|
LIBER ESTHER
1 2
3 4 5 6 7
8 9 10
1 1a Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan
vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
1b vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
1c Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et
terraemotus et conturbatio magna super terram. 1d Et ecce duo dracones magni
parati prodierunt uterque luctari; 1e et facta est illorum magna pugna, et
dominabantur, et congregatae sunt nationes 1f in die tenebroso et malo, et fuit
perturbatio magna in habitantibus super terram. 1g Et timuerunt perditionem 1h
clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui
crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. 1i Lux et sol ortus
est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. 1k Quod cum vidisset
somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet;
et fixum habebat in animo, quousque revelaretur.
1 Et fuit in diebus Asueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum
viginti septem provincias, 2 quando sedit in solio regni sui in castris Susan, 3
tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et
pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis et praefectis
provinciarum coram se, 4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem
atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta
diebus.
5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in
Susan, a maximo usque ad minimum; et septem diebus iussit convivium praeparari
in vestibulo horti palatii regis. 6 Et pendebant ex omni parte tentoria lintea
et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui
argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli
quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario
stratum lapide aliisque varii coloris. 7 Bibebant autem, qui invitati erant,
aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum
erat, abundans et praecipuum ponebatur. 8 Nec erat qui cogeret ad bibendum,
quoniam sic rex statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum
uniuscuiusque voluntatem.
9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regio, ubi rex
Asuerus manere consueverat.
10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior potione meri, praecepit Mauman et
Bazatha et Harbona et Bagatha et Abgatha et Zethar et Charchas, septem eunuchis,
qui in conspectu eius ministrabant, 11 ut introducerent reginam Vasthi coram
rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et
principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
12 Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire
contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus 13 interrogavit sapientes,
qui tempora noverant, et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac
iura maiorum 14 erant autem ei proximi Charsena et Sethar et Admatha et
Tharsis et Mares et Marsana et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum,
qui videbant faciem regis et primi sedebant in regno C: 15 Secundum legem
quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos
mandaverat, facere noluit? .
16 Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem
laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui sunt in cunctis
provinciis regis Asueri. 17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut
contemnant viros suos et dicant: Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi
intraret ad eum, et illa noluit. 18 Atque hac ipsa die dicent omnes principum
coniuges Persarum atque Medorum quem audierint sermonem reginae principibus
regis; unde despectio et indignatio. 19 Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum
a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari
illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius
altera, quae melior illa est, accipiat. 20 Et hoc in omne, quod latissimum est,
provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam maiorum quam
minorum, deferent maritis suis honorem .
21 Placuit consilium eius regi et principibus, fecitque rex iuxta consilium
Mamuchan. 22 Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque
gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros
principes ac maiores in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae
essent cum eis.
2
1 His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio, recordatus
est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset. 2 Dixeruntque pueri regis ac
ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, 3 et
constituantur, qui considerent per universas provincias puellas speciosas et
virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub
manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum; et accipiant
mundum muliebrem. 4 Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa
regnet pro Vasthi . Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit
fieri.
5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate vocabulo Mardochaeus filius Iair filii
Semei filii Cis de tribu Beniamin, 6 qui translatus fuerat de Ierusalem cum
captivis, qui ducti fuerant cum Iechonia rege Iudae, quem Nabuchodonosor rex
Babylonis transtulerat. 7 Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae
altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in
filiam.
8 Et factum est, cum percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius
multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Egeo traderentur, Esther quoque
in domum regis in manus Egei custodis feminarum tradita est. 9 Quae placuit ei
et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et
tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam
ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum. 10 Quae
non indicaverat ei populum et cognationem suam; Mardochaeus enim praeceperat, ut
de hac re omnino reticeret. 11 Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in
qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens
quid ei accideret.
12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad
regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses
duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex
feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, 13 ingredientesque ad regem,
quidquid postulassent, accipiebant, ut portarent secum de triclinio feminarum ad
regis cubiculum. 14 Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum
deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat
potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset
ex nomine.
15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail
patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem.
Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum,
et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. 16 Ducta est itaque ad
cubiculum regis Asueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni
eius. 17 Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et
favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius
fecitque eam regnare in loco Vasthi. 18 Et iussit convivium praeparari
magnificum cunctis principibus et servis suis, convivium Esther; et dedit
remissionem tributi universis provinciis ac dona largitus est iuxta
magnificentiam principalem.
19 Mardochaeus autem manebat ad regis ianuam, 20 necdum prodiderat Esther
cognationem et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille
praecipiebat, observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam
nutriebat.
