|
PROPHETIA EZECHIELIS
1
2 3 4 5 6
7 8 9 10 11
12 13 14 15
16 17 18 19
20 21 22 23
24 25 26 27
28 29 30 31
32 33 34 35
36 37 38 39
40 41 42 43
44 45 46 47
48
1 1 Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta men sis, cum
essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi
visiones Dei. 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis
Ioachin, 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in
terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini.
4 Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis
conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species
electri, id est de medio ignis; 5 et ex medio eius similitudo quattuor
animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis erat eis. 6 Quattuor facies
uni et quattuor pennae uni; 7 pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum
quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis. 8 Et
manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et
pennae illorum quattuor: 9 iunctae erant pennae eorum altera ad alteram; non
revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
10 Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris
ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies
aquilae ipsorum quattuor.
11 Et pennae eorum extentae desuper; duae pennae singulorum iungebantur, et duae
tegebant corpora eorum. 12 Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat
impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent.
13 Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis ardentium, quasi
aspectus lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor erat ignis, et
de igne fulgur egrediens. 14 Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem
fulguris coruscantis.
15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula
animalia. 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una
similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio
rotae. 17 Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum
ambularent. 18 Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et
canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. 19 Cumque
ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur
animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 20 Quocumque impellebat spiritus
ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim
animalium erat in rotis. 21 Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum
elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus
animalium erat in rotis.
22 Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli
horribilis et extenti super capita eorum desuper. 23 Sub firmamento autem pennae
eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum.
24 Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum
Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque
starent, demittebantur pennae eorum. 25 Nam cum fieret vox supra firmamentum,
quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas.
26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis
sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi
aspectus hominis desuper. 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis
per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius
usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. 28 Velut
aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris
per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem
meam et audivi vocem loquentis.
2
1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum
”. 2 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me
supra pedes meos, et audivi loquentem ad me 3 et dicentem: “ Fili hominis,
mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me;
ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. 4 Et filii dura
facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit
Dominus Deus. 5 Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans
est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum. 6 Tu ergo, fili
hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te
circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum
ne formides, quia domus exasperans est. 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive
audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.
8 Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse
exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque
ego do tibi ”. 9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus
liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae
erant in eo lamentationes et gemitus et vae.
3
1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede
volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ”. 2 Et aperui os meum, et
cibavit me volumine illo 3 et dixit ad me: “ Fili hominis, venter tuus
comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ”. Et
comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 4 Et dixit ad me: “
Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. 5 Non enim ad
populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6
neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis
audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7 Domus autem
Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura
fronte est et obstinato corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus
eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9 ut adamantem et duriorem
silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus
exasperans est ”. 10 Et dixit ad me: “ Fili hominis, omnes sermones meos,
quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. 11 Et vade,
ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices
eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant ”.
12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum
elevaretur gloria Domini de loco suo; 13 et vocem alarum animalium percutientium
alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis
magnae. 14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in
indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15 Et veni ad
transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et
sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio
eorum.
16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens:
17 “ Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo
verbum et commonebis eos ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non
commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat,
ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua
requiram. 19 Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab
impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu
autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua,
fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non
commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae
eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. 21 Si autem tu
commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet,
quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti ”.
22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “ Surgens egredere in
campum, et ibi loquar tecum ”. 23 Et surgens egressus sum in campum, et ecce
ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi
in faciem meam. 24 Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes
meos et locutus est mihi et dixit ad me: “ Ingredere et includere in medio
domus tuae. 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt
te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam
palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit
Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus
exasperans est ”.
4
1 “ Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram te et
describes in eo civitatem Ierusalem. 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem et
aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et
pones arietes in gyro. 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in
murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et
erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
4 Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel
super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum.
5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et
nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. 6 Et cum compleveris haec,
recumbes super latus tuum dextrum secundo et assumes iniquitatem domus Iudae
quadraginta diebus; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. 7 Et ad
obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exsertum, et
prophetabis adversus eam. 8 Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes a
latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
9 Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et
mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super
latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10 Cibus autem tuus,
quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus
comedes illud. 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque
ad tempus bibes illud. 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et
stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”. 13 Et dixit
Dominus: “ Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas
eiciam eos ”. 14 Et dixi: “ Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est
polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque
nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda ”. 15 Et dixit ad me: “
Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo
”. 16 Et dixit ad me: “ Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in
Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura
et in desolatione bibent, 17 ut, deficientibus pane et aqua, desoletur
unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.
5
1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumes
eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis
et divides eos. 2 Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post
completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in
circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post
eos. 3 Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui; 4 et
ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo
egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel:
5 Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium posui eam et in
circuitu eius terras. 6 Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam
gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia
enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt.
7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae
in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis
operati, 8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in
medio tui iudicia in oculis gentium 9 et faciam in te, quae non feci et quibus
similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. 10 Ideo patres
comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te
iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. 11 Idcirco vivo
ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus
offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non
parcet oculus meus, et non miserebor. 12 Tertia tui pars peste morietur et fame
consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo,
tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post
eos. 13 Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis
et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero
indignationem meam in eis. 14 Et dabo te in desertum et in opprobrium in
gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis; 15 et
eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu
tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in
castigationibus irae. 16 Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis
pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et
famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; 17 et immittam in
vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et
sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum
”.
6
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem
tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos 3 et dices: Montes Israel, audite
verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et
vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; 4 et
demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos
vestros ante idola vestra. 5 Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem
simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; 6 in
omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut
dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra,
et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra. 7 Et cadet interfectus
in medio vestri, et scietis quia ego Dominus.
8 Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero
vos in terris; 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas
captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et
oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis,
quae fecerunt in universis abominationibus suis, 10 et scient quia ego Dominus
non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
11 Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad
omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt!
12 Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui
relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in
eis. 13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio
idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis
summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum
frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. 14 Et
extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto
usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus ”.
7
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Et tu, fili hominis,
loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super
quattuor plagas terrae; 3 nunc finis super te, et immittam furorem meum in te et
iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes abominationes tuas. 4 Et non
parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias tuas ponam super te, et
abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
5 Haec dicit Dominus Deus: Afflictio super afflictionem ecce venit. 6 Finis
venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit. 7 Venit contractio super
te, qui habitas in terra; venit tempus, prope est dies turbationis et non
iubilationis in montibus. 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te et
complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia
scelera tua; 9 et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam
tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus
percutiens.
10 Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit
superbia; 11 violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex
pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis. 12 Venit tempus,
appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia
ira super omnem pompam eius. 13 Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non
revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam
eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non
confortabit. 14 Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad
proelium; ira enim mea super universam pompam eius.
15 Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur;
et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. 16 Et salvabuntur, qui
fugerint ex eis, et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes gementes,
unusquisque in iniquitate sua.
17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. 18 Et accingent se
ciliciis, et operiet eos formido; et in omni facie confusio, et in universis
capitibus eorum calvitium. 19 Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in
immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die
furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur,
quia scandalum iniquitatis eorum factum est, 20 et ornamentum monilium suorum in
superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex
eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam. 21 Et dabo illud in manus
alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. 22
Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et
introibunt in illud praedones et contaminabunt illud 23 et facient ex illo
catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere
faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. 25 Angustia
superveniente, requirent pacem, et non erit. 26 Calamitas super calamitatem
veniet, et auditus super auditum; et quaerent visionem de propheta, et lex
peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. 27 Rex lugebit, et princeps
induetur horrore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum
faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus
”.
8
1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego
sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi
manus Domini Dei, 2 et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu
lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus
splendoris ut visio electri. 3 Emisit similitudinem manus et apprehendit me in
cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit
in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat
aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. 4 Et ecce
ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo; 5 et dixit ad
me: “ Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis ”. Et levavi oculos
meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in
introitu. 6 Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne vides tu, quid isti
faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a
sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores ”.
7 Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. 8 Et
dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem,
apparuit ostium unum. 9 Et dixit ad me: “ Ingredere et vide abominationes
pessimas, quas isti faciunt hic ”. 10 Et ingressus vidi: et ecce omnis
similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel
depicta erant in pariete in circuitu per totum; 11 et septuaginta viri de
senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum
stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor
nebulae de ture consurgebat. 12 Et dixit ad me: “ Certe vides, fili hominis,
quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo
simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””.
13 Et dixit ad me: “ Adhuc videbis abominationes maiores, quas isti faciunt
”.
14 Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et
ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. 15 Et dixit ad me: “Certe
vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his ”.
16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi
Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes
contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. 17 Et
dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae,
ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram
iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas. 18 Ergo
et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum
clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ”.
9
1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaverunt
visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”. 2
Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem,
et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum
vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et
steterunt iuxta altare aereum. 3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub,
super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et
atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. 4 Et dixit Dominus ad eum: “
Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes
virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in
medio eius ”. 5 Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatem
sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: 6
senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad
internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a
sanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante
faciem domus. 7 Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria
interfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in
civitate.
8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu,
Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum
super Ierusalem? ”. 9 Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudae
magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est
iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;
10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput
eorum reddam ”. 11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat
atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicut
praecepisti mihi ”.
10
1 Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput cherubim,
quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea. 2 Et
dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “ Ingredere in medio rotarum,
quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter
cherubim, et effunde super civitatem ”. Ingressusque est in conspectu meo.
3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes
implevit atrium interius. 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen
domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae
Domini. 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi
vox Dei omnipotentis loquentis.
