|
LIBER SECUNDUS PARALIPOMENON
1 2
3 4 5 6
7 8 9 10
11 12
13 14 15 16 17
18 19 20 21
22 23 24 25
26 27 28 29
30 31 32 33
34 35
36
1 1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus
eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. 2 Praecepitque Salomon
universo Israeli, tribunis et centurionibus et iudicibus et ducibus omnis Israel
et principibus familiarum 3 et abiit cum universa multitudine in excelsum
Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in
solitudine. 4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem
praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem; 5
altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi
erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia.
6 Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et
obtulit in eo mille hostias.
7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: Postula, quod vis, ut
dem tibi . 8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo
misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo. 9 Nunc ergo, Domine Deus,
impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti
regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
10 Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo
tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?
. 11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo et
non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te
oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut
iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, 12 sapientia et
scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita
ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui . 13 Venit
ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et
regnavit super Israel.
14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti
currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et
cum rege in Ierusalem. 15 Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi
lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna.
16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa
emebant pretio 17 et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis
argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum
et Syriae per manus suas educebant. 18 Decrevit autem Salomon aedificare domum
nomini Domini et palatium sibi.
2
1 Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta
milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia
sescentos.
2 Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: Sicut egisti cum David patre meo
et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, 3
sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad
adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et
ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et
sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli. 4
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super
omnes deos. 5 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si
caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim
aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. 6
Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et
ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his
artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David
pater meus. 7 Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano;
scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei
cum servis tuis, 8 ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio
aedificare, magna erit nimis et inclita. 9 Praeterea operariis, qui caesuri sunt
ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros
totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia .
10 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia
dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum . 11 Et
addidit dicens: Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram,
qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem,
ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. 12 Misi ergo tibi virum prudentem
et scientissimum Hiram magistrum meum, 13 filium mulieris de filiabus Dan, cuius
pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et
lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui
scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere
necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris
tui. 14 Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine
mi, mitte servis tuis. 15 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria
habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit
transferre ea in Ierusalem .
16 Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel
post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum
quinquaginta milia et tria milia sescenti. 17 Fecitque ex eis septuaginta milia,
qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus
caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi.
3
1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria,
qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem paraverat David in
area Ornan Iebusaei. 2 Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni
sui.
3 Et hae sunt mensurae, quas statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei:
longitudinis cubiti in mensura prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. 4
Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram
latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum
erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. 5 Domum quoque maiorem texit
tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum; scalpsitque
in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. 6 Stravit quoque
pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. 7 Porro aurum erat de
Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et
ostia; et caelavit cherubim in parietibus.
8 Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus
cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri
optimi texit eam quasi talentis sescentis. 9 Sed et pro clavis usus est auro
ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro.
10 Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit
eos auro. 11 Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet
cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens
alam tangeret alterius cherub. 12 Similiter cherub alterius ala quinque habebat
cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub
alterius contingebat. 13 Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et
extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies
eorum erant versae ad exteriorem domum.
14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei
cherubim.
15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos
habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. 16 Necnon et quasi
catenulas in torque, et superposuit eas capitibus columnarum; malogranata etiam
centum, quae catenulis interposuit. 17 Ipsas quoque columnas posuit ante faciem
templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit
Iachin et, quae ad laevam, Booz.
4
1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti
cubitorum latitudinis et decem cubitorum 2 altitudinis. Mare etiam fusile decem
cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat
altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. 3 Similitudo
quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud decem cubitis
duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum
mari. 4 Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres
respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et
tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem
boum erant intrinsecus sub mari. 5 Porro vastitas eius habebat mensuram palmi,
et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria
milia batos.
6 Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris,
ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari
sacerdotes lavabantur.
7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri,
et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. 8 Necnon et
mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris;
phialas quoque aureas centum.
9 Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit
aere. 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
11 Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis
Salomonis in domo Dei; 12 hoc est columnas duas et globos et capitella super
caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum; 13
malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini ordines malogranatorum
singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos capitellorum columnarum. 14
Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus, 15 mare unum, boves
quoque duodecim sub mari; 16 et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa
fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. 17
In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha.
18 Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut ignoraretur
pondus aeris.
19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas
panes propositionis; 20 candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante
Dabir iuxta ritum, ex auro purissimo, 21 et florem et lucernas et forcipes
aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt; 22 cultros quoque et phialas et
sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta
sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
5
1 Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in do mo Domini.
Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum et aurum,
et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2 Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et
capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis
Domini de civitate David, quae est Sion. 3 Venerunt igitur ad regem omnes viri
Israel in die sollemni mensis septimi. 4 Cumque venissent cuncti seniorum
Israel, portaverunt Levitae arcam 5 et intulerunt eam et tabernaculum conventus
et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in
tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. 6 Rex autem Salomon et
universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam,
immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo
victimarum.
7 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi,
in sancta sanctorum subter alas cherubim, 8 ita ut cherubim expanderent alas
suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus
suis ab alto. 9 Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores
erant, capita parebant ante Dabir; si vero quis erat extrinsecus eos videre non
poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. 10 Nihilque erat aliud
in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus
foedus cum filiis Israel egredientibus ex Aegypto.
11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes, qui ibi
potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum
ordinem, 12 et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et
qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et
psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis
sacerdotes centum viginti canentes tubis 13 igitur cunctis pariter et tubis
et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et
vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere:
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius ,
impleta est domus Dei nube, 14 nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare
propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6
1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est, ut habitaret in ca ligine;
2 ego autem aedificavi domum in habitaculum tuum, ut habitares ibi in perpetuum
.
3 Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel nam
omnis turba stabat intenta et ait: 4 Benedictus Dominus, Deus Israel,
qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: 5 A
die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis
tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam
alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, 6 sed elegi Ierusalem, ut sit
nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini
Domini, Dei Israel, 8 dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut
aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem,
9 sed non tu aedificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis
tuis, ipse aedificabit domum nomini meo. 10 Complevit ergo Dominus sermonem
suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super
thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini,
Dei Israel; 11 et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum
filiis Israel .
12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et
extendit manus suas. 13 Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in
medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis
et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus
contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, 14 ait:
Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis
pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde
suo, 15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei,
et, quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. 16
Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque
locutus es dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum
Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege
mea, sicut et tu ambulasti coram me. 17 Et nunc, Domine, Deus Israel,
firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David!
18 Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum
et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi! 19
Sed respice orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi
clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, 20 ut aperias oculos tuos
super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es, ut ponas
nomen tuum et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo. 21 Et exaudi
preces famuli tui et populi tui Israel, qui oraverint ad locum istum; exaudi de
habitaculo tuo, de caelis, exaudi et propitiare!
22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et ille exegerit ab eo iuramentum,
ut se maledicto constringat coram altari in domo ista, 23 tu audies de caelo et
facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput
proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam.
24 Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis, quia peccaturi sunt
tibi, et conversi egerint paenitentiam et confitentes nomini tuo oraverint et
fuerint deprecati in domo ista, 25 tu exaudies de caelo, et propitiare peccato
populi tui Israel et reduc eos in terram, quam dedisti eis et patribus eorum.
26 Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te
fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis, cum eos
afflixeris, 27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servorum tuorum et
populi tui Israel, doce eos viam bonam, per quam ingrediantur, et da pluviam
terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28 Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et aurugo et locusta et
bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius obsederint, omnisque plaga
et infirmitas presserit, 29 si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus
cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas ad domum hanc,
30 tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde
unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda
filiorum hominum, 31 ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus,
quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris.
32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra
longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium
tuum extentum, et oraverit in loco isto, 33 tu exaudies de caelo firmissimo
habitaculo tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut
sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et
cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.
34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam,
in qua miseris eos, et oraverint te contra viam, in qua civitas haec est, quam
elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo, 35 tu exaudies de caelo preces
eorum et obsecrationem, et facies iudicium eorum.
36 Si autem peccaverint tibi neque enim est homo, qui non peccet et
iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram
longinquam vel propinquam, 37 et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi
ducti fuerant, egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra
captivitatis suae dicentes: Peccavimus, inique fecimus, iniuste egimus; 38
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra
captivitatis suae, ad quam ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae,
quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam aedificavi
nomini tuo, 39 ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum et
supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui peccavit
tibi; 40 tu es enim Deus meus. Aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae
intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto.
41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis
tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in
bonis. 42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui; memento misericordiarum
David servi tui .
7
1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo et
devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum. 2 Nec
poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini
templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et
gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum
stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: Quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia eius .
4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. 5 Mactavit igitur
rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum viginti milia, et
dedicavit domum Dei rex et universus populus. 6 Sacerdotes autem stabant in
officiis suis et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad
laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia eius , hymnos David
canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque
Israel stabat.
7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim
ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non
poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes.
8 Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis
Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem
Aegypti. 9 Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent altare
septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem. 10 Igitur in die
vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, laetantem
atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli
populo suo.
