|
LIBER ESDRAE
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10
1 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore
Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in
omni regno suo etiam per scripturam dicens: 2 Haec dicit Cyrus rex Persarum:
Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut
aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. 3 Quis ex vobis est de
omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae
est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in
Ierusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a
viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus
spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem .
5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et
Levitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum
templum Domini, quod erat in Ierusalem. 6 Universique, qui erant in circuitu,
confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et
pensitationibus, praeter oblationes spontaneas.
7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de
Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; 8 protulit autem ea Cyrus rex
Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar
principi Iudae. 9 Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae
argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi quoque
argentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argentea
quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant
de transmigratione Babylonis in Ierusalem.
2
1 Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate
migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et
reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam. 2 Qui
venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan,
Mesphar, Beguai, Rehum, Baana.
Numerus virorum populi Israel: 3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
4 filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5 filii Area septingenti septuaginta
quinque; 6 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti
duodecim; 7 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 8 filii Zethua
nongenti quadraginta quinque; 9 filii Zachai septingenti sexaginta; 10 filii
Bani sescenti quadraginta duo; 11 filii Bebai sescenti viginti tres; 12 filii
Azgad mille ducenti viginti duo; 13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex; 14
filii Beguai duo milia quinquaginta sex; 15 filii Adin quadringenti quinquaginta
quattuor; 16 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 17 filii Besai
trecenti viginti tres; 18 filii Iora centum duodecim; 19 filii Hasum ducenti
viginti tres; 20 filii Gebbar nonaginta quinque; 21 filii Bethlehem centum
viginti tres; 22 viri Netopha quinquaginta sex; 23 viri Anathoth centum viginti
octo; 24 filii Azmaveth quadraginta duo; 25 filii Cariathiarim, Cephira et
Beroth septingenti quadraginta tres; 26 filii Rama et Gabaa sescenti viginti
unus; 27 viri Machmas centum viginti duo; 28 viri Bethel et Hai ducenti viginti
tres; 29 filii Nabo quinquaginta duo; 30 filii Megbis centum quinquaginta sex;
31 filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 32 filii Harim
trecenti viginti; 33 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque; 34
filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 35 filii Senaa tria milia sescenti
triginta.
36 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres, 37 filii
Emmer mille quinquaginta duo, 38 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem,
39 filii Harim mille decem et septem.
40 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviae, septuaginta
quattuor. 41 Cantores: filii Asaph centum viginti octo.
42 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita,
filii Sobai: universi centum triginta novem.
43 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros, filii
Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46 filii Hagab,
filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia, 48 filii
Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49 filii Oza, filii Phasea, filii Besai, 50
filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha,
filii Harhur, 52 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii Bercos,
filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii Hatipha.
55 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 56
filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii
Phochereth Hassebaim, filii Ami.
58 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
59 Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et
non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel
essent: 60 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo.
61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui
accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 62
Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de
sacerdotio. 63 Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis
sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim.
64 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 65 exceptis
servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem,
insuper et cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum septingenti
triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 67 cameli eorum
quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti.
68 Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini,
quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco
suo. 69 Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta
milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. 70
Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autem
et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
3
1 Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus
suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. 2 Et surrexit
Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et
fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo
holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem
altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et
obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque
sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis
per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus; 5 et praeter holocaustum
sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erant
consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino. 6 A primo
die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei
nondum fundatum erat.
7 Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum
Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta
quod concesserat Cyrus rex Persarum eis.
8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo,
coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de
fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in
Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus
templi Domini. 9 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui
et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei;
itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae.
10 Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in
ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum
iuxta mandatum David regis Israel. 11 Et concinebant in hymnis et gratiarum
actione Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius
super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando
Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam senes de
sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis
prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia
elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et
vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus
audiebatur procul.
4
1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis
aedificarent templum Domino, Deo Israel, 2 et accedentes ad Zorobabel et ad
principes familiarum dixerunt eis: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos
quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis
Assyriae, qui adduxit nos huc . 3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui
principes familiarum Israel: Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum
Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit
nobis Cyrus rex Persarum . 4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret
manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. 5 Conduxerunt autem adversus
eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis
Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem
adversus habitatores Iudae et Ierusalem. 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit
Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad
Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris
Syriacis et composita sermone Syro. 8 Rehum praefectus et Samsai scriba
scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi: 9 Rehum
praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces,
magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae, 10 et
ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare
fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace .
11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum:
Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur 12 notum sit
regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem
rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam
componentes. 13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et
muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum
regibus noxa erit. 14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et
quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his
historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et
provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et
civitas ipsa destructa est. 16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa
aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non
habebis .
17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui
erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium:
Pax. Nunc igitur scriptura, 18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est
coram me. 19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam
civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et
seditiones concitabantur in ea; 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem,
qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et
annonam et vectigal accipiebant. 21 Nunc ergo praecipite, ut desistant isti
homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit. 22
Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges .
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et
Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos
et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24 Tunc intermissum est opus domus
Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis
Persarum.
5
1 Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad
Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super
eos. 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et
coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant
eos. 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen,
et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis
potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? 4 Quae
sunt nomina hominum auctorum aedificationis illius? . 5 Oculus autem Dei
eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad
Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur.
6 Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et
Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium
regem. 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat:
Dario regi pax omnis. 8 Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad
domum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in
parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. 9
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: Quis dedit vobis
potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?. 10
Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque
nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
11 Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi
Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos
multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. 12 Postquam
autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in
manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et
populum eius transtulit in Babylonem.
13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus
Dei haec aedificaretur. 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae
Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in
templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro
cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, 15 dixitque ei: 'Haec
vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei
aedificetur in loco suo'. 16 Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit
fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et
necdum completum est.
17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in
Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei
in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos .
6
1 Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod est
in Babylone, 2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena
provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius:
3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est in
Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius
cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta, 4 ordines de lapidibus
quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. 5
Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo
Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod
est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
6 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et
consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco,
7 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent
domum Dei illam in loco suo. 8 Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis
cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca
regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus
dentur viris illis sine intermissione. 9 Et si quid necesse fuerit, sive vituli
et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et
oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per
singulos dies sine neglegentia. 10 Et offerant oblationes suaves Deo caeli
orentque pro vita regis et filiorum eius. 11 A me ergo positum est decretum, ut
omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et
erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. 12 Deus
autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui
extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in
Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo .
13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius,
secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14 Seniores
autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei
prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente Deo
Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, 15 et
compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni
Darii regis.
16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum
transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio. 17 Et obtulerunt in
dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos
quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum
tribuum Israel. 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in
vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis
primi. 20 Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti
immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis
sacerdotibus et sibi. 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de
transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad
eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. 22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorum
septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor
regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei
Israel.
7
1 Post haec autem in regno Arta xerxis regis Persarum, Esdras fi lius
Saraiae filii Azariae filii Helciae 2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob 3
filii Amariae filii Azariae filii Meraioth 4 filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
5 filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, 6 ipse
Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit
Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex
omnem petitionem eius. 7 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum
et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in
Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8 Venit in Ierusalem mense quinto,
ipse est annus septimus regis.
9 In primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis
quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. 10 Esdras enim
applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et
doceret in Israel praeceptum et iudicium.
11 Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti,
scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel.
12 Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem.
13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de
sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. 14 A facie enim
regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem
secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, 15 et ut feras argentum et aurum,
quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem
tabernaculum est. 16 Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a
sacerdotibus pro domo Dei sui, quae est in Ierusalem, 17 igitur studiose eme de
hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea
super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. 18 Sed et, si quid tibi
et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta
voluntatem Dei vestri, facite.
19 Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in
conspectu Dei in Ierusalem. 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei
tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. 21 Et ego
Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt
trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei
caeli, absque mora detis 22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti
coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal
vero absque mensura. 23 Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in
domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. 24
Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et
ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et
vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos.
25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue
praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his
videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. 26 Et omnis, qui
non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive
in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem
.
27 Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut
glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, 28 et in me inclinavit
misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius
potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi
de Israel principes, qui ascenderent mecum.