6 Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “ Sume ignem de
medio rotarum, de medio cherubim ”, ingressus ille stetit iuxta rotam; 7 et
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et
sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus
est. 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, 9
et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et
rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis
chrysolithi, 10 et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota
in medio rotae. 11 Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non
convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat,
sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent. 12 Et omne corpus
eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis
quattuor; 13 et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me. 14 Quattuor
autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda
facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae. 15 Et elevati
sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. 16 Cumque
ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim
alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae
iuxta erant. 17 Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus
enim animalium erat in eis.
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim; 19 et
elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis
egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus
Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. 20 Ipsum est animal,
quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim
essent. 21 Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique,
et similitudo manus hominis sub alis eorum; 22 et similitudo vultuum eorum, ipsi
vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam
gradiebantur.
11
1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem,
quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et
vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes
populi. 2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant
iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista 3 dicentes: “Nonne
dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. 4 Idcirco
vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”. 5 Et irruit in me spiritus
Domini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus
Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe
hac et implestis vias eius interfectis. 7 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est
lebes, et educam vos de medio eius. 8 Gladium metuitis, et gladium inducam super
vos, ait Dominus Deus. 9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium
et faciam in vobis iudicia. 10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos,
et scietis quia ego Dominus. 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non
eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; 12 et scietis
quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non
fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati
”.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi
in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus,
consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”.
14 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 15 “ Fili hominis, fratres tui,
fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt
habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in
possessionem”. 16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in
gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in
terris, ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus:
Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis,
daboque vobis humum Israel. 18 Et ingredientur illuc et auferent omnes
offensiones cunctasque abominationes eius de illa. 19 Et dabo eis cor aliud et
spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne
eorum et dabo eis cor carneum, 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea
custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite
suo ponam ”, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel
erat super eos; 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super
montem, qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione
in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram. 25 Et locutus sum ad
transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.
12
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, in medio
domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et
aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est. 3 Tu ergo, fili
hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis;
transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte
aspiciant, quia domus exasperans est. 4 Et efferes foras vasa tua quasi vasa
transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram
eis, sicut egreditur migrans. 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem et
efferes per eum; 6 in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes:
faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel
”.
7 Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa
transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine
extuli in umeris portans in conspectu eorum.
8 Et factus est sermo Domini ad me mane dicens: 9 “ Fili hominis, numquid non
dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. 10 Dic ad
eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et
super omnem domum Israel, quae est in medio eius. 11 Dic: Ego portentum vestrum.
Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt. 12
Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur;
parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non
videat oculo terram. 13 Et extendam rete meum super illum, et capietur in
tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non
videbit ibique morietur. 14 Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et
agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. 15 Et
scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero
eos in terris. 16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et
pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur,
et scient quia ego Dominus ”.
17 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 18 “ Fili hominis, panem tuum in
conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.
19 Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in
Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in
desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam
omnium, qui habitant in ea; 20 et civitates, quae nunc habitantur, desolatae
erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ”.
21 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 22 “ Fili hominis, quod est
proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur
dies, et peribit omnis visio”? 23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et
loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. 24 Non enim
erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, 25
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non
prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et
faciam illud ”, dicit Dominus Deus.
26 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 27 “ Fili hominis, ecce domus
Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa
iste prophetat”; 28 propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non
differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur ”,
dicit Dominus Deus.
13
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, vaticinare
ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo:
Audite verbum Domini. 3 Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus,
qui sequuntur spiritum suum et nihil vident! 4 Quasi vulpes in ruinis prophetae
tui, Israel, facti sunt. 5 Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum
pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini. 6 Vident vana et divinant
mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et
exspectant, ut confirmet sermonem. 7 Numquid non visionem cassam vidistis et
divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non
sim locutus?
8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis
mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus; 9 et erit manus mea super
prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non
erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel
ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. 10 Eo quod deceperint populum
meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat parietem, illi
autem liniebant eum calce. 11 Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit;
erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum
procellae dissipantem. 12 Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur
vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”. 13 Propterea haec dicit Dominus
Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber
inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem; 14 et
destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum terrae, et revelabitur
fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius et scietis quia ego sum
Dominus.
15 Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce,
dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae
Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax,
ait Dominus Deus.
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae
prophetant de corde suo, et vaticinare super eas 18 et dic: Haec dicit Dominus
Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro
capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo
et vivificabitis animas vobis? 19 Et violastis me ad populum meum pro pugillo
hordei et fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et
vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti
mendaciis.
20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias vestras, quibus vos
capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de brachiis vestris; et
dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi volatilia, 21 et disrumpam
velamina vestra et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in
manibus vestris ad praedandum, et scietis quia ego Dominus.
22 Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi,
et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret, 23
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam
populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus ”.
14
1 Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. 2 Et factus
est sermo Domini ad me dicens: 3 “ Fili hominis, viri isti posuerunt idola sua
in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam;
numquid interrogatus respondebo eis? 4 Propter hoc loquere eis et dices ad eos:
Haec dicit Dominus Deus: Omnis homo de domo Israel, qui posuerit idola sua in
corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit
ad prophetam interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me pro
multitudine idolorum suorum, 5 ut capiam domum Israel in corde suo, quo
recesserunt a me in cunctis idolis suis.
6 Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et
recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite
facies vestras. 7 Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena
fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et
scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam,
ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me; 8 et ponam faciem
meam contra hominem illum et faciam eum in exemplum et in proberbium et
disperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus. 9 Et propheta
cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et
extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. 10 Et
portabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas
prophetae erit, 11 ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in
universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in
Deum ”, ait Dominus Deus.
12 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 13 “ Fili hominis, terra cum
peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et
conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem
et iumentum; 14 et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob,
ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. 15 Quod si et
bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit
deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, 16 tres viri isti si fuerint
in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed
ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. 17 Vel si gladium induxero
super terram illam et dixero gladio: Transi per terram, et interfecero de ea
hominem et iumentum, 18 et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit
Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. 19
Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam
super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, 20 et Noe et Danel
et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et
filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas.
21 Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima,
gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut
interficiam de ea hominem et pecus, 22 tamen relinquetur in ea salvatio
educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam
eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in
omnibus, quae importavi super eam. 23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam
eorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci
in ea ”, ait Dominus Deus.
15
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, quid habet lignum vitis
prae omnibus lignis sarmentorum,
quae sunt inter ligna silvarum?
3 Numquid tolletur de ea lignum,
ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus,
ut dependeat in eo quodcumque vas?
4 Ecce igni datum est in escam,
utramque partem eius consumpsit ignis,
et medietas eius adusta est;
numquid utile erit ad opus?
5 Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus;
quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis.
6 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Ierusalem.
7 Et ponam faciem meam in eos:
de igne egressi sunt,
et ignis consumet eos.
Et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos
8 et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod praevaricatores exstiterint ”,
dicit Dominus Deus.
16
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, notas fac
Ierusalem abominationes suas 3 et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem:
Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua
Hetthaea. 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus
tuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec involuta
pannis. 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus
tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua
nata es.
6 Praeteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi tibi, cum
esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive. 7
Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis effecta es et
pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit;
sed eras nuda et confusione plena. 8 Et transivi per te et vidi te; et ecce
tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui
ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus,
et facta es mea. 9 Et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te
oleo; 10 et vestivi te discoloribus et calceavi te calceis corii delphini et
cinxi te bysso et indui te serico. 11 Et ornavi te ornamento et dedi armillas in
manibus tuis et torquem circa collum tuum; 12 et dedi inaurem super os tuum et
circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo. 13 Et ornata es auro et
argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleum
comedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. 14 Et egressum
est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo,
quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et
exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis fuerit. 16 Et sumens de
vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut
non est factum neque futurum est. 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo
atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et
fornicata es in eis. 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti
illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19 Et panem meum, quem
dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu
eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus.
20 Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et immolasti eis
ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? 21 Immolasti filios meos et
dedisti illos consecrans eis. 22 Et post omnes abominationes tuas et
fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae, quando eras nuda et
confusione plena, palpitans in sanguine tuo.
23 Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus —
24 et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; 25
ad omne caput viae aedificasti locum elevatum tuum et abominabilem fecisti
decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti
fornicationes tuas. 26 Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnorum
membrorum et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27 Ecce ego
extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam
odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
28 Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et,
postquam fornicata es, nec sic es satiata. 29 Et multiplicasti fornicationem
tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es. 30 In quo
mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris
meretricis et procacis? 31 Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et
excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia
sprevisti pretium. 32 Mulier adultera loco viri sui accipit alienos. 33 Omnibus
meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis
et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34 Factumque in
te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non
sunt fornicati; in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti,
factum est in te contrarium.
35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini. 36 Haec dicit Dominus Deus: Quia
effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad
amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum,
quos dedisti eis, 37 ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus
iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et
congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt
omnem turpitudinem tuam. 38 Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium
sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39 Et dabo te in manus eorum,
et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te
vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque
ignominia. 40 Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibus
et trucidabunt te gladiis suis. 41 Et comburent domos tuas igni et facient in te
iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et
mercedes ultra non dabis. 42 Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur
zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. 43 Eo quod non fueris
recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea
et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera
tua in omnibus abominationibus tuis.
44 Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: “Sicut
mater, ita et filia eius”. 45 Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum
et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et
filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. 46 Et soror tua
maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem
tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. 47 Sed nec in
viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset,
sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. 48 Vivo ego, dicit Dominus
Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et
filiae tuae. 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia,
saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et
pauperis non sustentabant; 50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram
me, et abstuli eas, sicut vidisti. 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non
peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in
omnibus abominationibus tuis, quas operata es.
52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis
tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu
confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. 53 Et
convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae et
filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, 54 ut portes ignominiam
tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. 55 Et soror tua
Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae
eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad
pristinum statum vestrum. 56 Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo
in die superbiae tuae, 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tu
es in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum
Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum? 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu
portabis, ait Dominus.