11 Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae
disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus
est. 12 Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: Audivi orationem tuam et
elegi locum istum mihi in domum sacrificii. 13 Si clausero caelum, et pluvia non
fluxerit, et mandavero et praecepero locustae, ut devoret terram, et misero
pestilentiam in populum meum, 14 humiliatus autem populus meus, super quos
invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et
egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero
peccatis eorum et sanabo terram eorum. 15 Nunc oculi mei erunt aperti, et aures
meae attentae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit; 16 elegi enim et
sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant
oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et
feceris iuxta omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris,
18 stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens: Non
auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. 19 Si autem aversi
fueritis et dereliqueritis decreta mea et praecepta mea, quae proposui vobis, et
abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos, 20 evellam vos de terra
mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiciam a
facie mea et tradam eam in parabolam et in fabulam cunctis populis. 21 Et super
domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: Quare
fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?. 22 Respondebuntque: Quia
dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et
apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt
super eos universa haec mala .
8
1 Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini
et domum suam, 2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare
ibi fecit filios Israel.
3 Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam. 4 Et aedificavit Palmyram in
deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. 5 Exstruxitque
Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et
portas et vectes, 6 Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt
Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque
voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in
universa terra potestatis suae.
7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis
et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, 8 de filiis eorum, qui
remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit
Salomon in tributarios usque in diem hanc. 9 Porro de filiis Israel non posuit,
ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes
pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. 10 Omnes autem
principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui
praefuerant populo.
11 Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam
aedificaverat ei; dixit enim rex: Non habitabit mulier mihi in domo David
regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini .
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat
ante porticum, 13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi
in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in
sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate
Tabernaculorum. 14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia
sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et
ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in
divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei. 15
Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in
custodiis thesaurorum.
16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini,
usque in diem, quo perfecit eam.
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est
in terra Edom. 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas
gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde
quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9
1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum
in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant
aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem,
locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. 2 Et exposuit ei Salomon omnia,
quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit.
3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis et domum, quam
aedificaverat, 4 necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia
ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et
victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea
spiritus. 5 Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea,
de rebus tuis et sapientia tua; 6 non credebam narrantibus, donec ipsa venissem,
et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse
narratam; vicisti famam, quam audivi. 7 Beati viri tui et beati servi tui, qui
assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam! 8 Sit Dominus Deus
tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui!
Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te
super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam . 9 Dedit autem regi
centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non
fuerunt aromata talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna
thyina et gemmas pretiosissimas; 11 et fecit rex de lignis thyinis gradus in
domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam
visa sunt in terra Iudae ligna talia.
12 Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit,
et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum
servis suis.
13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos,
sescenta sexaginta sex talenta auri, 14 excepta ea summa, quae proveniebat ex
tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiae et ducum
terrae, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum,
qui in singulis scutis expendebantur, 16 trecentas quoque peltas aureas
trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in
domo Saltus Libani.
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo; 18
sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et
brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola, 19 sed et
alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit
tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex
auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur. 21
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus
veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
22 Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et
sapientia. 23 Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut
audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, 24 et deferebant ei
munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per
singulos annos. 25 Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et
curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et,
ubi erat rex, in Ierusalem. 26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a
fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Aegypti; 27
tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam
multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela. 28 Adducebantur autem
ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.
29 Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis
Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo
videntis super Ieroboam filium Nabat.
30 Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; 31
dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius.
Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
10
1 Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel
convenerat, ut constituerent eum regem. 2 Quod cum audisset Ieroboam filius
Nabat, qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim
reversus est; 3 vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt
ad Roboam dicentes: 4 Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora
impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere
subleva, et serviemus tibi . 5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me
.
Cumque abisset populus, 6 iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant
coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii,
ut respondeam populo? . 7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic et
lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore . 8 At ille
reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti
fuerant et erant in comitatu illius. 9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur,
vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum, quod
imposuit nobis pater tuus? . 10 Et responderunt iuvenes, qui nutriti
fuerant cum eo, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater
tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva, et sic respondebis eis: Minimus
digitus meus grossior est lumbis patris mei; 11 pater meus imposuit vobis iugum
grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero
caedam scorpionibus .
12 Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut
praeceperat eis rex dicens: Revertimini ad me die tertio . 13 Responditque
rex dura, derelicto consilio seniorum; 14 locutusque est iuxta iuvenum
voluntatem:
Pater meus grave vobis imposuit iugum,
quod ego gravius faciam.
Pater meus cecidit vos flagellis,
ego vero caedam scorpionibus .
15 Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur
sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium
Nabat.
16 Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad
eum:
Non est nobis pars in David,
neque hereditas in filio Isai!
Revertere in tabernacula tua, Israel!