21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt
Bagathan et Thares, duo eunuchi regis, qui ianitores erant volueruntque in regem
mittere manus. 22 Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae
Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei. 23 Quaesitum est et inventum, et
appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
3
1 Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe
Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. 2 Cunctique
servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant
Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu
neque adorabat eum. 3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii
praesidebant: Cur non observas mandatum regis? . 4 Cumque hoc crebrius
dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum
perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum.
5 Cumque Aman experimento probasset quod Mardochaeus non sibi flecteret genu nec
se adoraret, iratus est valde 6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere
manus suas audierat enim quod esset gentis Iudaeae magisque voluit omnem
Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem.
7 Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est
in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens
Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui
vocatur Adar. 8 Dixitque Aman regi Asuero: Est populus per omnes provincias
regni tui dispersus, segregatus inter populos alienisque utens legibus, quas
ceteri non cognoscunt, insuper et regis scita contemnens; non expedit regi, ut
det illis requiem. 9 Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia
talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae . 10 Tulit ergo rex anulum,
quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag,
hosti Iudaeorum. 11 Dixitque ad eum: Argentum, quod polliceris, tuum sit; de
populo age, quod tibi placet .
12 Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum
est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et
principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro
varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
13 Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut
perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,
parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui
vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
13a Epistulae autem hoc exemplar fuit:
Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam
provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
13b Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem,
volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter
agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et
usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. 13c
Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui
prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem
secundus, Aman nomine, 13d indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus
populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens
consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia
nationum a nobis consolidata. 13e Quod cum didicissemus, videntes unam hanc
gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque
negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, 13f iussimus, ut
quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco
colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus
deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die
duodecimi mensis Adar anni praesentis; 13g ut, qui iam olim sunt nefarii
homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et
quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum,
inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto
comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete .
14 Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut
scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem. 15 Festinabant cursores,
qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum,
rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. 15a Et
convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum
amicis luxuriabatur. 15b Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae,
ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. 15c Et invocabant Iudaei
Deum patrum suorum et dicebant:
15d Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum,
et non est alius Deus praeter te.
15e Si enim fecissemus legem tuam et praecepta,
habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae.
15f Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua,
venit super nos omnis tribulatio ista.
15g Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine,
et omnes viae tuae iudicia.
15h Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem
neque uxores nostras in violationem neque in perditionem,
qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc.
15i Miserere principali tuae parti
et non tradas in infamiam hereditatem tuam,
ut hostes dominentur nostri .
4
1 Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua
et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce
magna et amara clamabat 2 usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum
indutum sacco aulam regis intrare. 3 In omnibus quoque provinciis, quocumque
edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,
ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4 Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod
audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum;
quam accipere noluit. 5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,
praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret. 6
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium
palatii. 7 Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset,
ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. 8 Exemplar quoque
edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet
et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo
suo. 8a Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu
mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca
Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte . 9 Regressus Athach
nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat. 10 Quae respondit ei et
iussit, ut diceret Mardochaeo: 11 Omnes servi regis et cunctae, quae sub
dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui
non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim
interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere;
ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem . 12 Quod cum audisset
Mardochaeus, 13 rursum mandavit Esther dicens: Ne putes quod animam tuam
tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis. 14 Si enim nunc
silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris
tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore
parareris? .
15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: 16 Vade et congrega
omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et
non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter
ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo .
17 Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.
17a Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit
super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam 17b et
dixit:
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
17c Domine, Domine, rex omnipotens,
in dicione enim tua cuncta sunt posita,
et non est qui possit tuae resistere voluntati,
si decreveris salvare Israel.
17d Tu enim fecisti caelum et terram
et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;
17e Dominus omnium es,
nec est qui resistat maiestati tuae.
17f Tu scis, Domine, quia libenter adorarem
plantas pedum Aman pro salute Israel;
17g hoc autem non feci,
ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei,
et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
17h Et non facio ea in arrogantia
neque in gloriae cupiditate, Domine.
Appare, Domine; manifestare, Domine!
17i Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,
parce populo tuo,
quia volunt nos inimici nostri perdere
et delere hereditatem tuam.
17k Ne despicias partem tuam,
quam redemisti tibi de terra Aegypti.
17l Exaudi deprecationem meam
et propitius esto sorti tuae;
et converte luctum nostrum in gaudium,
ut viventes laudemus nomen tuum, Domine,
et ne claudas ora te canentium .
17m Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa
mors impenderet.
17n Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod
imminebat. 17o Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et
pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit
ieiuniis valde. 17p Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad
vesperam et dixit:
17q Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
Suffraga mihi soli
et non habenti defensorem praeter te, Domine,
17r quoniam periculum in manu mea est.
17s Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.
17t Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris
novem reges tradidisti.
17u Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.
17v Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
17x Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.