59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti
iuramentum, ut irritum faceres pactum.
60 Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo
tibi pactum sempiternum. 61 Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum
receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias
sed non ex pacto tuo. 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego
Dominus, 63 ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae
confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti ”, ait
Dominus Deus.
17
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “Fili ho minis, propone
aenigma et narra parabolam ad domum Israel 3 et dices:
Haec dicit Dominus Deus:
Aquila grandis
magnarum alarum,
longo pennarum ductu,
plena plumis et varietate,
venit ad Libanum
et tulit cacumen cedri;
4 summitatem frondium eius avellit
et transportavit eam in terram Chanaan,
in urbem negotiatorum posuit illam.
5 Et tulit de semine terrae
et posuit illud in terra pro semine,
super aquas multas,
quasi salicem posuit illud,
6 ut germinaret et cresceret in vineam latiorem
humili statura,
respicientibus ramis eius ad illam,
et radices eius sub illa essent.
Facta est ergo vinea
et fructificavit in palmites
et emisit propagines.
7 Et fuit aquila altera grandis,
magnis alis
multisque plumis;
et ecce vinea ista,
quasi mittens radices suas ad eam,
palmites suos extendit ad illam,
ut irrigaret eam abundantius
quam areolae, in quibus erat plantata.
8 In terra bona
super aquas multas
plantata est,
ut faciat frondes
et portet fructum
et sit in vineam grandem.
9 Dic: Haec dicit Dominus Deus:
Ergone prosperabitur?
Nonne radices eius evellet
et fructum eius distringet,
et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet?
Et non opus erit brachio grandi neque populo multo,
ut evellat eam radicitus.
10 Ecce plantata est; ergone prosperabitur?
Nonne, cum tetigerit eam ventus urens,
siccabitur
et in areis, in quibus germinaverat, arescet? ”.
11 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 12 “ Dic ad domum exasperantem:
Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et
assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; 13
et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum,
sed et fortes terrae sustulit, 14 ut esset regnum humile et non elevaretur, sed
custodiret pactum eius et servaret illud. 15 Qui recedens ab eo, misit nuntios
ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel
consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum
regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in
medio Babylonis morietur. 17 Et non in exercitu grandi neque in populo multo
adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum,
ut interficiat animas multas. 18 Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus,
et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod
sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius 20 et
expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in
Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me.
21 Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in
omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
22 Haec dicit Dominus Deus:
Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam;
de vertice ramorum eius tenerum distringam
et plantabo super montem excelsum et eminentem.
23 In monte sublimi Israel plantabo illud;
et erumpet in germen et faciet fructum
et erit in cedrum magnam;
et habitabunt sub ea omnes volucres,
et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit.
24 Et scient omnia ligna regionis
quia ego Dominus
humiliavi lignum sublime
et exaltavi lignum humile
et siccavi lignum viride
et frondere feci lignum aridum.
Ego Dominus locutus sum et feci ”.
18
1 Et factus est sermo Domini ad me
dicens: 2 “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel
dicentes:
“Patres comederunt uvam acerbam,
et dentes filiorum obstupescunt”?
3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. 4
Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima,
quae peccaverit, ipsa morietur. 5 Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium
et iustitiam, 6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola
domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non
accesserit 7 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim
nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 8 ad
usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum
suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, 9 in praeceptis meis
ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est,
vita vivet, ait Dominus Deus.
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de
istis, 11 cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et
uxorem proximi sui polluentem, 12 egenum et pauperem affligentem, rapientem
rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem
facientem, 13 ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet.
Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit,
timuerit et non fecerit simile eis: 15 super montes non comederit et oculos suos
non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit 16 et
virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum
esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 17 ab iniuria averterit manum
suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis
ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18 Pater
eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio
populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. 19 Et dicitis: “Quare non
portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et
iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet
vita. 20 Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem
patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit,
et impietas impii erit super eum.
21 Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus
est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam,
vita vivet, non morietur. 22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non
memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. 23 Numquid
voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis
suis et vivat?
24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum
omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae
eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus
est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 25 Et dixistis: “Non
est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est
aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? 26 Cum enim averterit se iustus a
iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est,
morietur. 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et
fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; 28 considerans enim
et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non
morietur. 29 Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid
viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?
30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus.
Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit
vobis in scandalum iniquitatis. 31 Proicite a vobis omnes praevaricationes
vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum
novum. Et quare moriemini, domus Israel? 32 Quia nolo mortem morientis, dicit
Dominus Deus. Revertimini et vivite.
19
1 Et tu, assume planctum super principes Israel 2 et dices:
Qualis erat mater tua leaena
inter leones!
Cubavit in medio leunculorum,
enutrivit catulos suos.
3 Et educavit unum de leunculis suis;
leo factus est
et didicit capere praedam,
homines devoravit.
4 Et convocaverunt contra eum gentes,
in fovea earum captus est;
et adduxerunt eum in circulis
in terram Aegypti.
5 Quae cum vidisset quoniam exspectaverat,
et perierat spes eius,
tulit alium de leunculis suis,
leonem constituit eum.
6 Qui incedebat inter leones,
factus est leo
et didicit praedam capere,
homines devoravit;
7 et fregit arces eorum
et civitates eorum vastavit.
Et obstupuit terra et plenitudo eius
a voce rugitus illius.
8 Et convenerunt adversum eum gentes
undique de provinciis
et expanderunt super eum rete suum,
in fovea earum captus est.
9 Et miserunt eum in caveam in circulis
et adduxerunt eum ad regem Babylonis;
qui misit eum in carcerem,
ne audiretur vox eius ultra
super montes Israel.
10 Mater tua vineae assimilabatur
super aquam plantata.
Fructus eius et frondes eius creverunt
ex aquis multis;
11 et factae sunt ei virgae solidae
in sceptra dominantium,
et exaltata est statura eius
usque in nubes,
et apparuit in altitudine sua,
in multitudine palmitum suorum.
12 Et evulsa est in ira
in terramque proiecta,
et ventus urens siccavit fructum eius;
abrepta et arefacta est virga roboris eius,
ignis comedit eam.
13 Et nunc transplantata est in desertum,
in terra invia et sitienti.
14 Et egressus est ignis de virga ramorum eius,
qui fructum eius comedit;
et non fuit in ea virga fortis,
sceptrum regni ”.
Planctus est, et erit in planctum.
20
1 Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis,
venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram
me. 2 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 3 “ Fili hominis, loquere
senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum
me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. 4
Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum
eorum ostende eis.
5 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi
manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi
manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; 6 in die illa levavi manum
meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis
fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. 7 Et dixi ad eos:
Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite
pollui: ego Dominus Deus vester. 8 Et irritaverunt me nolueruntque me audire;
unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti
reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem
iram meam in eis in medio terrae Aegypti. 9 Et feci propter nomen meum, ut non
violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut
educerem eos de terra Aegypti.
10 Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum. 11 Et dedi eis praecepta
mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.
12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent
quia ego Dominus sanctificans eos. 13 Et irritaverunt me domus Israel in
deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae
faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut
effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. 14 Et feci
propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in
conspectu earum. 15 Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto,
ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam
terrarum omnium; 16 quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum
gradiebatur. 17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec
consumpsi eos in deserto.
18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum
nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini. 19
Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et
facite ea 20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et
sciatur quia ego Dominus Deus vester. 21 Et exacerbaverunt me filii; in
praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent
ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et
comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in
eis in deserto. 22 Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non
violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. 23 Iterum levavi
manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem
in terras, 24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et
sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. 25 Ergo
et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; 26 et
pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut
horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus.
27 Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum
sprevissent me contemnentes, 28 et induxissem eos in terram, super quam levavi
manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum
nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem
oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes
suas. 29 Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum
est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem.
30 Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum
vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini 31 et in
oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos
polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus
Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. 32 Neque
cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicut
cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”.
33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in
furore effuso regnabo super vos. 34 Et educam vos de populis et congregabo vos
de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in
furore effuso. 35 Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam
vobiscum ibi facie ad faciem. 36 Sicut iudicio contendi adversum patres vestros
in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus,
37 et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis. 38
Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum
educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. 39
Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra
ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non
polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris? 40 In monte enim
sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis
domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram
donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus
vestris. 41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et
congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in
oculis nationum. 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram
Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. 43
Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus
polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis
vestris, quas fecistis. 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis
propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera
vestra pessima, domus Israel ”, ait Dominus Deus.
21
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem
tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. 3 Et
dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego
succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum
aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies
ab austro usque ad aquilonem. 4 Et videbit universa caro quia ego Domínus
succendi eam, nec exstinguetur ”. 5 Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt
de me: “Numquid non per parabolas loquitur iste?” ”.
6 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 7 “ Fili hominis, pone faciem tuam
ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. 8 Et dices
terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium. 9 Pro eo autem quod occidi in
te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem
carnem, ab austro ad aquilonem, 10 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi
gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
11 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus
ingemisce coram eis. 12 Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro
auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et
infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et
fiet ”, ait Dominus Deus.
13 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 14 “ Fili hominis, propheta et
dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere:
Gladius, gladius exacutus est
et etiam limatus;
15 ut caedat victimas exacutus est,
ut splendeat limatus est.
16 Et datus est ad levigandum,
ut teneatur manu.
Iste exacutus est gladius et iste limatus,
ut sit in manu interficientis.
17 Clama et ulula, fili hominis,
quia hic directus est in populum meum,
hic in cunctos duces Israel,
qui gladio traditi sunt cum populo meo.
18 Idcirco plaude super femur,
quia probatio est,
dicit Dominus Deus.