Tu autem vide domum tuam, David! .
Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israel, qui habitabant
in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18 Misitque rex Roboam Adoram, qui
praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex
Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel
a domo David usque ad diem hanc.
11
1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et
Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra
Israel et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam
hominem Dei dicens: 3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad
universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: 4 Haec dicit Dominus: Non
ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in
domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate . Qui cum audissent sermonem
Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.
6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, 7 Bethsur quoque et Socho et Odollam
8 necnon Geth et Maresa et Ziph, 9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, 10 Saraa
quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates
munitissimas.
11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et
olei et vini. 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et
hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de
cunctis sedibus suis. 14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas
transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri
eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15 Qui constituit sibi sacerdotes
excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. 16 Sed sequentes eos et de
cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum
Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. 17
Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres
annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail
filiae Eliab filii Isai, 19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. 20
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et
Ziza et Salomith. 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes
uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem
sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. 22 Constituit vero
in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere
cogitabat. 23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et
Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et
multas petivit uxores.
12
1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem
Domini, et omnis Israel cum eo.
2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem
quia peccaverunt Domino 3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus
equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet
et Socciitae et Aethiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit
usque Ierusalem.
5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui
congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit
Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac . 6
Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: Iustus est Dominus! . 7
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad
Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox
effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. 8
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni
terrarum .
9 Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus
Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat
Salomon. 10 Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus
cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque introiret rex domum
Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad
armamentarium suum. 12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira
Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13 Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta
autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis
regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi
de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. 14 Fecit autem
malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum.
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae
et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et
Ieroboam cunctis diebus. 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est
in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.
13
1 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia su per Iudam. 2 Tribus
annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa.
Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam. 3 Cumque inisset Abia certamen et
haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e
contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella
fortissimi.
4 Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait:
Audi, Ieroboam et omnis Israel: 5 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel,
dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum
salis? 6 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et
rebellavit contra dominum suum; 7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi,
filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat
iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis. 8 Nunc ergo vos dicitis quod
resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque
grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in
deos. 9 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis
vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum
suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt
dii. 10 Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque
ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo. 11 Holocausta
quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum,
et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et
lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus
praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12 Ergo in exercitu nostro
dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos,
filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non
vobis expedit .
13 Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante
Iudam, et insidiae post eos. 14 Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex
adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere
coeperunt, 15 omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus,
perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. 16 Fugeruntque
filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17 Percussit ergo eos
Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta
milia virorum fortium. 18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et
confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. 19
Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et
filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius. 20 Nec
invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est.
21 Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque
viginti duos filios et sedecim filias. 22 Reliqua autem gestorum Abiae viarumque
et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo. 23 Dormivit autem
Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa
filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem.
14
1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei
sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa 2 et confregit lapides
palosque succidit 3 ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum
suorum, et faceret legem et universa mandata, 4 et abstulit e cunctis urbibus
Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. 5 Aedificavit quoque urbes
munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant,
pacem Domino ei largiente.
6 Dixit autem Iudae: Aedificemus civitates istas et vallemus muris et
roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia
quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum
. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt.
7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia,
de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes
isti viri fortissimi.
8 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia
et curribus trecentis, et venit usque Maresa. 9 Porro Asa perrexit obviam ei, et
instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa, 10 et
invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: Domine, non est apud te ulla
distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster.
In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem.
Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo .
11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes.
12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et
ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et
exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa 13 et percusserunt omnes
civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et
diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. 14 Sed et caulas ovium
destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt
Ierusalem.
15
1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in
occursum Asa et dixit ei: Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus
vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem
dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transierunt autem multi dies in Israel
absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. 4 Cumque
reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum,
inventus est ab eis. 5 In temporibus illis non erat pax egredienti et
ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6
contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus
conturbabat eos in omni angustia. 7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur
manus vestrae; erit enim merces operi vestro .
8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola
de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et
dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9 Congregavitque
universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de
Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus
illius esset cum eo.
10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves
septingentos et oves septem milia. 12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum,
Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: 13 si quis autem non
quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro
usque ad mulierem. 14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore
tubarum et in sonitu bucinarum. 15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de
iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant
eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset
simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in
torrente Cedron. 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat
perfectum cunctis diebus eius. 18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in
domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. 19 Bellum vero
non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.
16
1 Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in
Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de
regno Asa.
2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis
misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: 3 Foedus
inter me et te est et inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi
argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias
eum a me recedere . 4 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum
suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa
horrea urbium Nephthali. 5 Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et
intermisit opus suum. 6 Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt
lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa
et Maspha.