17y Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum,
morte damnato et oranti pro vita misertus es
et donasti ei vitae annos quindecim. 17z Ego audivi ex libris maiorum meorum,
Domine,
quoniam tu Annae petenti in desiderio animae
filii generationem donasti.
17aa Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine,
quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine,
usque in finem.
17bb Et nunc adiuva me solitariam
et neminem habentem nisi te,
Domine, Deus meus.
17cc Tu nosti
quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.
17dd Deus, tu nosti
quoniam non manducavi de mensa exsecrationum
et vinum libationum eorum non bibi.
17ee Tu nosti
quoniam a die translationis meae
non sum laetata, Domine,
nisi in te solo.
17ff Tu scis, Deus,
quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est,
exsecror illud tamquam pannum menstruatae
et non indui illud in die bona.
17gg Et nunc subveni orphanae mihi
et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis
et gratam me fac coram eo
et converte cor eius in odium oppugnantis nos,
in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.
17hh Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum;
converte luctum nostrum in laetitiam
et dolores nostros in sanitatem.
17ii Surgentes autem supra partem tuam, Deus,
fac in exemplum.
17kk Appare, Domine; manifestare, Domine! .
5
1 Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in
atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat
super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. 2 Et factum est,
cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam
virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius.
2a Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem
Deum, assumpsit duas famulas 2b et super unam quidem innitebatur, quasi in
deliciis; 2c altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta
sustentans. 2d Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus
oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. 2e Ingressa igitur
cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille
residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et
pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius.
2f Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et
cogitans eam perdere clamavit ambiguus: Quis ausus est introire in aulam non
vocatus? . Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se
reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. 2g Convertitque Iudaeorum
Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus
ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se,
verbis pacificis ei blandiebatur: 2h Quid habes, Esther regina, soror mea et
consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. 2i Non morieris; non enim pro
te, sed pro omnibus haec lex constituta est. 2k Accede! .
2l Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et
ait: Loquere mihi . 2m Quae respondit: Vidi te, domine, quasi angelum
Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; 2n valde enim
mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum . 2o Cumque
loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. 2p Rex autem turbabatur, et
omnes ministri eius.
3 Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua?
Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi . 4 At illa respondit:
Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium,
quod paravi . 5 Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum
Esther .
Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. 6 Dixitque
ei rex, postquam vinum biberat: Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re
postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis . 7 Cui
respondit Esther: Petitio mea et preces: 8 Si inveni in conspectu regis
gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat
petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam
secundum verbum regis .
9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset
Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed
nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde. 10 Et,
dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zares
uxorem suam 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque
turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium
cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. 13 Et, cum
omnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum
sedentem in foribus regis . 14 Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri
amici: Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos
et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege
laetus ad convivium . Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem.
6
1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum
memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, 2
ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus
insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus
mittere in regem Asuerum.
3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii
Mardochaeus consecutus est? . Dixeruntque ei servi illius ac ministri:
Nihil omnino mercedis accepit . 4 Statimque rex: Quis est, inquit, in
atrio? . Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret
regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum. 5
Responderunt pueri: Ecce Aman stat in atrio . Dixitque rex:
Ingrediatur .
6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare
desiderat? . Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium
rex nisi se vellet honorare 7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit, 8
debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui
de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum; 9 et primus de
regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam
civitatis incedens clamet et dicat: Sic honorabitur quemcumque voluerit rex
honorare .
10 Dixitque ei rex: Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,
Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae
locutus es, praetermittas . 11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque
Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat:
Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare .
12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in
domum suam lugens et operto capite. 13 Narravitque Zares uxori suae et amicis
omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in
consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem
cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius
. 14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad
convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
7
1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 2 Dixitque ei rex
etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua,
Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem
petieris, impetrabis . 3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in
oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et
populum meum, pro quo obsecro. 4 Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut
conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur:
tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem . 5
Respondensque rex Asuerus ait: Quis est iste et ubi est, ut haec audeat
facere? . 6 Dixit Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est
Aman . Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
7 Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman
quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege
sibi decretum esse malum. 8 Qui cum reversus esset de horto et intrasset
convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther,
et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? . Necdum
verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. 9 Dixitque
Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En etiam lignum,
quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman
habens altitudinis quinquaginta cubitos . Cui dixit rex: Appendite eum in
eo . 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et
regis ira quievit.
8
1 Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii
Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei
Esther quid esset sibi. 2 Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi
iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super
domum Aman.
3 Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et
locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas,
quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. 4 At ille ex more
sceptrum aureum protendit manu; illaque consurgens stetit ante eum 5 et ait:
Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur
esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis
veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis
Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat,
corrigantur. 6 Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus
meus, et interitum cognationis meae? .