19 Tu ergo, fili hominis,
propheta et percute manu ad manum.
Et duplicetur gladius,
ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae,
qui eos circumdat,
20 ut cor tabescat,
et multiplicentur corruentes.
In omnibus portis eorum
dedi occisionem gladii:
eheu, facti acuti et limati ad fulgendum,
politi ad caedem!
21 “Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,
quocumque acies tuae sunt destinatae”.
22 Quin et ego plaudam manu ad manum
et saturabo indignationem meam,
ego Dominus locutus sum ”.
23 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 24 “Et tu, fili hominis, pone tibi
duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et
indicem statue, in capite viae civitatis statue. 25 Viam pones, quo veniat
gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. 26 Stat
enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens,
commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit. 27 Ad dexteram eius
facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem,
ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet
aggerem, ut aedificet munitiones. 28 Eritque quasi consulens frustra oraculum in
oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam
revocabit iniquitatem ad capiendum. 29 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo
quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt
praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus
vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. 30 Tu
autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis
finitae — 31 haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona;
hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. 32 Ruinam,
ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium,
et tradam ei.
33 Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon
et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum,
limatus ad consumendum, ut fulgeat, 34 cum tibi videntur vana, et divinantur
mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in
tempore iniquitatis finitae. 35 Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo
creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. 36 Et effundam super te
indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus
hominum insipientium et fabricantium interitum. 37 Igni eris cibus, sanguis tuus
erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ”.
22
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Et tu, fili hominis,
num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum? 3 Et ostendes ei omnes
abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens
sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra
semetipsam, ut pollueretur. 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti;
et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos
et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et
irrisionem universis terris. 5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt
de te, sordibus famosa, grandis tumultu. 6 Ecce principes Israel singuli pro
brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. 7 Pater et mater contempti
sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt
apud te. 8 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti. 9 Viri
detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in
te; scelus operati sunt in medio tui. 10 Verecundiora patris discooperuerunt in
te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te; 11 et unus in uxorem proximi
sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater
sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. 12 Munera acceperunt apud te
ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos
calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.
13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem,
qui effusus est in medio tui. 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt
manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam
immunditiam tuam a te: 16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies
quia ego Dominus ”.
17 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 18 “ Fili hominis, versa est mihi
domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et
plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt. 19 Propterea haec dicit Dominus
Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in
medio Ierusalem 20 congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni
in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in
furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos 21 et congregabo vos et
succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. 22 Ut
conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos ”.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 24 “ Fili hominis, dic ei: Tu es
terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris, 25 cuius duces
in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et
pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. 26 Sacerdotes
eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et
profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt
distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio
eorum. 27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad
effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra. 28 Prophetae
autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium,
dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. 29 Populus
terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem
affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. 30 Et quaesivi de eis virum,
qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne
dissiparem eam, et non inveni. 31 Et effudi super eos indignationem meam, in
igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi ”, ait Dominus
Deus.
23
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, duae
mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in
adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt
mammae virginitatis earum. 4 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror
eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria
Oolla et Ierusalem Ooliba. 5 Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et
insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores 6 vestitos hyacintho,
principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores
equorum. 7 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae
universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta
est. 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit;
nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera
virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. 9 Propterea
tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos
insanivit; 10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius
tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia
perpetrarunt in ea.
11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et
fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 In filios Assyriorum amore
exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui
vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. 13 Et vidi quod polluta
esset: via una ambarum; 14 et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros
depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide, 15 et accinctos
balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum
omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. 16 Et insanivit
super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam
stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. 18 Cum
manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit
anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. 19 Multiplicavit
autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata
est in terra Aegypti; 20 et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra
sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 Et desiderasti
scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae
mammae pubertatis tuae.
22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos
contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in
circuitu, 23 filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue,
omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus
universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes. 24 Et venient
super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et
galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te
iudiciis suis. 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore:
nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio
concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum
devorabitur igni. 26 Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae
tuae; 27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra
Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. 28
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in
manu, de quibus recessit anima tua; 29 et agent tecum in odio et tollent omnes
labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia
fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. 30 Fecerunt haec tibi,
quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. 31 In via
sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.
32 Haec dicit Dominus Deus:
Calicem sororis tuae bibes
profundum et latum
C eris in derisum et in subsannationem C:
est capacissimus.
33 Ebrietate et dolore repleberis,
calice stuporis et horroris,
calice sororis tuae Samariae,
34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces;
et fragmenta eius rodes
et ubera tua lacerabis,
quia ego locutus sum ”,
ait Dominus Deus.
35 Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Quia oblita es mei et proiecisti me
post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ”. 36 Et
ait Dominus ad me: “ Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia
ergo eis scelera earum. 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum,
et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi,
obtulerunt eis ad devorandum. 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt
sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. 39 Cumque immolarent
filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut
polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 Quin et miserunt ad
viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt.
Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo
muliebri; 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama
meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 Et vox multitudinis exsultantis
erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et
posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43
Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione
sua etiam haec. 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic
ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias. 45 Viri ergo iusti
sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem,
quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum ”.
46 Haec enim dicit Dominus Deus: “ Adduc ad eas congregationem et trade eas in
terrorem et in rapinam; 47 et lapidentur lapidibus congregationis et
confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum
igne succendant. 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne
faciant secundum scelus vestrum; 49 et dabunt scelus vestrum super vos, et
peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ”.
24
1 Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima
mensis, dicens: 2 “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua
aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. 3 Et dices per proverbium
ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
Pone ollam; pone, inquam,
et mitte in ea aquam.
4 Congere frusta eius in ea,
omnem partem bonam, femur et armum,
electis ossibus imple eam,
5 pinguissimum pecus assume.
Compone quoque struem lignorum sub ea;
effervescant frusta eius,
et coque ossa illius in medio eius.
6 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Vae civitati sanguinum,
ollae, cuius rubigo in ea est,
et rubigo eius non exivit de ea!
Per partes et per partes suas eice ex ea,
neque cadat super eam sors.
7 Sanguis enim eius in medio eius est,
super limpidissimam petram effudit illum;
non effudit illum super terram,
ut possit operiri pulvere;
8 ut superducerem indignationem meam
et vindicta ulciscerer,
dedi sanguinem eius
super petram limpidissimam, ne operiretur.
9 Propterea haec dicit Dominus Deus:
Vae civitati sanguinum,
cuius ego grandem faciam pyram!
10 Congere ligna, succende ignem,
coque carnes usque ad consumptionem
et effunde ius,
et ossa comburentur.
11 Relinque quoque eam super prunas vacuam,
ut incalescat, et ardescat aes eius,
et confletur in medio eius inquinamentum eius,
et consumatur rubigo eius.
12 Multo labore sudatum est,
et non exibit de ea nimia rubigo eius,
neque per ignem.
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a
sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem
meam in te. 14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec
parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ”, dicit
Dominus.
15 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 16 “ Fili hominis, ecce ego tollo
a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque
fluent lacrimae tuae. 17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona
tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu
ora velabis nec cibos lugentium comedes ”. 18 Locutus sum ergo ad populum
mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. 19
Et dixit ad me populus: “ Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae
tu facis? ”. 20 Et dixi ad eos: “ Sermo Domini factus est ad me dicens: 21
Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium
meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem
animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. 22 Et
facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis,
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non
plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et
unusquisque gemet ad fratrem suum. 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta
omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus
Deus.
25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et
gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum,
filios et filias eorum; 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet
tibi, 27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris
et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ”.
25
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem
tuam contra filios Ammon et propheta de eis 3 et dices filiis Ammon: Audite
verbum Domini Dei.
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium
meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super
domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, 4 idcirco ego tradam te filiis
orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te
tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. 5 Daboque
Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego
Dominus.
6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede
et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, 7 idcirco ecce ego extendam
manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de
populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.
8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut
omnes gentes domus Iudae!”, 9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam
civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae:
Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; 10 filiis orientis cum filiis Ammon dabo
eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. 11 Et
in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.
12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret
de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, 13 idcirco
haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea
hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio
cadent. 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et
facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit
Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti
se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, 16
propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super
Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis;
17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego
Dominus, cum dedero vindictam meam super eos ”.
26
1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad
me dicens: 2 “Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem:
“Euge, confracta est
porta populorum!
Conversa est ad me;
quae erat plena, deserta est”,
3 propterea haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans;
4 et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius,
et radam pulverem eius de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarum
erit in medio maris,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus;
et erit in direptionem gentibus.
6 Filiae quoque eius, quae sunt in agro,
gladio interficientur,
et scient quia ego Dominus.
7 Quia haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor, regem Babylonis,
ab aquilone, regem regum,
cum equis et curribus et equitibus
et coetu populoque magno.
8 Filias tuas, quae sunt in agro,
gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro
et levabit contra te clipeum
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua.
10 Inundatione equorum eius
operiet te pulvis eorum,
a sonitu equitum
et rotarum et curruum
movebuntur muri tui,
dum ingressus fuerit portas tuas
quasi per introitus urbis dissipatae.
11 Ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas,
populum tuum gladio caedet,
et columnae tuae fortissimae
in terram corruent.
12 Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas
et destruent muros tuos
et domos tuas praeclaras subvertent
et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13 Et quiescere faciam tumultum canticorum tuorum,
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius,
14 et dabo te in limpidissimam petram;
siccatio sagenarum eris,
nec aedificaberis ultra,
quia ego locutus sum,
dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu
interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? 16
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et
vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et
attoniti et tremefacti stupebunt super te. 17 Et assumentes super te lamentum
dicent tibi:
“Quomodo peristi, quae habitas in mari,
urbs inclita,
quae fuisti fortis in mari
cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi!
