|
LIBER SECUNDUS MACCABAEORUM
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15
1 1 Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui
sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam. 2 Et
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham
et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium; 3 et det vobis cor omnibus, ut
colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti; 4 et
adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem; 5 et
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore
malo. 6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis. 7 Regnante Demetrio, anno centesimo
sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui
supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a
sancta terra et a regno 8 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem
innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et
similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes. 9 Et nunc ut
frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu, 10 anno centesimo octogesimo
octavo.
Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro
Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto
sunt, Iudaeis salutem et sanitatem. 11 De magnis periculis a Deo liberati
magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus; 12 ipse
enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. 13 Nam cum
in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis
exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso
erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine. 15 Cumque proposuissent
eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani,
clauserunt templum; cum intrasset Antiochus, 16 aperto occulto aditu laquearis,
mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus
amputatis, foras proiecerunt. 17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi 18
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi,
necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae
et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit
sacrificia. 19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui
tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo
putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus
esset locus. 20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut
mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui
absconderant, misit ad ignem. 21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem
sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt
sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant
superposita. 22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui
prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. 23
Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et
sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut
Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: Domine, Domine Deus, omnium creator,
terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus, 25 solus
praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni
malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, 26 accipe sacrificium pro
universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica. 27 Congrega
dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et
abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. 28 Afflige
opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia. 29 Constitue populum tuum
in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses . 30 Sacerdotes autem psallebant
hymnos. 31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias
iussit lapides maiores perfundi 32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a
lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. 33 Ut vero manifestata est res,
et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui
translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo
erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii, 34 circumsaepiens autem rex et
rem diligenter examinans, templum fecit. 35 Et quibus gratificabatur rex, multa
dona accipiebat et tribuebat. 36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant,
hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures
Nephthai.
2
1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos
ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, 2 et ut mandavit
propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et
ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta
eorum. 3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo. 4
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta,
divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo
Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. 5 Et veniens Ieremias invenit domum
speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium
obstruxit. 6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent
viam, et non potuerunt invenire. 7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos
dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et
misericordia fiat; 8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas
Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon
petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. 9 Manifestabatur autem et ut
sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit
sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit
holocausta. 11 Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum, quod erat pro
peccato, consumptum est . 12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec
eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis
et libros David et epistulas regum de donariis. 14 Similiter autem et Iudas ea,
quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt
apud nos. 15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si
egeritis hos dies. 17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et
reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, 18
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et
congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis
et locum purgavit.
19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et
de arae dedicatione, 20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum
Epiphanem et filium eius Eupatorem, 21 et de illuminationibus, quae de caelo
factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut
universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem
fugarent 22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem
liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino
cum omni clementia propitio facto illis, 23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo
quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. 24
Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest
volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 25
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero,
ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas
conferatur. 26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus,
non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris
assumpsimus. 27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non
facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, 28
accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi
datam formam brevitati studentes. 29 Sicut enim novae domus architecto de
universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae
apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. 30 Inire quidem
et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere
historiae congruit auctori; 31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem
rerum vitare brevianti concedendum est. 32 Hinc ergo narrationem incipiemus,
praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam
autem historiam concidere.
3
1 Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime
custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae, 2 fiebat ut
et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent, 3 ita
ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad
ministeria sacrificiorum pertinentes. 4 Simon autem de tribu Belgae praepositus
templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in
civitate. 5 Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae
filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis, 6 et nuntiavit
pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo
vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum;
esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
7 Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at
ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut
praedictam pecuniam transportaret. 8 Statimque Heliodorus iter est aggressus,
specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus,
re vera autem regis propositum perfecturus. 9 Sed cum venisset Hierosolymam et
benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et
cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum; 11
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat
obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et
auri ducenta; 12 decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati
per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile
esse.