8
1 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderunt
mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: 2 De filiis Phinees, Gersom. De
filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniae. 3 De filiis
Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. 4 De filiis
Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo ducenti viri. 5 De filiis
Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri. 6 De filiis Adin,
Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. 7 De filiis Elam, Iesaias
filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. 8 De filiis Saphatiae, Zabadia
filius Michael, et cum eo octoginta viri. 9 De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel,
et cum eo ducenti decem et octo viri. 10 De filiis Bani, Selomith filius
Iosphiae, et cum eo centum sexaginta viri. 11 De filiis Bebai, Zacharias filius
Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12 De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan,
et cum eo centum et decem viri. 13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et
haec nomina eorum: Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri. 14
De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri.
15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi
tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni
ibi. 16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan et Nathan
et Zachariam et Mosollam principes sapientes. 17 Et misi eos ad Eddo, qui est
primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo
et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18 Et
adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de
filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres
eius decem et octo 19 et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque
eius et fratres eius viginti 20 et de oblatis, quos dederant David et principes
ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus
recensiti sunt.
21 Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deo
nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universaeque
substantiae nostrae. 22 Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui
defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est
super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius
super omnes, qui derelinquunt eum . 23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum
nostrum per hoc, et evenit nobis prospere.
24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum
eis de fratribus eorum decem, 25 appendique eis argentum et aurum et vasa:
tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes
eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. 26 Et appendi in manibus
eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae
habebant talenta duo, auri centum talenta, 27 et crateres aureos viginti, qui
habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum
consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; 29 vigilate et custodite, donec
appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum
Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini . 30 Susceperunt autem
sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem
in domum Dei nostri.
31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus
Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici
et insidiatoris in via, 32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus.
33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri
per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees
cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, 34 iuxta
numerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus. In tempore illo, 35 qui
venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo
Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos
septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36
Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et
sublevaverunt populum et domum Dei.
9
1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes:
Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum
et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et
Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. 2 Tulerunt
enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum
populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione
hac prima . 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et
pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. 4 Convenerunt
autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui
de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium
vespertinum.
5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento
et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te,
quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta
nostra creverunt usque ad caelum 7 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus
graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi
et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et
in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. 8 Et
nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis
reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos
nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra. 9 Quia
servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed
inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et
erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis
refugium in Iuda et Ierusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua, 11
quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: Terra, ad quam
vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam
populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad
finem coinquinatione sua. 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et
filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et
prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona
sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum.
13 Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in
delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates
nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, 14 numquid amplius irrita
faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum?
Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et
salus? 15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac!
Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter
hoc .
10
1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum
Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et
puerorum; et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit Sechenias filius Iehiel
de filiis Elam et dixit Esdrae: Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et
duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel
super hoc: 3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas
uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui
timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. 4 Surge, tuum est
decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac .
5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem
Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. 6 Et surrexit
Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit
ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,
qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut
congregarentur in Ierusalem; 8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta
consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse
abicietur de coetu transmigrationis. 9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae et
Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,
et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: Vos transgressi estis et
duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. 11 Et nunc date
confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini
a populis terrae et ab uxoribus alienigenis .
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad
nos, sic fiat. 13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non
sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum multi quippe
peccavimus in sermone isto 14 constituantur principes in universa
multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,
veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem
et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc .
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra
hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros
principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et
sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. 17 Et absolverunt causam
cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De
filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et
Godolia; 19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo
arietem offerrent. 20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. 21 Et de filiis
Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. 22 Et de filiis Phassur:
Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,
Phethahia, Iuda et Eliezer. 24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:
Sellum et Telem et Uri. 25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et
Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. 26 Et de filiis Elam:
Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. 27 Et de filiis
Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza. 28 Et de
filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. 29 Et de filiis Beguai:
Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth. 30 Et de filiis
Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et
Manasse. 31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, 32
Beniamin, Melluch, Samarias. 33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,
Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. 34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel, 35
Banaia et Badaias, Cheliau, 36 Vania, Meremoth et Eliasib, 37 Matthanias,
Matthanai et Iasi. 38 Et de filiis Bennui: Semei 39 et Selemias et Nathan et
Adaias 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, 41 Azareel et Selemias, Samaria, 42
Sellum, Amaria, Ioseph. 43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,
Ieddu et Ioel et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
|