18 Nunc stupebunt naves
in die ruinae tuae,
et turbabuntur insulae in mari
ob exitum tuum”.
19 Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates,
quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae
multae, 20 detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et
collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt
in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; 21 in nihilum
redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum ”,
dicit Dominus Deus.
27
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “Tu er go, fili hominis,
assume super Tyrum lamentum 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris,
negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”.
4 In corde maris fines tui;
qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum.
5 Abietibus de Sanir exstruxerunt
tibi omnia tabulata;
cedrum de libano tulerunt,
ut facerent tibi malum;
6 quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos
et transtra tua fecerunt ex ebore
et cupressis de insulis Cetthim.
7 Byssus varia texta de Aegypto
erat tibi in velum,
ut poneretur in malo,
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8 Habitatores Sidonis et Aradii
fuerunt remiges tui;
sapientes tui, Tyre,
facti sunt nautae tui.
9 Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te,
ut sarcirent rimas tuas.
Omnes naves maris et nautae earum
fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
10 Persae et Lud et Phut
erant in exercitu tuo,
viri bellatores tui.
Clipeum et galeam suspenderunt in te;
ipsi dederunt tibi splendorem.
11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii
erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi
compleverunt pulchritudinem tuam. 12 Tharsis negotiatrix tua propter
multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt
pro mercibus tuis. 13 Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et
vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo. 14 De domo Thogorma
equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; 15 filii
Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et
ebenina reddiderunt tibi ut tributum. 16 Edom negotiator tuus propter
multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et
corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. 17 Iuda et terra Israel ipsi
institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt
tibi in commutationem. 18 Damascenus negotiator tuus propter multitudinem operum
tuorum, propter multitudinem diversarum opum; vinum de Helbon et lanam de Sahar
19 et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et
calamus in commutatione tua erat. 20 Dedan institores tui in tapetibus ad
equitandum. 21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae;
cum agnis et arietibus et haedis, cum quibus erant negotiatores tui. 22
Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem
lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. 23 Charran et Chenne et
Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. 24 Ipsi
negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis
texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
25 Naves Tharsis, principes tui
in negotiatione tua;
et repleta es et glorificata nimis
in corde maris.
26 In aquis multis adduxerunt te
remiges tui;
ventus auster contrivit te
in corde maris.
27 Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae,
nautae tui et gubernatores tui,
resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas,
omnes quoque viri bellatores tui,
qui sunt in te,
cum universa multitudine tua,
quae est in medio tui,
cadent in corde maris
in die ruinae tuae.
28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur litora.
29 Et descendent de navibus suis
omnes, qui tenebant remum;
nautae et universi gubernatores maris
in terra stabunt.
30 Et eiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare;
et superiacient pulverem capitibus suis,
in cinere volutabuntur.
31 Et radent super te calvitium
et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae
ploratu amarissimo;
32 et assument super te congementes carmen lugubre
et plangent te:
“Quae est ut Tyrus, quae obmutuit
in medio maris?
33 Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos;
in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum
ditasti reges terrae.
34 Nunc contrita es a mari
in profundis aquarum.
Opes tuae et omnis multitudo tua,
quae erat in medio tui,
ceciderunt.
35 Universi habitatores insularum
obstupuerunt super te,
et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato;
36 negotiatores in populis sibilaverunt super te.
In horrorem facta es
et non eris usque in perpetuum” ”.
28
1 Et factus est sermo Domini ad me
dicens: 2 “ Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum,
et dixisti: “Deus ego sum
et in cathedra deorum sedeo
in corde maris!”,
cum sis homo et non Deus,
et dedisti cor tuum quasi cor Dei.
3 Ecce sapientior es tu Danel,
omne secretum non est absconditum a te,
4 in sapientia et prudentia tua
fecisti tibi opes
et acquisisti aurum et argentum
in thesauris tuis;
5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua
multiplicasti tibi opes,
et elevatum est cor tuum in opibus tuis.
6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei,
7 idcirco ecce ego adducam super te
alienos violentissimos gentium;
et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae
et polluent splendorem tuum.
8 In fossam detrahent te, et morieris
interitu occisorum in corde maris.
9 Numquid dicens loqueris: “Deus ego sum!”
coram interficientibus te,
cum sis homo et non Deus
in manu occidentium te?
10 Morte incircumcisorum morieris
in manu alienorum,
quia ego locutus sum ”,
ait Dominus Deus.
11 Et factus est sermo Domini ad me dicens: “ Fili hominis, leva planctum
super regem Tyri 12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus:
Tu signaculum perfectum,
plenus sapientia et perfectus decore;
13 in deliciis paradisi Dei fuisti,
omnis lapis pretiosus operimentum tuum:
sardius, topazius et iaspis,
chrysolithus et onyx et beryllus,
sapphirus et carbunculus et smaragdus,
aurum opus caelaturae in te;
in die, qua conditus es, praeparata sunt.
14 Cum cherub extento et protegente te posui te,
in monte sancto Dei fuisti,
in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15 perfectus in viis tuis
a die conditionis tuae,
donec inventa est iniquitas in te.
16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua
iniquitate, et peccasti.
Et eieci te de monte Dei,
et perdidit te cherub protegens
de medio lapidum ignitorum.
17 Elevatum est cor tuum in decore tuo;
perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum:
in terram proieci te,
ante faciem regum dedi te, ut cernerent te.
18 In multitudine iniquitatum tuarum
et iniquitate negotiationis tuae
polluisti sanctuaria tua;
producam ergo ignem de medio tui,
qui comedat te,
et dabo te in cinerem super terram
in conspectu omnium videntium te.
19 Omnes, qui viderint te, in gentibus
obstupescent super te;
in horrorem factus es
et non eris in perpetuum ”.
20 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 21 “ Fili hominis, pone faciem
tuam contra Sidonem et propheta de ea 22 et dices: Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Sidon,
et glorificabor in medio tui,
et scient quia ego Dominus,
cum fecero in ea iudicia
et sanctificatus fuero in ea.
23 Et immittam ei pestilentiam
et sanguinem in plateis eius,
et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum,
et scient quia ego Dominus.
24 Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem
inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego
Dominus Deus.
25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in
quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in
terra sua, quam dedi servo meo Iacob; 26 et habitabunt in ea securi et
aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero
iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego
Dominus Deus eorum ”.
29
1 In anno decimo, in decimo mense, duodecima mensis, factum est verbum
Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem,
regem Aegypti, et prophetabis de eo et de Aegypto universa. 3 Loquere et dices:
Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, pharao,
rex Aegypti,
draco magne, qui cubas
in medio fluminum tuorum
et dicis: “Meus est fluvius,
et ego feci memetipsum!”.
4 Et ponam uncos in maxillis tuis
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis
et extraham te de medio fluminum tuorum,
et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
5 Et proiciam te in desertum
et omnes pisces fluminum tuorum.
Super faciem terrae cades;
non colligeris neque congregaberis.
Bestiis terrae et volatilibus caeli
dedi te ad devorandum.
6 Et scient omnes habitatores Aegypti
quia ego Dominus,
pro eo quod fuisti baculus arundineus
domui Israel:
7 quando apprehenderunt te manu,
confractus es et lacerasti omnem umerum eorum
et, innitentibus eis super te,
comminutus es
et dissolvisti omnes lumbos eorum.
8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium et
interficiam de te hominem et iumentum; 9 et erit terra Aegypti in desertum et
solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus
est, et ego feci!”, 10 idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque
terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad
terminos Chus. 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur
in ea, et non habitabitur quadraginta annis; 12 daboque terram Aegypti desertam
in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum
erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et
ventilabo eos in terras.
13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo
Aegyptios de populis, in quibus dispersi fuerunt, 14 et convertam sortem Aegypti
et collocabo eos in terra Phatures, in terra nativitatis suae; et erunt ibi in
regnum humile. 15 Inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra
super nationes, et imminuam eos, ne imperent gentibus. 16 Neque erunt ultra
domui Israel in confidentiam, in memoriam revocans iniquitatem, cum sequerentur
eos, et scient quia ego Dominus Deus ”.
17 Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum
est verbum Domini ad me dicens: 18 “ Fili hominis, Nabuchodonosor, rex
Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne
caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei
neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi
Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius
et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, 20 ut stipendium eius,
pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt
mihi, ait Dominus Deus. 21 In die illo germinare faciam cornu domui Israel, et
tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego Dominus ”.
30
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho minis, propheta
et dic: Haec dicit Dominus Deus:
Ululate, vae diei,
3 quia iuxta est dies,
et appropinquat dies Domini,
dies nubis; tempus gentium erit.
4 Et veniet gladius in Aegyptum,
et erit pavor in Chus,
cum ceciderint vulnerati in Aegypto,
et ablatae fuerint opes illius,
et destructa fundamenta eius.
5 Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum
et Chub et filii terrae foederis
cum eis gladio cadent.
6 Haec dicit Dominus Deus:
Et corruent fulcientes Aegyptum,
et destruetur superbia potentiae eius;
a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea,
ait Dominus Deus.
7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio
civitatum desertarum erunt; 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in
Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius.
9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in navibus ad conterendam
confidentiam Chus, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia veniet.
10 Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu
Nabuchodonosor, regis Babylonis. 11 Ipse et populus eius cum eo violentissimi
gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super
Aegyptum et implebunt terram interfectis. 12 Et faciam alveos fluminum aridos et
tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in
manu alienorum. Ego Dominus locutus sum.
13 Haec dicit Dominus Deus:
Et disperdam simulacra
et cessare faciam idola de Memphi,
et dux de terra Aegypti
non erit amplius,
et dabo terrorem in terra Aegypti.