13 At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium
fiscum ea esse deferenda. 14 Constituta autem die, intrabat de his visitationem
ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. 15
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et
invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant,
ea salva custodiret. 16 Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum,
mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi
dolorem. 17 Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde
manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. 18 Alii autem de
domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in
contemptum locus esset venturus. 19 Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis
per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem
procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras
aspiciebant; 20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur. 21
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in
magna agonia constituti exspectationem. 22 Et hi quidem invocabant omnipotentem
Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
23 Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat. 24 Eodem loco, ipso cum
satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus
magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti
virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. 25 Apparuit enim
illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus;
isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem
supersedebat, videbatur arma habere aurea. 26 Alii etiam apparuerunt duo iuvenes
virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum
et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
27 Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum rapuerunt
atque in sellam gestatoriam imposuerunt; 28 et eum, qui cum multis cursoribus et
satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex
armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem. 29 Et ille quidem per
divinam virtutem iacebat mutus atque omni spe et salute privatus; 30 hi autem
Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante
timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia
impletum est. 31 Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut
invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat
constitutus. 32 Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro
salute viri. 33 Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes
rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt:
Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam
donavit; 34 tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem
. Et his dictis, non comparuerunt.
35 Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui
vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem; 36
testabatur autem omnibus ea, quae sub oculis suis viderat, opera maximi Dei. 37
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel
Hierosolymam mitti, ait: 38 Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem,
mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco
sit vere Dei quaedam virtus; 39 nam ipse, qui habet in caelis habitationem,
visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac
perdit . 40 Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res processerunt.
4
1 Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male
loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor
fuisset; 2 benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem
legum audebat insidiatorem rerum dicere. 3 Sed cum inimicitia in tantum
procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia
fierent, 4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium Menesthei,
ducem Coelesyriae et Phoenicis, augentem malitiam Simonis, 5 ad regem se
contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et
singulariter universae multitudinis prospiciens. 6 Videbat enim sine regali
providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum
a stultitia.
7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui
Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium, 8
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex
reditu quodam alio talenta octoginta; 9 super haec autem promittebat et alia
centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius
gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant,
Antiochenos scribere. 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum,
statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit. 11 Et,
amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per
Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est
legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat. 12
Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum
subigens sub petasum ducebat. 13 Erat autem sic culmen quoddam Graecae
conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi
sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem, 14 ita ut sacerdotes iam non circa
altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis,
festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci
provocationem 15 et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas autem glorias
optimas aestimantes. 16 Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et
quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes
et ultores habuerunt. 17 In leges enim divinas impie agere non est facile, sed
haec tempus sequens declarabit.
18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, 19
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes
argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi,
qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in
alium sumptum eas deputari. 20 Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui
miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam
triremium. 21 Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum
ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius
negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se
contulit Hierosolymam. 22 Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum
facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen
exercitum convertit.
23 Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem
portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum. 24
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum
contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta; 25
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos
vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens. 26 Et Iason quidem, qui
proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem
expulsus est regionem. 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de
pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat, 28 cum vero exactionem faceret
Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium
pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; 29 et Menelaus quidem
reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem
Cratetem, qui praeerat Cypriis.
30 Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere,
eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati. 31 Festinanter itaque
rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis
Andronico. 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam
vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas
civitates. 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco
tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. 34 Unde Menelaus seorsum
apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum
venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque
cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem
statim peremit, non veritus iustitiam. 35 Ob quam causam non solum Iudaei, sed
multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri
iniusta. 36 Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui erant per
civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod sine
ratione Onias interfectus esset. 37 Contristatus itaque animo Antiochus et
flexus ad misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam
modestiam; 38 accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis
eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in
Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo
sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
39 Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai
consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum,
vasis aureis iam multis dissipatis. 40 Turbis autem insurgentibus et ira
repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce
quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto. 41 Sed ut intellexerunt
conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex
adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa
Lysimachum erant. 42 Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem
et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus
aerarium interfecerunt.
43 De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset rex
Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. 45 Et cum iam
superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas pecunias ad suadendum
regi. 46 Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum quasi
refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia. 47 Et Menelaum quidem universae
malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas
causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo
iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam
prosecuti sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad
sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt. 50 Menelaus
autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate,
crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.
5
1 Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in
Aegyptum. 2 Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta
videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad
modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes 3 et turmas equorum per
ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus
et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores
omnisque generis loricationes. 4 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse
ostensionem.