7 Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman
concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in
Iudaeos mittere. 8 Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine,
signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius
anulo signatae non possunt immutari .
9 Accitisque scribis regis erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur
Sivan, vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae, ut Mardochaeus
voluerat, ad Iudaeos et ad satrapas procuratoresque et principes, qui centum
viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant, provinciae
atque provinciae, populo et populo, iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis
iuxta linguam et litteras suas. 10 Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine
mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis
regiis discurrentes. 11 Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut
in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum
coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;
12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia
decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
12a Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis
et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, 12b in omni
regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar.
12c Hoc est exemplar epistulae:
12d Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem
provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit.
12e Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi
sunt in superbiam; 12f et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed
datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. 12g
Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis
eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum
odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. 12h Saepe autem et multi in
potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio,
participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus
insanabilibus, 12i cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent
sinceram principum benignitatem. 12k Quae res non tam ex veteribus probatur
historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia
indigne dominantium perpetrata sunt. 12l Unde in posterum providendum est paci
omnium provinciarum. 12m Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt,
discernimus semper cum clementissima attentione.
12n Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a
pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. 12o Et tantam in
se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice
vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. 12p Qui in tantum
arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. 12q
Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et
irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis
quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; 12r hoc cogitans, ut,
illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum
transferret in Macedonas.
12s Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa
repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus 12t et filios altissimi
et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris
regnum est optima dispositione directum.
12u Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi
direxerat. 12v Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui
machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat
omnia, celeriter ei reddente quod meruit.
12x Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus
proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. 12y Quibus debetis esse
adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se
possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 12z Hanc
enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in
gaudium. 12aa Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem
insignem et celebrate eam cum omni laetitia, 12bb ut nunc et in posterum illa
nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria
perditionis.
12cc Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse
particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus
invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur.
Valete .
13 Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut
omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam
vindictam de hostibus suis. 14 Egressique sunt veredarii celeres nuntios
perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
15 Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat
vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans
in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit
atque laetata est. 16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et
tripudium. 17 Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa
veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in
tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis
iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
9
1 Igitur duodecimi mensis id est Adar tertia decima die, quando
verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod
dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. 2
Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos
et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos
invaserat formido eorum. 3 Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et
procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,
sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, 4 quem principem esse palatii et plurimum
posse cognoverant; fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum
ora volitabat.
5 Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et
interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. 6 In Susan quingentos
viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum
ista sunt nomina: 7 Pharsandatha et Delphon et Esphatha 8 et Phoratha et Adalia
et Aridatha 9 et Phermesta et Arisai et Aridai et Iezatha. 10 Quos cum
occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12
Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei
quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in
universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? .
13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan
sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in
patibulo suspendantur . 14 Praecepitque rex, ut ita fieret. Statimque in
Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 15 Congregatis igitur
Iudaeis, qui in Susan erant, quarta decima die mensis Adar, interfecti sunt in
Susan trecenti viri, nec eorum ab illis direpta substantia est.
16 Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant,
congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac
interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de
substantiis eorum quidquam contigit.
17 Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit,
et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et
laetitiae. 18 At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto
decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die
requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque
laetitiae. 19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,
quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut
exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in
urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et
convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum.
19a Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum,
quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in
toto regno nominaretur.
20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes
Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam
procul, 21 ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis
susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent 22 secundum
dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu
atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae
dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et
pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta, quae eo tempore facere
coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 24 Aman enim filius
Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum,
ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque
deleret. 25 Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum
litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput
eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. 26 Atque ex illo tempore
dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in
hac epistula continentur, 27 et propter ea, quae de his viderant et quae eis
acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei
super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari,
ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.
28 Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis
cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies
Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio
ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim. 30 Et miserunt ad omnes Iudaeos,
qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et
veritatis, 31 statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant
Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo,
praecepta ieiuniorum et clamorum. 32 Et mandatum Esther confirmavit praecepta
Phurim et scriptum est in libro.
10
1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius
fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum,
scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo
Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos
et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea,
quae ad pacem seminis sui pertinerent.
3a Dixitque Mardochaeus ad omnes: A Deo facta sunt ista! . 3b Recordatus
est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum
quidquam irritum fuit. 3c Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et
sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et
voluit esse reginam; 3d duo autem dracones, ego sum et Aman; 3e gentes, quae
convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; 3f gens autem mea,
id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus
populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque
portenta, quae non sunt facta inter gentes. 3g Et duas sortes esse praecepit,
unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. 3h Venitque utraque sors in
statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. 3i Et
recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. 3k Et
observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die
eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per
vestras deinceps generationes in populo Israel .
|