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie
praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, 3
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum
congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines
caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet 5 atque
introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et
feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui.
6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum
Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes
autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et
persequuntur. 8 Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa
mandata, quae ego praecipio tibi hodie; 9 et abundare te faciet Dominus Deus
tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu
iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate;
revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est
in patribus tuis. 10 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad
Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua.
11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul
positum 12 nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet
ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. 13
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare
poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod
praeceptum est?”. 14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo,
ut facias illum.
15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e
contrario mortem et malum. 16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego
praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et
custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te
benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Sin autem
aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris
deos alienos et servieris eis, 18 praedico vobis hodie quod pereatis et parvo
tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam.
19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam
et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et
semen tuum 20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi
adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites
in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut
daret eam illis ”.
31 1 Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel
2 et dixit ad eos: “ Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi
et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non transibis Iordanem
istum”. 3 Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in
conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est
Dominus. 4 Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et
terrae eorum delevitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter
facietis eis, sicut praecepi vobis. 6 Viriliter agite et confortamini; nolite
timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor
tuus et non dimittet nec derelinquet te ”.
7 Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “ Confortare et esto
robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus
eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. 8 Et Dominus, qui ductor
tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec
paveas ”.
9 Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui
portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; 10 praecepitque
eis dicens: “ Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate
Tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu
Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni
Israel, audientibus eis; 12 congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos
et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum
Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; 13 filii
quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum vestrum
cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane transmisso,
pergitis obtinendam ”.
14 Et ait Dominus ad Moysen: “ Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue,
et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei ”. Abierunt ergo Moyses et
Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; 15 apparuitque Dominus ibi in
columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi.
16 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus
iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi
derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur
furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam
ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita
ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”.
18 Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala,
quae fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut
memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio
inter filios Israel. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus
eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit,
avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient
pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit
ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui;
scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in
terram, quam ei pollicitus sum ”. 22 Scripsit ergo Moyses canticum istud in
die illo et docuit filios Israel.
23 Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “ Confortare et esto robustus;
tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero
tecum ”.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit,
25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: 26 “
Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei
vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam
et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose
egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
28 Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque praefectos
vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum
et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de
via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando
feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum
”. 30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis
huius et ad finem usque complevit:
32 1 “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! 2 Stillet
ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum
quasi imber super herbam
et quasi stillae super gramina.
3 Quia nomen Domini invocabo:
date magnificentiam Deo nostro!
4 Petra, perfecta sunt opera eius,
quia omnes viae eius iustitia.
Deus fidelis et absque ulla iniquitate,
iustus et rectus.
5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis,
generatio prava atque perversa.
6 Haeccine redditis Domino,
popule stulte et insipiens?
Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te,
ipse fecit et stabilivit te?
7 Memento dierum antiquorum,
cogita generationes singulas;
interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,
maiores tuos, et dicent tibi.
8 Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
iuxta numerum filiorum Israel;
9 pars autem Domini populus eius,
Iacob funiculus hereditatis eius.
10 Invenit eum in terra deserta,
in loco horroris et ululatu solitudinis;
circumdedit eum et attendit
et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos
et super eos volitans expandit alas suas
et assumpsit eum
atque portavit super pennas suas.
12 Dominus solus dux eius fuit,
et non erat cum eo deus alienus.
13 Constituit eum super excelsam terram,
ut comederet fructus agrorum,
ut sugeret mel de petra
oleumque de saxo durissimo,
14 butyrum de armento et lac de ovibus,
cum adipe agnorum et arietum
filiorum Basan et hircorum,
cum medulla tritici,
et sanguinem uvae biberet meracissimum.
15 Incrassatus est dilectus et recalcitravit;
incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum
et recessit a Petra salutari suo.
16 Provocaverunt eum in diis alienis
et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt daemonibus et non Deo,
diis, quos ignorabant;
novi recentesque venerunt,
quos non coluerunt patres vestri.
18 Petram, quae te genuit, dereliquisti,
et oblitus es Domini creatoris tui.
19 Vidit Dominus et sprevit,
quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
20 Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis
et considerabo novissima eorum;
generatio enim perversa est,
et infideles filii.
21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis;
et ego provocabo eos in eo, qui non est populus,
et in gente stulta irritabo illos.
22 Ignis succensus est in furore meo
et ardebit usque ad inferni profundissima;
devorabitque terram cum germine suo
et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala
et sagittas meas complebo in eis.
24 Consumentur fame et devorabuntur febri
et peste amarissima;
dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. 25 Foris
vastabit eos gladius,
et intus pavor:
iuvenem simul ac virginem,
lactantem cum homine sene.
26 Dixi: Disperdam eos,
cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!,
27 sed arrogantiam inimicorum timui,
ne superbirent hostes eorum
et dicerent: >Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. 28
Gens enim absque consilio est
et sine prudentia.
29 Utinam saperent et intellegerent haec
ac novissima sua providerent!
30 Quomodo persequatur unus mille,
et duo fugent decem milia?
Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos,
et Dominus tradidit illos?”.
31 Non enim est petra eorum ut Petra nostra,
et inimici nostri sunt iudices.
32 Vere de vinea Sodomorum vinea eorum
et de suburbanis Gomorrae;
uva eorum uva fellis
et botri amarissimi;
33 fel draconum vinum eorum
et venenum aspidum insanabile.
34 Nonne haec condita sunt apud me
et signata in thesauris meis?
35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,
in quo labetur pes eorum!
Iuxta est dies perditionis,
et adesse festinat sors eorum.
36 Iudicabit Dominus populum suum
et in servis suis miserebitur;
videbit quod infirmata sit manus,
et defecerint clausi ac liberati.
37 Et dicet: “Ubi sunt dii eorum,
petra, in qua habebant fiduciam,
38 de quorum victimis comedebant adipes
et bibebant vinum libaminum?