5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis
Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui
erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate,
Menelaus fugit in arcem. 6 Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli
parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse
maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere. 7 Et
principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem
adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem. 8 Ad ultimum igitur malam
reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de
civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et
exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est. 9 Et, qui
multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro
cognatione habiturus protectionem; 10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse
illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus
est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus
animo, civitatem quidem armis cepit 12 et iussit militibus interficere
occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare. 13
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium
virginumque et parvulorum neces. 14 Erant autem toto triduo octoginta milia
perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam
qui iugulati fuerant, venumdati sunt. 15 Non contentus autem his, ausus est
intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum
et patriae fuit proditor, 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab
aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et
honorem, profanis manibus contrectans. 17 Ita extollebatur mente Antiochus non
considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat
iratus; propter quod accidit circa locum despectio. 18 Alioquin nisi contigisset
eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco
rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus
repulsus fuisset ab audacia. 19 Verum non propter locum gentem, sed propter
gentem locum Dominus elegit. 20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi
malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira
Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria
restitutus est.
21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius
Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum,
pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. 22 Reliquit
autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum,
genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; 23 in
Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri
imminebat civibus. 24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu viginti
vero et duo milia virorum praecipiens omnes perfectae aetatis interficere,
mulieres autem ac iuniores vendere. 25 Qui cum venisset Hierosolymam et
pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum
comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; 26 omnesque, qui ad
spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens
ingentem multitudinem peremit. 27 Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus
secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni
cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
6
1 Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui
compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne
uterentur; 2 contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et
cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum
inhabitabant, Iovis Hospitalis. 3 Pessima autem et universis gravis erat malorum
incursio. 4 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum,
scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium,
insuper et intro inferentium ea, quae non licebat; 5 altare etiam plenum erat
illicitis, quae legibus prohibebantur. 6 Neque autem sabbata custodiebantur,
neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse
quisquam confitebatur. 7 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos
menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. 8 Decretum autem exiit in
proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi
adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent; 9 eos autem, qui nollent transire ad
instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam. 10 Duae
enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera
suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros
praecipitaverunt. 11 Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter
septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt,
eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate
sanctissimi diei.
12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter
adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem
esse generis nostri. 13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie,
sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. 14 Non enim, sicut
et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum
pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, 15
ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet; 16 propter quod
numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas
populum suum non derelinquit. 17 Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint;
paucis autem veniendum est ad narrationem.
18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et
aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. 19
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens,
voluntarie praeibat ad supplicium, 20 exspuens autem, quemadmodum oportet
accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare,
propter nimium vivendi amorem. 21 Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi
erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut
afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et
fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, 22 ut
hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam
consequeretur humanitatem. 23 At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et
senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae
disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter
sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. 24 Non enim
aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum
nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum 25 et ipsi propter meam
simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me,
et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram. 26 Nam etsi in
praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen
Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam. 27 Quam ob rem viriliter nunc
vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; 28 adulescentibus autem
exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis
legibus honesta morte perfungantur . Et cum haec dixisset, confestim ad
supplicium venit; 29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante
habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod
sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia. 30 Cumque coepisset
plagis mori, ingemiscens dixit: Domino, qui habet sanctam scientiam,
manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo
dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec
patior . 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed
et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis
relinquens.
7
1 Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a
rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos. 2 Unus
autem ex illis exstans prior locutor sic ait: Quid es quaesiturus, et quid
vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari .
3 Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. 4 Quibus statim
succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et,
cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius
fratribus et matre inspicientibus. 5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset,
iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem
vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur
mori fortiter ita dicentes: 6 Dominus Deus aspicit et veritate in nobis
consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: Et
in servis suis consolabitur . 7 Mortuo itaque illo primo hoc modo,
sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta,
interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula
puniretur. 8 At ille respondens patria voce dixit: Non faciam . Propter
quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. 9 Et in ultimo
spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita
nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae
resurrectionem suscitabit . 10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam
postulatus cito protulit et manus constanter extendit 11 et fortiter ait: E
caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus
me ea recepturum spero , 12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur
adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus. 13 Et hoc ita
defuncto, quartum vexabant similiter torquentes; 14 et, cum iam esset ad mortem,
sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum
ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit . 15 Et
deinceps quintum, cum admovissent, vexabant; 16 at ille respiciens in eum dixit:
Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis;
noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; 17 tu autem patienter
sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum
torquebit . 18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: Noli
frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum
nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: 19 tu autem ne existimes tibi
impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris .
20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes
septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter
spem, quam in Dominum habebat. 21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti
repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
22 Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam
donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; 23 sed enim
mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem,
et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc
vosmetipsos despicitis propter leges eius . 24 Antiochus autem contemni se
arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior
superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se
divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum
habiturum et officia ei crediturum. 25 Sed ad haec cum adulescens nequaquam
intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in
salutem. 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se
filio. 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria
voce: Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac
triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.
28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa
videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus
ita fit. 29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus
suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam . 30
Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: Quem sustinetis? Non oboedio
praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris
per Moysen. 31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non
effugies manus Dei. 32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur; 33 et si
nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum
iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. 34 Tu autem, o sceleste et
omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in
filios caeli levata manu; 35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei
iudicium effugisti. 36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub
Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae
tuae poenas exsolves. 37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam
trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri,
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; 38 in me
vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus
nostrum iuste superducta est . 39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes
crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. 40 Et hic itaque mundus obiit per
omnia in Domino confidens. 41 Novissima autem post filios et mater consumpta
est.
42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
8
1 Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la tenter in
castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes,
collegerunt circiter sex milia virorum. 2 Et invocabant Dominum, ut respiceret
in populum, qui ab omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod
contaminabatur ab impiis; 3 et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti
solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret; 4 memoraretur
quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et
indignaretur super his. 5 At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis
iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. 6 Et civitates
et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non
paucos hostium in fugam convertens, 7 maxime noctes in huiusmodi excursus
cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in
prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis
scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis. 9 At ille velociter sumpsit
Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus
armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret;
adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. 10
Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia
talentorum de captivitate Iudaeorum suppleret; 11 statimque ad maritimas
civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se
nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab
Omnipotente esset consecutura. 12 Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris
adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam. 13 Ex quibus
quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in
alios locos seipsos transferebant; 14 alii vero omnia, quae eis supererant,
vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio
Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: 15 et si non propter
eos, sed tamen propter testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti
et magnifici nominis eius super ipsos. 16 Convocatis autem Maccabaeus sex
milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque
metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter
contenderent, 17 ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his
iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc
etiam veterum instituta convulsa. 18 Nam illi quidem armis confidunt, ait,
simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum
nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus . 19 Cum autem
admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub
Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt, 20 et de illo in
Babilonia, in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt,
octo milia cum quattuor milibus Macedonum Macedonibus haesitantibus, ipsi
octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de caelo
et beneficia plurima consecuti sunt C; 21 quibus verbis cum eos constantes
effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes
exercitum divisit. 22 Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque
ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et
quingentenis, 23 insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii
Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore. 24 Et facto sibi
adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et
membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero
fugere compulerunt. 25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum
advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt
hora conclusi; 26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt
insequentes eos. 27 Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes
exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes
Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
28 Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis
data, residua ipsi cum pueris partiti sunt. 29 His itaque gestis et communi
facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis
reconciliaretur.
30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti
milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures
praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et
viduis, sed et senioribus facientes. 31 Et cum arma eorum diligenter
collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia
Hierosolymam detulerunt. 32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant,
interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat; 33 et cum
epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem
succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate
mercedem tulit. 34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad
Iudaeorum venditionem adduxerat, 35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum
exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per
mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia
prosperatus in interitu exercitus. 36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de
captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos,
et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
9
1 Eodem autem tempore Anti ochus inhoneste revertebatur de regionibus circa
Persidem. 2 Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit
exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum
auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam
versus ab indigenis turpiter rediret. 3 Et cum esset circa Ecbatana, nuntiata
sunt ea, quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4 Elatus autem ira
arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos
retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret,
caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: Congeriem
sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo .
5 Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et
invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor
dirus viscerum et amara internorum tormenta, 6 perquam iuste, quippe qui multis
et novis cruciatibus aliorum torserat viscera. 7 Ille vero nullo modo ab
arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo
in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de
curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris
vexaretur. 8 Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super
hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad
terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, 9 ita
ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus
carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter
putredinem. 10 Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum
nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare.