7 In tempore illo venit Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: Quia
habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae
regis exercitus de manu tua. 8 Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus erant
quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses,
tradidit in manu tua? 9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram et
praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur
egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent . 10
Iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum, valde quippe super
hoc fuerat indignatus; et vexavit Asa quosdam de populo in tempore illo.
11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et
Israel.
12 Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum
vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in
medicorum arte confisus est. 13 Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est
anno quadragesimo primo regni sui. 14 Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod
foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus
et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in
exsequiis eius combustionem splendidam valde.
17
1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. 2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae
muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas
ceperat Asa pater eius.
3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non
speravit in Baalim 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et
non iuxta peccata Israel. 5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit
omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa
gloria. 6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa
et palos de Iuda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et
Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, 8 et cum
eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et
Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. 9
Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes
Iudae atque erudiebant populum.
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per
gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. 11 Sed et de Philisthim
Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora
arietum septem milia septingenta et hircos totidem.
12 Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit
in Iuda castella urbesque horreorum. 13 Et multae copiae praesto erant ei in
urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem, 14 quorum
iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et
cum eo robustissimorum trecenta milia; 15 et ad latus eius Iohanan princeps et
cum eo ducenta octoginta milia; 16 ad latus quoque istius Amasias filius Zechri
consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; 17 de Beniamin autem
robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;
18 et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum
militum. 19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in
urbibus muratis in universo Iuda.
18
1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est
Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit
Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque
illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat
regem Iudae: Veni mecum in Ramoth Galaad . Cui ille respondit: Ut
ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello
.
4 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule, obsecro, impraesentiarum
sermonem Domini . 5 Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros
et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? .
At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis . 6 Dixitque
Iosaphat: Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam
requiramus? . 7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Adhuc est vir unus, a quo
possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi
bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla . Dixitque
Iosaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo . 8 Vocavit ergo rex Israel unum de
eunuchis et dixit ei: Voca cito Michaeam filium Iemla .
9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti
cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae
vaticinabantur coram eis. 10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua
ferrea et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam
. 11 Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: Ascende in
Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis .
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: En verba omnium
prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab
eis non dissentiat, loquarisque prospera . 13 Cui respondit Michaeas:
Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar! .
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad
ad bellandum an quiescere? . Cui ille respondit: Ascendite et
prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras . 15 Dixitque rex:
Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in
nomine Domini . 16 At ille ait:
Vidi universum Israel
dispersum in montibus
sicut oves absque pastore.
Et dixit Dominus:
Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace .
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste
mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt? .
18 At ille idcirco ait: Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio
suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. 19 Et dixit
Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth
Galaad?. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, 20 processit spiritus et
stetit coram Domino et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo,
inquit, decipies?. 21 At ille respondit: Egrediar et ero spiritus mendax
in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies et praevalebis;
egredere et fac ita. 22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in
ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala .
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et
ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? .
24 Dixitque Michaeas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris
cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris . 25 Praecepit autem rex Israel
dicens: Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad
Ioas filium regis 26 et dicetis: Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et
date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace . 27
Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me
. Et ait: Audite, populi omnes! .
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. 29
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu
autem induere vestibus tuis . Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
30 Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: Ne pugnetis
contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel . 31
Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est
iste! . Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et
auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. 32 Cum enim vidissent duces
curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. 33 Accidit autem, ut unus e
populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas
et loricam. At ille aurigae suo ait: Converte manum tuam et educ me de acie,
quia vulneratus sum . 34 Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel
stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente
sole.
19
1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice in
Ierusalem. 2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: Impio
praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram
quidem Domini merebaris; 3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris
palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut requireres Deum .
4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de
Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum
suorum. 5 Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per
singula loca. 6 Et praecipiens iudicibus: Videte, ait, quid faciatis. Non
enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando
iudicaveritis. 7 Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim
apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum
.
8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et
principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum
Ierusalem. 9 Praecepitque eis dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter
et corde perfecto. 10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui
habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de
mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in
Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et
non peccabitis. 11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad
Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo
Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas
coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum
bonis .
20
1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de
Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque nuntii et
indicaverunt Iosaphat dicentes: Venit contra te multitudo magna de his
locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae
est Engaddi .
3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et
praedicavit ieiunium universo Iudae. 4 Congregatusque est Iuda ad precandum
Dominum; sed et de omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
5 Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini
ante atrium novum, 6 ait: Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo
et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec
quisquam tibi potest resistere. 7 Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores
terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in
sempiternum? 8 Habitaveruntque in ea et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini
tuo dicentes: 9 Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et
fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo
hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque
facies. 10 Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir, per quos non
concessisti Israeli ut transirent, quando egrediebantur de Aegypto, sed
declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos, 11 e contrario agunt et
nituntur eicere nos de possessione tua, quam tradidisti nobis. 12 Deus noster,
ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus
huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere
debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te . 13
Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis.