Surgant et opitulentur vobis
et in necessitate vos protegant!
39 Videte nunc quod ego sim solus,
et non sit Deus praeter me.
Ego occidam et ego vivere faciam;
percutiam et ego sanabo;
et non est qui de manu mea possit eruere.
40 Levabo ad caelum manum meam
et dicam: Vivo ego in aeternum!
41 Si acuero ut fulgur gladium meum,
et arripuerit iudicium manus mea,
reddam ultionem hostibus meis
et his, qui oderunt me, retribuam.
42 Inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus devorabit carnes:
de cruore occisorum et captivorum,
de capite ducum inimici!”.
43 Laudate, gentes, populum eius,
quia sanguinem servorum suorum ulciscetur
et vindictam retribuet in hostes suos
et propitius erit terrae populi sui ”.
44 Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi,
ipse et Iosue filius Nun; 45 complevitque omnes sermones istos loquens ad
universum Israel. 46 Et dixit ad eos: “ Ponite corda vestra in omnia verba,
quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et
facere et implere universa verba legis huius; 47 quia verbum non incassum vobis,
sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad
quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam ”.
48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: 49 “ Ascende in
montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et
vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. 50 Et morere in
monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus
in monte Hor et appositus populo suo. 51 Quia praevaricati estis contra me in
medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non
sanctificastis me inter filios Israel. 52 E contra videbis terram et non
ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel ”.
33 1 Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante
mortem suam. 2 Et ait:
“ Dominus de Sinai venit
et de Seir ortus est eis;
apparuit de monte Pharan
et venit in Meribathcades
de meridie eius in Asedoth.
3 Vere diligit populos;
omnes sancti eius in manu illius sunt;
et, qui appropinquant pedibus tuis,
accipient de doctrina tua.
4 Legem praecepit nobis Moyses,
hereditatem multitudinis Iacob.
5 Et factus est apud dilectum rex,
congregatis principibus populi
cum tribubus Israel ”.
6 “ Vivat Ruben et non moriatur
et sit parvus in numero ”.
7 Haec est Iudae benedictio:
“ Audi, Domine, vocem Iudae
et ad populum suum introduc eum.
Manus eius pugnabunt pro eo,
et adiutor illius contra adversarios eius eris ”.
8 De Levi quoque ait:
“ Tummim et Urim tui
viro sancto tuo,
quem probasti in Massa
et cum quo litigasti ad aquas Meriba.
9 Qui dixit de patre suo et matre sua:
“Nescio vos”;
et fratres suos ignoravit
et filios suos nescivit.
Quia custodierunt eloquium tuum
et pactum tuum servaverunt.
10 Docebunt iudicia tua Iacob
et legem tuam Israel;
ponent thymiama in naribus tuis
et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini eius
et opera manuum illius suscipe.
Percute lumbos inimicorum eius;
et, qui oderunt eum, non consurgant ”.
12 De Beniamin ait:
“ Amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo;
Altissimus proteget eum tota die
et inter umeros illius requiescet ”.
13 De Ioseph quoque ait:
“ Benedicta a Domino terra eius:
donis caeli, rore
atque abysso subiacente,
14 fructibus solis
et donis mensium,
15 primitiis antiquorum montium
et donis collium aeternorum,
16 frugibus terrae et plenitudine eius.
Benedictio illius, qui apparuit in rubo,
veniat super caput Ioseph
et super verticem nazaraei inter fratres suos;
17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius,
cornua unicornis cornua illius,
in ipsis ventilabit gentes
usque ad terminos terrae.
Hae sunt multitudines Ephraim,
et hae milia Manasse ”.
18 De Zabulon ait:
“ Laetare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar, in tabernaculis tuis!
19 Populos ad montem vocabunt,
ibi immolabunt victimas iustitiae.
Qui inundationem maris, quasi lac, sugent
et thesauros absconditos arenarum ”.
20 De Gad ait:
“ Benedictus, qui dilatat Gad!
Quasi leo requiescit
dilaceratque brachium et verticem.
21 Et vidit primitias sibi,
quia ibi pars ducis erat reposita;
qui fuit cum principibus populi
et fecit iustitiam Domini
et iudicia sua cum Israel ”.
22 De Dan quoque ait:
“ Dan catulus leonis
prosiliet largiter de Basan ”.
23 De Nephthali dixit:
“ Nephthali satiabatur beneplacito
et plenus erit benedictione Domini:
mare et meridiem possidebit ”.
24 De Aser quoque ait:
“ Benedictus prae filiis Aser!
Sit placens fratribus suis
et tingat in oleo pedem suum.
25 Ferrum et aes serae tuae,
sicut dies tui robur tuum ”.
26 “ Non est ut Deus Iesurun,
qui ascendit super caelos ad auxilium tuum
et in magnificentia sua super nubes.
27 Habitaculum Deus antiquus,
et subter brachia sempiterna.
Eiciet a facie tua inimicum
dicetque: “Conterere!”.
28 Habitabit Israel confidenter,
et fons Iacob solus;
stillabunt in terra frumenti et vini,
caelique rorem.
29 Beatus tu, Israel! Quis similis tui,
popule, qui salvaris in Domino?
Ipse est scutum auxilii tui
et gladius gloriae tuae.
Blandientur tibi inimici tui,
et tu eorum altitudines calcabis ”.
34 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem
Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan 2 et
universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad
mare occidentale 3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum
usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi
Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et
non transibis ad illam ”.
5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. 6 Et
sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo
sepulcrum eius usque in praesentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum
erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit. 8
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi
sunt dies planctus lugentium Moysen.
9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit
super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut
praecepit Dominus Moysi.
10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus
facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut
faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae
illius, 12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses
coram universo Israel.
|