11 Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem
venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. 12 Et, cum nec ipse
foetorem suum ferre posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo et
mortalem non superbe sentire . 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non
amplius miserturum, ita dicens: 14 sanctam quidem civitatem, ad quam festinans
veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret,
liberam ostendere; 15 Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se
dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes
hos aequales Atheniensibus facturum; 16 templum vero sanctum, quod prius
exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se
redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis
praestaturum; 17 super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum
habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem.
18 Sed omnino non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei
iudicium semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam
epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: 19 Optimis civibus
Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus.
20 Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis,
precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; 21 ego vero in
infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram
cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam
habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere. 22 Non
desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, 23
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit
exercitum, ostendit, qui susciperet principatum; 24 ut, si quid contrarium
accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem
erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25 Ad haec autem
considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus insidiantes et
eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem, quem saepe recurrens in
superiora regna plurimis vestrum committebam et commendabam; et scripsi ad eum,
quae subiecta sunt. 26 Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et
privatim, ut unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in
filium. 27 Confido enim eum modeste et humane, sequentem propositum meum,
vobiscum acturum .
28 Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat,
peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29 Transferebat autem
corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam metuens filium Antiochi ad
Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum se contulit.
10
1 Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templum
quidem et civitatem receperunt; 2 aras autem, quas alienigenae per plateam
exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt 3 et, purgato templo, aliud altare
fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt
post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt. 4 Quibus
autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis
inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur
et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur. 5 Qua die autem templum ab
alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi
vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. 6 Et cum laetitia diebus octo
egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem
sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. 7
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos
tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. 8 Et decreverunt communi
praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. 9
Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt.
10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus,
illa breviantes, quae continent bellorum mala. 11 Hic enim, suscepto regno,
constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem
primarium. 12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare
praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad
illos spectabant, pacifice peragere. 13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem
et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a
Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius
nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter
adversus Iudaeos bellum instruebat. 15 Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui
tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis
suscipientes bellum alere tentabant. 16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo,
supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in
munitiones Idumaeorum; 17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui
pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti
milibus trucidaverunt. 18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem
milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, 19
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo
eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant,
loca discessit. 20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam,
qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis
acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset
quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres
vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22 Hos igitur proditores factos
interfecit et confestim duas turres occupavit. 23 Armis autem in manibus omnia
prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis
copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit
quasi armis victam Iudaeam capturus. 25 Qui autem cum Maccabaeo erant,
appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque
ciliciis praecincti 26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut
sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur,
sicut lex declarat. 27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de
civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. 28 Cum
autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem
prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in
Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. 29 Sed,
cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in
equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes; 30 ex quibus duo
Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant,
in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi
evolaverunt repleti perturbatione. 31 Interfecti sunt autem viginti milia
quingenti et equites sescenti.
32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam
munitionem, ducatum illic habente Chaerea. 33 Qui autem cum Maccabaeo erant
laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor. 34 At hi qui intus erant, loci
munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant; 35
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo
erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci
animo, occursantem quemque caedebant; 36 sed et alii similiter ascendentes in
circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes
inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et,
recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; 37 et Timotheum occultantem se
in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem. 38 Quibus
gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel
benefaciebat et victoriam dabat illis.
11
1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus
ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant, 2 congregatis
octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se
civitatem quidem Graecis habitaculum facturum; 3 templum vero in pecuniae
quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale
sacerdotium facturum, 4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus
multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. 5 Ingressus
autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem
ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat. 6 Ut
autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum
fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum
mitteret ad salutem Israel. 7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros
adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis;
simul autem et prompto animo impetum fecerunt. 8 Ilico vero, cum prope
Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam
auream vibrans. 9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et
convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros
ferreos parati penetrare. 10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem,
miserante super eos Domino. 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes,
prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos
autem in fugam verterunt. 12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed
et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem
et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos 14
suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque
persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. 15 Annuit autem
Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim
Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes:
Lysias populo Iudaeorum salutem. 17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant
a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud
significabantur. 18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui;
et, quae res permittebat, concessit. 19 Si igitur in negotiis benevolentiam
conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De ceteris
autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui
vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis
Corinthii die vicesima et quarta .
22 Regis autem epistula ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri
salutem. 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in
regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, 24 audientes Iudaeos
non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo
ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua; 25 cupientes
igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui
remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. 26 Bene igitur feceris, si
miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint
et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant .
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: Rex Antiochus senatui Iudaeorum
et ceteris Iudaeis salutem. 28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene
valemus. 29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis
versari. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici,
erit dextera cum securitate, 31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et
prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam
gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno
centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die .
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: Quintus Memmius,
Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. 35 De his, quae Lysias
cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus. 36 De quibus autem ad regem
iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut
proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque
festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis
Xanthici .
12
1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem
agriculturae operam dabant. 2 Sed ex his, qui duces erant in singulis locis,
Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos
et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. 3 Ioppitae
vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus
habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis,
quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus, 4 secundum autem commune
civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent
et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus
ducentos. 5 Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit,
praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo, 6 venit
adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas
exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit. 7 Et, cum conclusus
esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem
eradicaturus. 8 Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo
facere habitantibus secum Iudaeis, 9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum
cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis
ducentis quadraginta.
10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum,
commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites
quingenti. 11 Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per
auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi
dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. 12 Iudas
autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis;
dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13 Aggressus est autem et
civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis
gentibus habitabatur, cui nomen Caspin. 14 Hi vero, qui intus erant, confidentes
in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis,
qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes,
quae fas non est. 15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe,
qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho,
irruerunt ferociter muris 16 et, capta civitate per Dei voluntatem,
inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens
stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
17 Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in
Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos. 18 Et Timotheum quidem in illis
locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus
erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio. 19 Dositheus autem et
Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo
relictos in praesidio plures quam decem milia viros. 20 At Maccabaeus, ordinato
exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus
Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo
milia quingentos. 21 Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres
et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim
inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. 22
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac
timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam
exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum
acuminibus configerentur. 23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios
et prostravit ad triginta milia virorum. 24 Ipse vero Timotheus incidens in eos,
qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus
dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet,
et contingeret horum curam non haberi. 25 Et cum pluribus modis fidem dedisset
secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter
fratrum salutem.
26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia
corporum. 27 Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus
Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et
robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem
machinarum et telorum multi erant apparatus. 28 Sed, cum Potentem invocassent,
qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex
eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt. 29 Inde profecti
ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis
aberat. 30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam
Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis, 31
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse,
venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
32 Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum
Idumaeae. 33 Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus
quadringentis. 34 Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum. 35
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam
tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere
vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias
effugit in Maresa. 36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et
fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem
belli, 37 incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos,
qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima
dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum
egerunt. 39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo
necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus
reponerent in sepulcris paternis. 40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque
interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet
Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
41 Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta
manifesta facit, 42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum
erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas
hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae
facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. 43 Et, facta viritim
collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro
peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans. 44 Nisi
enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset
orare pro mortuis. 45 Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem
acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum: 46 sancta et pia
cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.
13
1 Anno centesimo quadrage simo nono his, qui erant cir ca Iudam, notum
factum est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam 2 et cum
eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum
Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et
elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem
se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae
salute, sed sperans se constitui in principatum. 4 Sed Rex regum suscitavit
animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium
malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari. 5 Erat
autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat
volubilem undique praecipitem in cinerem. 6 Illic reum sacrilegii vel quorundam
etiam aliorum malorum summitatem factum, omnes propellunt ad interitum. 7 Et
tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum. 8
Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis
erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit.
9 Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta erant,
ostensurus Iudaeis. 10 Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte
Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos, 11 quippe qui
lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui
nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. 12 Omnibus
itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et
ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas
praecepit adesse. 13 Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam
regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res
adiudicare auxilio Dei. 14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus
suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate,
patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit. 15 Cumque suis
dedisset signum: Victoriam Dei , cum iuvenibus fortissimis electis, nocte
aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et
primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; 16 et postremo
metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt. 17
Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione.
18 Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit. 19 Et
Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed
fugabatur, impingebat, minorabatur. 20 His autem, qui intus erant, Iudas
necessaria mittebat. 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de
Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus.