14 Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii
Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in
medio congregationis, 15 et ait: Attendite, omnis Iuda et qui habitatis
Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec
paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. 16 Cras
descendetis contra eos; ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis
illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel. 17 Non eritis
vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium
Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras
egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum . 18 Iosaphat ergo inclinavit
se super faciem suam in terra, et omnis Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt
coram Domino et adoraverunt eum. 19 Porro Levitae de filiis Caath, de filiis
Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in
excelsum.
20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis,
stans Iosaphat in medio eorum dixit: Audite me, Iuda et habitatores
Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius,
et cuncta evenient vobis prospera . 21 Habuitque consilium cum populo et
statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent
exercitum ac voce consona dicerent: Confitemini Domino, quoniam in aeternum
misericordia eius .
22 Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios
Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et
percussi sunt. 23 Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores
montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere perpetrassent,
etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus.
24 Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul
omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem
potuisset evadere. 25 Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda
spolia mortuorum inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et
vasa pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per tres
dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. 26 Die autem quarto congregati
sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum
illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem. 27 Reversusque est omnis
vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo
quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; 28 ingressique sunt
Ierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini. 29 Irruit autem
pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus
contra inimicos Israel. 30 Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus eius
pacem per circuitum.
31 Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et erat triginta quinque annorum, cum
regnare coepisset; viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Azuba filia Selachi. 32 Et ambulavit in via patris sui Asa nec
declinavit ab ea, faciens quod rectum erat coram Domino. 33 Verumtamen excelsa
non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum.
34 Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum, scripta sunt in
verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros regum Israel.
35 Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum Ochozia rege Israel, cuius
opera fuerunt impiissima, 36 et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in
Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. 37 Prophetavit autem Eliezer filius
Dodiae de Maresa contra Iosaphat dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia,
percussit Dominus opera tua . Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in
Tharsis.
21
1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
2 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam
et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. 3 Deditque eis
pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus
munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit
omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.
5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis
regnavit in Ierusalem. 6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus
Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. 7
Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo,
et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi
regem. 9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui
erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes
duces curruum eius. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae,
usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius;
dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. 11 Insuper et excelsa fabricatus
est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari
Iudam.
12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec
dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat
patris tui et in viis Asa regis Iudae, 13 sed incessisti per iter regum Israel
et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus
Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: 14 ecce
Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque
substantiam tuam; 15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec
egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies .
16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui
confines sunt Aethiopibus, 17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in
eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper
et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu
erat.
18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19 Cumque
diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus
est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua,
languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non
fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat
maioribus eius.
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit
in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in
civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
22
1 Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum
regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum
Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae. 2 Filius
viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit
in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. 3 Sed et ipse ingressus est
per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. 4 Fecit
igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei
consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. 5 Ambulavitque in
consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra
Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. 6 Qui
reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto
certamine.
Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium
Achab in Iezrahel aegrotantem. 7 Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam,
ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium
Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. 8 Cum ergo iudicium faceret
Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui
ministrabant ei, et interfecit illos. 9 Ipsumque perquisivit Ochoziam, et
comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et
sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quaesierat
Dominum in toto corde suo.
Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare. 10 Athalia autem mater
eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem
regiam domus Iudae. 11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et
furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum
nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat
filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia
non interfecit eum. 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis,
quibus regnavit Athalia super terram.
23
1 Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu riones, Azariam
videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed et
Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et iniit cum eis foedus. 2 Qui
circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudae et principes
familiarum Israel veneruntque in Ierusalem. 3 Iniit igitur omnis congregatio
pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis
regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. 4 Hoc est ergo, quod
facietis. 5 Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum
et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in
porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus
Domini. 6 Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui
ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et
omne reliquum vulgus observet observationem Domini. 7 Levitae autem circumdent
regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit
templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente .
8 Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada
pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui
sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae
sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9 Deditque Ioiada sacerdos
centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quae erant in domo Dei.
10 Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad
partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis. 11 Et
eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt
eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique
sunt ei atque dixerunt: Vivat rex! .
12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem,
ingressa est ad populum in templum Domini. 13 Cumque vidisset regem stantem
super gradum suum in introitu et principes tubasque circa eum omnemque populum
terrae gaudentem atque clangentem tubis cantoresque cum diversi generis organis
signum dantes ad laudandum, scidit vestimenta sua et ait: Coniuratio,
coniuratio! .