14 Et disperdam terram Phatures
et dabo ignem in Tani
et faciam iudicia in No.
15 Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam
multitudinem No. 16 Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et
in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die. 17 Iuvenes Heliopoleos
et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. 18 Et in Taphnis nigrescet
dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae
eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. 19 Et
faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus ”.
20 Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum est
verbum Domini ad me dicens: 21 “ Fili hominis, brachium pharaonis, regis
Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut
ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere
gladium. 22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem
Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de
manu eius 23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. 24 Et
confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et
confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie
eius. 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident;
et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et
extenderit eum super terram Aegypti. 26 Et dispergam Aegyptum in nationes et
ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus ”.
31
1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum est
verbum Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et
pompae eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis et frondibus nemorosus
excelsusque altitudine,
et inter nubes elevatum est cacumen eius;
4 aquae nutrierunt illum,
abyssus exaltavit eum,
flumina eius manabant
in circuitu radicum eius,
et rivos suos emisit
ad universa ligna campi.
5 Propterea elevata est altitudo eius
super omnia ligna campi,
et multiplicata sunt arbusta eius,
et elevati sunt rami eius
propter aquas multas.
6 Cumque extendisset umbram suam,
in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli,
et sub frondibus eius genuerunt
omnes bestiae campi,
et sub umbra illius habitabat
universa multitudo gentium;
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum,
erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
8 Cedri non fuerunt pares illi
in paradiso Dei;
abietes non adaequaverunt
ramos eius,
et platani non fuerunt
aequae frondibus illius;
omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
9 quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus:
et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,
quae erant in paradiso Dei.
10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine
sua, 11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta
impietatem eius eieci eum. 12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum;
et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et
confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra
eius omnes populi terrae et relinquent eum.
13 Super ruinam eius habitabunt
omnia volatilia caeli,
et in ramis eius erunt
universae bestiae campi,
14 ne eleventur in altitudine sua
omnia ligna aquarum neque ponant
sublimitatem suam inter nubes nec
stent apud eas in sublimitate sua
omnia, quae irrigantur aquis, quia
omnes traditi sunt in mortem
ad inferiora terrae,
in medio filiorum hominum,
ad eos, qui descendunt in lacum.
15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum,
operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas;
obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. 16 A sonitu
ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui
descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna
Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis. 17
Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et
auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce
deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum
dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius
”, dicit Dominus Deus.
32
1 Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum
est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, assume lamentum super
pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum:
Leo gentium peristi,
et eras sicut draco in mari;
et bulliebas in fluminibus tuis
et conturbabas aquas pedibus tuis
et turbida faciebas flumina earum.
3 Haec dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum
in coetu populorum multorum,
et extrahent te in sagena mea;
4 et proiciam te in terram,
super faciem agri abiciam te
et habitare faciam super te omnia volatilia caeli
et saturabo de te bestias universae terrae;
5 et dabo carnes tuas super montes
et implebo valles sanie tua.
6 Et irrigabo terram paedore
sanguinis tui super montes,
et voragines implebuntur ex te;
7 et operiam, cum exstinctus fueris, caelum
et nigrescere faciam stellas eius:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum;
8 omnia luminaria caeli
maerere faciam super te
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus.
9 Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in
gentibus super terras, quas nescis. 10 Et stupescere faciam super te populos
multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit
gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima
sua in die ruinae tuae. 11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis
veniet tibi,
12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;
violentissimae gentium omnium hae
et vastabunt superbiam Aegypti,
et dissipabitur omnis pompa eius.
13 Et perdam omnia iumenta eius,
quae erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula iumentorum turbabit eas;
14 tunc purissimas reddam aquas eorum
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus.
15 Cum dedero terram Aegypti desolatam,
deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores
eius,
scient quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et
super omnem pompam eius plangent eum ”, ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum
Domini ad me dicens: 18 “ Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et
detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui
descendunt in lacum.
19 Quo pulchrior es?
Descende et dormi cum incircumcisis.
20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et
omnes populos eius. 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,
cum auxiliatoribus eius descenderunt:
“Tacent incircumcisi interfecti gladio!”.
22 Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes
interfecti, qui ceciderunt gladio; 23 quorum data sunt sepulcra in
profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius;
universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra
viventium.
24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti
ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui
dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam
suam cum his, qui descendunt in lacum. 25 In medio interfectorum posuerunt
cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi
incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra
viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in
medio interfectorum positi sunt.
26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius,
omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam in
terra viventium; 27 et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et
descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus
suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra
viventium. 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum
interfectis gladio.
29 Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cum
interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, qui
descenderunt in lacum.
30 Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum
interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt
incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui
descendunt in lacum.
31 Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt
gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, 32 quia dedi
terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum
interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ”, ait Dominus Deus.
33
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho minis, loquere
ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et
tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi
speculatorem, 3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit
bucina et annuntiaverit populo; 4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae,
non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super
caput eius erit; 5 sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in
ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit. 6 Quod si speculator
viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se
custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in
iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.
7 Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore
meo sermonem, commonebis eos ex me. 8 Si, me dicente ad impium: Impie, morte
morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in
iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 9 Si autem
commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a
via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates
nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo
ergo vivere poterimus?”. 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo
mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini,
convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non
liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non
nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non
poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit. 13 Etiamsi dixero
iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes
iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in
ipsa morietur. 14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, 15 pignus restituerit ille
impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam
iniustum, vita vivet et non morietur; 16 omnia peccata eius, quae peccavit, non
imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
17 Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via
iniqua est. 18 Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates,
morietur in eis; 19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque
iudicium et iustitiam, vivet in eis. 20 Et dicitis: “Non est recta via Domini”.
Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”.
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis
nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: “ Vastata est civitas
”. 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui
fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non
silui amplius. 23 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 24 “ Fili hominis,
qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat
Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in
possessionem”. 25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in
sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem
funditis, numquid terram hereditate possidebitis? 26 Stetistis in gladiis
vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et
terram hereditate possidebitis? 27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus:
Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis
tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste
morientur. 28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba
fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos
transeat; 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam
propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et
in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite
et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. 31 Et veniunt ad te quasi si
conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et
non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor
eorum. 32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci
chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. 33 Et cum
venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes
fuerit inter eos ”.
34
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2 “ Fili ho minis, propheta
de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae
pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a
pastoribus? 3 Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat,
occidebatis, gregem autem non pascebatis; 4 quod infirmum fuit, non
consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis
et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super
forte imperabatis cum violentia. 5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non
esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae
sunt. 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso,
et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui
requireret, non erat qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini: 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro
eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium
bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei
gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, 9
propterea, pastores, audite verbum Domini. 10 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut
ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo
gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo
eas. 12 Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium
suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in
quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. 13 Et educam eas de populis
et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in
montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae. 14 In pascuis uberrimis
pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent
in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. 15
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. 16 Quod
perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat,
alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam
et pascam illas in iudicio.
17 Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et
pecus, inter arietes et hircos. 18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci?
Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum
purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; 19 et oves meae
his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri
turbaverant, haec bibebant.
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus
pingue et macilentum; 21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et
cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et
pecus. 23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum
David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem. 24 Ego autem Dominus ero
eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus
sum. 25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de
terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus; 26 et ponam eos
et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore
suo: pluviae benedictionis erunt. 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra
dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego
Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium
sibi. 28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt
eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. 29 Et suscitabo eis germen
nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra
opprobrium gentium; 30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi
populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. 31 Vos autem grex meus, grex
pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus Deus.
35
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem
tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: 3 Haec dicit Dominus
Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus
gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; 6 propterea,
vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,
cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. 7 Et dabo montem Seir
desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo
montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in
omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. 9 In solitudines sempiternas
tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate
possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; 11 propterea, vivo ego, dicit Dominus
Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens
eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. 12 Et scies quia ego Dominus
audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti
nobis ad devorandum dati sunt!”. 13 Et insurrexistis super me ore vestro et
vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia
ego Dominus.
36
1 Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes
Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit
inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt
nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod
desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem
reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi; 4
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus
montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus
derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per
circuitum; 5 propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in
hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius
depraedarentur. 6 Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et
collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo
et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis; 7
idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu
vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt; 8 vos autem, montes Israel, ramos
vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est
enim ut veniat. 9 Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et
accipietis sementem; 10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et
habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. 11 Et replebo vos hominibus
et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a
principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia
ego Dominus. 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate
possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias
absque liberis.
13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum
es et faciens gentem tuam absque liberis”; 14 propterea homines non comedes
amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. 15 Nec
auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum
nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis ”,
ait Dominus Deus. 16 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 17 “ Fili
hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et
in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. 18
Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam. 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati
sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos. 20 Et
ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”.
21 Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad
quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego
faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in
gentibus, ad quas intrastis; 23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum
est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego
Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. 24 Tollam
quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in
terram vestram; 25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. 26 Et dabo
vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum; 27 et spiritum meum ponam in medio
vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et
operemini. 28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis
mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 29 Et salvabo vos ex universis
inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponam
vobis famem. 30 Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis
ultra opprobrium famis in gentibus. 31 Et recordabimini viarum vestrarum
pessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae et
scelera vestra. 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit
vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33 Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus
vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa, 34 et terra deserta
fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, 35 dicent:
“Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae et
destitutae atque destructae munitae inhabitantur”. 36 Et scient gentes,
quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi
dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio.
37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis:
multiplicabo eos sicut gregem hominum, 38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem
in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum,
et scient quia ego Dominus ”.