22 Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit,
accepit, abiit; 23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit
rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est;
Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant,
reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit
humanitatem; 24 Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad
Gerrenos Hegemonidem, 25 venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses
amicitiae conventiones indignabantur enim supra modum voluerunt irrita
facere pacta. 26 Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter,
persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res
gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
14
1 Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium
Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia. 3 Alcimus autem
quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus
seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad
sanctum altare, 4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno,
offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse
videbantur; et ipsa quidem die siluit. 5 Tempus autem opportunum dementiae suae
nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et
consilio Iudaei niterentur, 6 ad haec respondit: Ipsi, qui dicuntur Asidaei,
Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent
nec patiuntur regnum esse quietum. 7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico
autem summo sacerdotio, huc nunc veni, 8 primo quidem de his, quae pertinent ad
regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam
illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro,
secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; 10 nam, quamdiu
superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis .
11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes
adversus Iudam inflammaverunt Demetrium. 12 Qui statim assumens Nicanorem, qui
fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit, 13 datis
mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant,
dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14 Tunc
gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias
et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra
rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam
portionem signis evidentibus protegit. 16 Imperante autem duce, statim inde
profectus congreditur eis ad castellum Dessau. 17 Simon vero frater Iudae
commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus
evaserat.
18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi
magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat. 19
Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras
atque acciperent. 20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad
multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus
pacis annuerunt. 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et
processit utrimque currus, posuerunt sellas; 22 disposuit Iudas armatos paratos
locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum
colloquium fecerunt. 23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat
gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. 24 Habebat autem Iudam
semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus. 25 Rogavit eum ducere uxorem
filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.
26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones,
accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam
enim regni insidiatorem socium sibi designavit. 27 Itaque rex exasperatus et
pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter
quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum
mittere Antiochiam. 28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat,
si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria; 29 sed,
quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud
perficeret. 30 At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum
occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non
paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31 Quod cum ille cognovit
fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et
sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. 32 Quibus cum
iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quaerebatur, extendens dexteram
ad templum 33 iuravit haec: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei
fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre
erigam . 34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in
caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec
dicentes: 35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum
habitationis tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis
Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est .
37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir
amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum
appellabatur. 38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat
Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia. 39
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites
supra quingentos, ut eum comprehenderent; 40 putabat enim, si illum cepisset, se
cladem istis illaturum. 41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae
vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique
comprehensus supposuit sibi gladium 42 volens nobiliter mori potius quam
subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici. 43 Sed,
cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae
intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum
viriliter in turbas; 44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit
per medium spatium vacuum. 45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit
et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu
turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam, 46 prorsus
exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit
super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum
redderet, ita vita defunctus est.
15
1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta
Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi. 2 Iudaeis
vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter
et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione
ab eo, qui universa conspicit , 3 ille infelix interrogavit, si est potens in
caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4 Et respondentibus illis: Est
Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem ; 5 at
ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia
regis impleri . Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
6 Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune
trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant. 7 Maccabaeus autem sine
intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino; 8 et
hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes
adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam
victoriam. 9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de
certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos. 10 Et, animis eorum
excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum
praevaricationem. 11 Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et
hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide
dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum
honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne
proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus
protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. 13 Post hoc sic apparuisse virum
canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse
eminentiam circa illum. 14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum
amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei .
15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum
daret, dixisse haec: 16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo
confringes adversarios .
17 Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem
incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed
fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod
civitas et sancta et templum periclitarentur. 18 Erat enim timor pro uxoribus et
filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et
primus pro sanctificato templo. 19 Sed et eos, qui in civitate erant
comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum.
20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent,
atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et
equitatus dispositus, 21 considerans Maccabaeus adventum multitudinis et
apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum
prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout
ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. 22 Dixit autem invocans hoc
modo: Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et
interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, 23 et nunc,
Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem; 24
magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus
sanctum populum tuum . Et hic quidem in his finem fecit.
25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant; 26 hi vero
qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus.
27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non
minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. 28 Cumque
cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum
armis suis; 29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum
benedicebant. 30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat
in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem
conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam
perferri. 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante
altare stans accersiit eos, qui in arce erant; 32 et, ostenso capite iniqui
Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei
magnifice gloriatus est, 33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit
particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
34 Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes:
Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! . 35 Alligavit autem
Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii
Domini. 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum
absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem,
mensis duodecimi Adar dicitur voce Syriaca pridie Mardochaei diei.
37 Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis
civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis. 38 Et, si quidem bene
et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est,
quod assequi poteram. 39 Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem
rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam
et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat
aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.
|