14 Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum,
dicens: Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam,
interficiatur foris gladio! . Dixerat enim sacerdos: Non occidetis eam in
domo Domini! . 15 Et imposuerunt ei manus; cumque intrasset portam Equorum
domus regis, interfecerunt eam ibi.
16 Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut esset
populus Domini. 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt
eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal
interfecerunt ante aras. 18 Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini
sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut
offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et
canticis iuxta dispositionem David. 19 Constituit quoque ianitores in portis
domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20 Assumpsitque
centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae, et
fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae
Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali. 21 Laetatusque
est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio.
24
1 Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis
regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. 2 Fecitque, quod
bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. 3 Accepit autem ei
Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum Domini. 5 Congregavitque
sacerdotes et Levitas et dixit eis: Egredimini ad civitates Iudae et
colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per
singulos annos. Festinatoque hoc facite . Porro Levitae non festinarunt. 6
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: Quare non tibi fuit curae, ut
cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a
Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum
testimonii? 7 Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et
de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim .
8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus
Domini forinsecus. 9 Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent
singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in
deserto. 10 Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi
contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur. 11 Cumque tempus esset,
ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam
esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat,
effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum
suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia,
12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi
conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut
instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei
fulciretur. 13 Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus
eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare
fecerunt. 14 Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam
partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta,
phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in
domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
15 Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset
annorum. 16 Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset
bonum in Israel cum Deo et cum domo eius.
17 Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt
regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis. 18 Et dereliquerunt templum
Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira
contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. 19 Mittebatque eis prophetas, ut
reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in
conspectu populi et dixit eis: Haec dicit Deus: Quare transgredimini
praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse
dereliquit vos . 21 Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta
regis imperium in atrio domus Domini. 22 Et non est recordatus Ioas rex
misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium
eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus et requirat! .
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in
Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam
praedam miserunt regi Damascum. 24 Et certe, cum permodicus venisset numerus
Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod
reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere
iudicia. 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt
autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et
occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate
David, sed non in sepulcris regum. 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath
Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de
instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque
Amasias filius eius pro eo.
25
1 Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset, et viginti
novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. 2
Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. 3 Cumque
roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos suos, qui occiderant regem
patrem suum, 4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro
legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: Non occidentur patres pro filiis,
neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur .
5 Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et
centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum
invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam
et clipeum. 6 Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum centum
talentis argenti.
7 Venit autem homo Dei ad illum et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus
Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. 8 Quod si putas
in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei
quippe est et adiuvare et in fugam vertere . 9 Dixitque Amasias ad hominem
Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? . Et
respondit ei homo Dei: Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his plura
. 10 Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut
reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt
in regionem suam.
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum
percussitque filios Seir decem milia. 12 Et alia decem milia virorum ceperunt
filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos
de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. 13 At ille exercitus, quem
remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae
a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam
magnam.
14 Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit
illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat. 15 Quam ob rem iratus
Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur
adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? . 16 Cumque
haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarium regis fecimus te?
Quiesce! Cur interficiam te? . Discedensque propheta: Sed scio, inquit,
quod decrevit Deus occidere te, quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo
.
17 Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii
Iehu regem Israel dicens: Veni, videamus nos mutuo! . 18 At ille remisit
nuntium dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens:
Da filiam tuam filio meo uxorem. Et ecce bestiae agri, quae erant in
Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. 19 Dixisti: Percussi Edom!.
Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum
te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? .
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in
manibus hostium propter cultum deorum Edom. 21 Ascendit igitur Ioas rex Israel,
et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames
Iudae. 22 Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua. 23 Porro
Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames
et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam
Anguli quadringentis cubitis. 24 Omne quoque aurum et argentum et universa vasa,
quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae,
necnon et obsides reduxit Samariam.
25 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius
Ioachaz rex Israel, quindecim annis. 26 Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel.
27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque
fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 28
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
26
1 Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro
patre suo Amasia. 2 Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae,
postquam dormivit rex cum patribus suis.
3 Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus
annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 4
Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias
pater eius. 5 Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore
Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus.
6 Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et
murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et
Philisthim. 7 Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui
habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas. 8 Pendebantque Ammonitae munera
Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus
est in excelsum.
9 Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam
Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam turres in solitudine
et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in
planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis
fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.
11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis
secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu
Hananiae, qui erat de ducibus regis. 12 Omnisque numerus principum per familias
virorum fortium duorum milium sescentorum. 13 Et sub eis universus exercitus
trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege
contra adversarios dimicarent. 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto
exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad
iaciendos lapides. 15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in
turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa
grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei
Dominus et corroborasset illum.