37
1 Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et
posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, 2 et circumduxit me per ea in
gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer. 3 Et dixit
ad me: “ Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tu
nosti ”. 4 Et dixit ad me: “ Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa
arida, audite verbum Domini. 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego
intromittam in vos spiritum, et vivetis, 6 et dabo super vos nervos et
succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo
vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ”. 7 Et prophetavi,
sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce
commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. 8 Et vidi:
et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis
desuper, sed spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me: “ Vaticinare ad
spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus
Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut
reviviscant ”. 10 Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in
ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis
valde.
11 Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi
dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. 12
Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam
tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos
in terram Israel; 13 et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra
et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. 14 Et dabo spiritum meum in
vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego
Dominus. Locutus sum et facio ”, ait Dominus Deus.
15 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 16 “ Et tu, fili hominis, sume
tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et
tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae
domui Israel sociis eius. 17 Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum
unum; et erunt in unionem in manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi
tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”, 19 loqueris
ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in
manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum
ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. 20 Erunt
autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum, 21 et dices ad
eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum,
ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam 22 et
faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus
imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. 23
Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis
iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus
peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24 Et
servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis
meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. 25 Et habitabunt super
terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et
habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in
sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. 26 Et percutiam
illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo;
et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, 27 et erit habitaculum
meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; 28 et scient gentes
quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio
eorum in perpetuum ”.
38
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem
tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum Mosoch et Thubal, et
vaticinare de eo 3 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog,
principem summum Mosoch et Thubal, 4 et circumagam te et ponam uncos in maxillis
tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte
universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium. 5
Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati; 6 Gomer et universa
agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi
multi tecum. 7 Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae
coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam. 8 Post dies multos evocaberis;
in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est
de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis
educta est, et habitant in ea confidenter universi. 9 Ascendens autem quasi
tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et
populi multi tecum.
10 Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et
cogitabis cogitationem pessimam 11 et dices: “Ascendam ad terram absque muro,
veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes
et portae non sunt eis”; 12 ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas
manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus
ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae.
13 Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi:
“Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam
congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque
substantiam et diripias manubias infinitas?”.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus:
Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter,
consurges? 15 Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi
tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. 16 Et
ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis
diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum
sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog.
17 Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus
antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in
diebus illis per annos, ut adducerem te super eos. 18 Et erit in die illa, in
die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea
in furore meo. 19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum: In die illa
erit commotio magna super terram Israel, 20 et commovebuntur a facie mea pisces
maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super
humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes,
et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. 21 Et convocabo adversus eum
in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in
fratrem suum dirigetur. 22 Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi
et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius
et super populos multos, qui sunt cum eo, 23 et magnificabor et sanctificabor et
notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.
39
1 Tu autem, fili hominis, va ticinare adversum Gog et dices: Haec dicit
Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal; 2 et
circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam
te super montes Israel. 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et
sagittas tuas de manu dextera tua deiciam. 4 Super montes Israel cades, tu et
omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et
bestiis terrae dedi te devorandum: 5 super faciem agri cades, quia ego locutus
sum, ait Dominus Deus. 6 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in
insulis confidenter, et scient quia ego Dominus. 7 Et nomen sanctum meum notum
faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et
scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel. 8 Ecce venit et fit, ait
Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent
arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et
succendent ea igne septem annis. 10 Et non portabunt ligna de campis neque
succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos,
quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem
viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi
Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. 12 Et
sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus; 13 sepeliet autem
eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus. 14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui
sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses
autem septem quaerere incipient 15 et circuibunt peragrantes terram; cumque
viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud
pollinctores in valle Multitudinis Gog. 16 Nomen quoque civitatis Amona, et
mundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus
cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam
meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis
carnes et bibatis sanguinem. 18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum
terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes; 19
et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de
victima, quam ego immolabo vobis. 20 Et saturabimini super mensam meam de equo
et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus
Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum,
quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos; 22 et scient domus Israel
quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, 23 et scient gentes quoniam
in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim
faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in
gladio universi. 24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et
abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis
domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo. 26 Et portabunt confusionem
suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint
in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat. 27 Et reduxero eos de
populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in
eis in oculis gentium plurimarum, 28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo
quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non
dereliquerim quemquam ex eis ibi. 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,
eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel ”, ait Dominus Deus.
40
1 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni,
decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac
die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. 2 In visionibus Dei
adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem
erat quasi aedificium civitatis ad austrum. 3 Et introduxit me illuc; et ecce
vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius,
et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. 4 Et locutus est ad me
idem vir: “ Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor
tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es
huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel ”.
5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus
mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est
latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
6 Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus
eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem 7 et cubiculum uno calamo
in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen
portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. 8 Et mensus est
vestibulum portae 9 octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum
autem portae erat intrinsecus. 10 Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria
hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte. 11
Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et longitudinem portae
tredecim cubitorum, 12 et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula
autem sex cubitorum erant hinc et inde. 13 Et mensus est portam a tecto cubiculi
usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium
contra ostium, (14) 15 et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli
portae intrinsecus, quinquaginta cubitos. 16 Et erant fenestrae marginatae in
cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem
erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura
palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et pavimentum stratum lapide
in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu pavimenti; 18 et pavimentum
ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius.
19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem portae
interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
20 Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est,
tam in longitudine quam in latitudine; 21 et cubicula eius, tria hinc et tria
inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris;
quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum. 22
Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum mensuram portae,
quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et
vestibulum intrinsecus. 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis
sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
24 Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et
mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. 25 Et
fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae ceterae; quinquaginta
cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 26 Et in
gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae
palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. 27 Et porta erat atrio
interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi
centum cubitos.
28 Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam
iuxta mensuras superiores; 29 cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius
eisdem mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu.
Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
(30) 31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus
eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam
secundum mensuras superiores; 33 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius
sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat
quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. 34 Et vestibulum
eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et
inde et in octo gradibus ascensus eius. 35 Et introduxit me ad portam, quae
respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores 36 cubicula
eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestrae ei erant per circuitum.
Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum. 37
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in
postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
38 Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi lavabunt holocaustum.
39 Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur
super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. 40 Et ad latus extra
vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la
tus alterum vestibuli portae duae mensae. 41 Quattuor mensae hinc et quattuor
mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt. 42a
Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine
cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine
cubiti unius, 43a et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum; 42b
super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, 43b super mensas
autem carnes oblationis. 44 Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio
interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius
contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad
viam aquilonis. 45 Et dixit ad me: “ Haec est exedra, quae respicit viam
meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46 Porro exedra,
quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium
altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut
ministrent ei ”.
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum
cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. 48 Et introduxit me
in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et
quinque cubitis inde et latitudinem portae quattuordecim cubitorum et latera
portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde; 49 longitudinem autem
vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus
ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.
41
1 Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu bitos
latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde. 2 Et latitudo portae decem
cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde;
et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti
cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam
sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem
cubitorum inde. 4 Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et
latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “ Hoc est
Sanctum sanctorum ”.
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis
quattuor cubitorum undique per circuitum domus; 6 cubicula autem adiacentia,
cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in
pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque
essent fulcra intra parietem domus, 7 et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta
cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum;
idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato
ascendebatur ad superius per medium. 8 Et vidi in domo altitudinem per
circuitum, fundamenta aedificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex
cubitorum, in altitudine. 9 Et latitudo parietis aedificii adiacentis forinsecus
erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia, 10 et
inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique.
11 Et ostia aedificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis
et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areae vacuae quinque
cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam
respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii
quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta
cubitorum. 13 Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areae
separatae et aedificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum; 14
latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum
cubitorum. 15 Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad
dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius
et vestibulum exterius 16 strata erant ligno, et fenestrae marginatae et
margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in
circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi —
usque ad superiora ostii; 17 et usque ad domum interiorem et forinsecus et per
omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram 18 fabrefacti
cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat
cherub, 19 faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam
ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu. 20 De terra usque
ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi 21
postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus 22
altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et
anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “
Haec est mensa coram Domino ”.
23 Et duo ostia erant templo et sanctuario 24 duo ostia. Ostiis erant duae
valvae versatiles usque ad parietem, valvae duae ostio uni et valvae duae ostio
alteri. 25 Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae
palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in
vestibuli fronte forinsecus. 26 Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum
hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.
42
1 Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et
duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad
aquilonem. 2 Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo
quinquaginta cubitorum. 3 Contra viginti cubitos atrii interioris et contra
pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in
tribus gradibus. 4 Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad
interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad
aquilonem. 5 Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis
spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. 6 Tristega enim erant et non
habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de
inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. 7 Et murus exterior
secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius
quinquaginta cubitorum, 8 quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris
quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum
cubitorum. 9 Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in
ea de atrio exteriori 10 in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie
areae separatae, et erant exedrae ante aedificium, 11 et via ante faciem earum
iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum
longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et
dispositiones et ostia earum. 12 Et ad ostia exedrarum, quae erant in via
respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum
protegentem per viam orientalem ingredientibus. 13 Et dixit ad me: “Exedrae
aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae
sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta
sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro
delicto, locus enim sanctus est. 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non
egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in
quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic
procedent ad locum populi ”.
15 Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae,
quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. 16
Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in
calamo mensurae per circuitum. 17 Et mensus est contra ventum aquilonis
quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. 18 Et ad ventum australem
mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 19 Et conversus
ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. 20 Per
quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum
longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum,
dividens inter sanctuarium et locum profanum.
43
1 Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, 2 et ecce
gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox
aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. 3 Et vidi visionem
secundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, et
species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi super
faciem meam.
4 Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad
orientem. 5 Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce
repleta erat gloria Domini domus. 6 Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir
staret iuxta me, 7 et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii mei et locus
vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et
non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in
fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, 8 qui
fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et
paries erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum in
abominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea. 9 Nunc
ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et
habitabo in medio eorum semper.
10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab
iniquitatibus suis et metiantur fabricam. 11 Et si erubuerint ex omnibus, quae
fecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem
figuram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et
scribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius
et faciant ea. 12 Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus ”.
13 Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum;
fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et
saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo
altaris: 14 de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, et
latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem
quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti. 15 Ipse autem focus quattuor
cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor. 16 Et focus duodecim
cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis
lateribus. 17 Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim
cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eius
dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius
versi ad orientem.
18 Et dixit ad me: “ Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus
altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et
effundatur sanguis, 19 dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui
accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro
peccato. 20 Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et
super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud
et expiabis. 21 Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures
illum in destinato loco domus extra sanctuarium. 22 Et in die secunda offeres
hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt
in vitulo. 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento
immaculatum et arietem de grege immaculatum; 24 et offeres eos in conspectu
Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino.
25 Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et
arietem de pecoribus immaculatos offerent. 26 Septem diebus expiabunt altare et
mundabunt illud et consecrabunt illud. 27 Expletis autem diebus, in die octava
et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et
placatus ero vobis ”, ait Dominus Deus.
44
1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat
ad orientem, et erat clausa; 2 et dixit Dominus ad me: “ Porta haec clausa
erit; non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel,
ingressus est per eam, eritque clausa. 3 Princeps, ut princeps ipse sedebit in
ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per
eandem viam egredietur ”.
4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce
implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. 5 Et dixit ad me
Dominus: “ Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis
audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de
cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu
sanctuarii 6 et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus:
Sufficiant vobis omnes abominationes vestrae, domus Israel, 7 eo quod induxistis
alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario
meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et
dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris 8 et non explevistis
ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario
meo. Propterea 9 haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde
et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui
est in medio filiorum Israel.
10 Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui
erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam 11 et erunt in
sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi
mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut
ministrent eis. 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum
et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum
meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. 13 Et non
appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia
sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes
suas, quas fecerunt. 14 Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in
universis, quae facienda sunt in ea.
15 Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii
mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et
stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus
Deus. 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam, ut
serviant mihi et custodiant ministerium meum. 17 Cumque ingredientur portas
atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam
laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et in domo. 18 Vittae
lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et
non accingentur in sudore. 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum,
exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et reponent ea in exedris
sanctis et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in
vestibus suis. 20 Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed
tondentes attondent capita sua. 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando
ingressurus est atrium interius. 22 Et viduam et repudiatam non accipient sibi
uxores sed virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a
sacerdote, accipient. 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et
profanum et inter mundum et immundum ostendent eis. 24 Et cum fuerit
controversia, stabunt ad iudicandum et in iudiciis meis iudicabunt; leges meas
et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea
sanctificabunt. 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi
ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non
habuit: in quibus contaminabuntur. 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies
numerabuntur ei, 27 et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius,
ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. 28
Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis
in Israel: ego enim possessio eorum. 29 Oblationem et pro peccato et pro delicto
ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; 30 et primitiva omnium
primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt;
et primitiva farinae vestrae dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui
tuae. 31 Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non
comedent sacerdotes.
45
1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino
sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti
milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum; 2 ex quo
sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et
quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis
longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit
templum, Sanctum sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris
sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in
pascua pecoribus. 5 Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia
latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem,
civitates ad habitandum. 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque milia
latitudinis et longitudinis viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni
domui Israel erit.
7 Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis,
secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare
et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque
partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. 8 Haec terra erit
ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum;
sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum.
9 Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et
rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a
populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera iusta et ephi iustum et batus iustus
sit vobis; 11 ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam
partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa
libratio eorum. 12 Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque,
et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina.
13 Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem ephi de gomor frumenti et
sextam partem ephi de gomor hordei. 14 Praeceptum quoque de oleo — batus est
mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer
faciunt, quia decem bati implent chorum C. 15 Et pecus unum de grege ducentorum,
de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad
expiandum pro eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terrae tenebitur ad hanc
oblationem principi in Israel; 17 et super principem erunt holocausta et
oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in
universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et
holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel.
18 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento
immaculatum et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine hostiae
pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris
et in postibus portae atrii interioris. 20 Et sic facies in septima mensis pro
unoquoque, qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo. 21 In
primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem
diebus azyma comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa pro se et pro
universo populo terrae vitulum pro peccato; 23 et in septem dierum sollemnitate
faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie
septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; 24 et oblationem ephi per
vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi.
25 Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra
dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione
et in oleo.
46
1 Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad
orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati
aperietur, sed et in die calendarum aperietur, 2 et intrabit princeps per viam
vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes
holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur;
porta autem non claudetur usque ad vesperam. 3 Et adorabit populus terrae ad
ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. 4 Holocaustum
autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et
arietem immaculatum 5 et oblationem ephi per arietem, per agnos autem
oblationem, quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi; 6 in die
autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et aries immaculati
erunt 7 et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet oblationem, per
agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi.
8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur et per
eandem viam exeat. 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in
sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per
viam portae meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae,
egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam
ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10 Princeps autem in medio eorum
cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur. 11 Et in diebus
festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi per vitulum et ephi per arietem,
per agnos autem erit oblatio, quantum invenerit manus eius, et olei hin per
singula ephi. 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica
voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet
holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et
egredietur, claudeturque porta, postquam exierit.
13 Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane
facies illud. 14 Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et
de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum
iuge atque perpetuum. 15 Facient agnum et oblationem et oleum mane mane,
holocaustum sempiternum.
16 Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de
hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. 17 Si autem
dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad
annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius
illorum erit. 18 Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos
de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut
non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua ”.
19 Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras
sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte
vergens ad occidentem; 20 et dixit ad me: “ Iste est locus, ubi coquent
sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant
in atrium exterius, et sanctificetur populus ”. 21 Et eduxit me in atrium
exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula
per angulos atrii. 22 In quattuor angulis atrii atriola inclusa quadraginta
cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. 23 Et
paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant
subter parietes per gyrum. 24 Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in
quibus coquent ministri domus Domini victimas populi ”.
47
1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter
limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem
descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2 Et eduxit me per viam
portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae
respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. 3 Cum
egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille
cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. 4 Rursumque mensus est mille et
traduxit me per aquam usque ad genua. 5 Et mensus est mille et traduxit me per
aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire,
quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat
transvadari. 6 Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis ”; et duxit me
et convertit ad ripam torrentis. 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa
torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; 8 et ait ad me: “ Aquae istae,
quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare,
aquas salsas, et sanabuntur aquae: 9 et omnis anima vivens, quae movetur,
quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint
illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. 10 Et
stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum
erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni,
multitudinis nimiae. 11 Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in
salinas dabuntur. 12 Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte
omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius:
per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario
egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in
duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; 14 possidebitis
autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem
patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. 15 Hic est autem
terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad
introitum Emath, 16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et
confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; 17 erit ergo
terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in
aquilone; haec est plaga septentrionalis. 18 Porro plaga orientalis de loco
inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel,
Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga
orientalis. 19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas
Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem
australis. 20 Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias
Emath; haec est plaga maris. 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus
Israel 22 et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad
vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter
filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; 23 in
tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus
Deus.
48
1 Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad
introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a
plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. 2 Et iuxta terminum Dan a plaga
orientali usque ad plagam maris, Aser una. 3 Et iuxta terminum Aser a plaga
orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. 4 Et iuxta terminum Nephthali a
plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. 5 Et iuxta terminum Manasse
a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. 6 Et iuxta terminum
Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. 7 Et iuxta terminum
Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, Iudae una. 8 Et iuxta terminum
Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti
quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga
orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius.
9 Oblatio, quam separabitis Domino, longitudo viginti quinque milibus et
latitudo viginti milibus. 10 His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad
aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad
orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque
milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. 11 Sacerdotibus consecratis
erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum
errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. 12 Et erit eis oblatio de
oblatione terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum; 13 sed et Levitis
similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et
latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et in
latitudine viginti milia; 14 et non venumdabunt ex eo neque mutabunt, neque
transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est Domino.
15 Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia,
profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius.
16 Et hae mensurae eius: ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia
et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem
quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor
milia. 17 Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad
meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare
ducenti quinquaginta. 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta
oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt
iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt
civitati. 19 Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel.
20 Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum;
separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis. 21 Quod autem
reliquum fuerit, principis erit, ex utraque parte oblationis sacrae et
possessionis civitatis, e regione viginti quinque milium oblationis usque ad
terminum orientalem, sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad
terminum maris secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et
sanctuarium templi in medio eius, 22 segregata a possessione Levitarum et a
possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum Iudae et inter
terminum Beniamin erit possessio principis.
23 Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem,
Beniamin una. 24 Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam
occidentalem, Simeon una. 25 Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque
ad plagam occidentalem, Issachar una. 26 Et iuxta terminum Issachar a plaga
orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. 27 Et iuxta terminum
Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. 28 Et iuxta terminum
Gad ad plagam austri in meridiem, erit finis de Thamar usque ad aquas
Meribathcades, ad torrentem usque ad mare Magnum. 29 Haec est terra, quam
mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et
quattuor milia, 31 portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a
septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. 32 Et ad plagam
orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta
Beniamin una, porta Dan una. 33 Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti
et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta
Zabulon una. 34 Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium,
portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. 35 Per
circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem
”.
|