16 Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et
deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit
incensum super altare thymiamatis. 17 Statimque ingressus post eum Azarias
sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; 18 restiterunt
regi atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino,
sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi
ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur
tibi in gloriam hoc a Domino Deo . 19 Iratusque est Ozias et tenens in manu
turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est
lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis.
20 Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt
lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit
egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus.
21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo
separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham
filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae.
22 Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius
Amos propheta. 23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in
agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: Erat leprosus . Regnavitque
Ioatham filius eius pro eo.
27
1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim
annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2 Fecitque,
quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus,
excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa
construxit. 4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella
et turres. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque
ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici
ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo
et tertio. 6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram
Domino Deo suo.
7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in
libro regum Israel et Iudae. 8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare
coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9 Dormivitque Ioatham cum
patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius
eius pro eo.
28
1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis
regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater
eius, 2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim. 3
Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne
iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. 4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub
omni ligno frondoso.
5 Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum
multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis
Israel traditus est et percussus plaga grandi. 6 Occidit enim Phacee filius
Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo
quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. 7 Eodem tempore occidit Zechri
vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et Ezricam praefectum domus, Elcanam
quoque secundum a rege. 8 Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta
milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam
in Samariam.
9 Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui
venienti in Samariam dixit eis: Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum,
contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita
ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. 10 Insuper filios Iudae et Ierusalem
vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in
culpa coram Domino Deo vestro? 11 Audite ergo consilium meum et reducite
captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet
vobis . 12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias
filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa
filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio, 13 et dixerunt eis: Non
introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos,
vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est
nobis, et ira furoris Domini super Israel .
14 Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram
principibus et omni multitudine. 15 Et surrexerunt viri nominatim designati et
confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque
vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque,
deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt
Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.
16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans.
17 Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos. 18
Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque
Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et
Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis. 19 Humiliaverat enim Dominus
Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui
habuisset Dominum. 20 Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui
afflixit eum, non autem confortavit. 21 Achaz enim, spoliata domo Domini et domo
regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
22 Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex
Achaz 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: Dii
regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi , cum
e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. 24 Direptis itaque Achaz
omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit
sibi altaria in universis angulis Ierusalem. 25 In singulis quoque urbibus Iudae
exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit
Dominum, Deum patrum suorum.
26 Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum
scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 27 Dormivitque Achaz cum patribus
suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in
sepulcra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
29
1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et
viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia
Zachariae. 2 Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae
fecerat David pater eius.
3 Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit
eas. 4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam
orientalem 5 dixitque ad eos: Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini;
mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de
sanctuario. 6 Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini
Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et
praebuerunt dorsum. 7 Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et
exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt
in sanctuario Deo Israel. 8 Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et
Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut
ipsi cernitis oculis vestris. 9 En, corruerunt patres nostri gladiis, filii
nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. 10
Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a
nobis furorem irae suae. 11 Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit
Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis .
12 Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de
filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel;
de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; 13 at vero de
filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et
Matthanias; 14 necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun
Semeias et Oziel. 15 Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et
ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16
Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt
omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam
tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17 Coeperunt autem
prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi
sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et
in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt. 18 Ingressi
quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: Mundavimus omnem domum Domini
et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus
vasis suis 19 cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno
suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt
omnia coram altari Domini .
20 Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit
domum Domini. 21 Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem
et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque
sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22 Mactaverunt
igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super
altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt;
immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem. 23 Applicaverunt hircos
pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super
eos, 24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super
altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut
holocaustum fieret et pro peccato.
25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et
citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae;
siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. 26 Steteruntque
Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas. 27 Et iussit Ezechias, ut
offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt
laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis
Israel concrepare. 28 Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant
tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. 29 Cumque finita
esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt. 30
Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et
Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt.
31 Ezechias autem etiam haec addidit: Nunc, impletis manibus vestris Domino,
accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini
. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum
actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. 32 Porro numerus
holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes
centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. 33 Sanctificaveruntque
Domino boves sescentos et oves tria milia. 34 Sacerdotes vero pauci erant nec
poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres
eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes;
Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. 35
Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae
pertinebant ad holocausta.
Restitutus est ita cultus domus Domini. 36 Laetatusque est Ezechias et omnis
populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.
30
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas
ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent
Pascha Domino, Deo Israel. 2 Inito quoque consilio regis et principum et
universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo. 3
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent
sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in
Ierusalem. 4 Placuit ergo sermo regi et omni multitudini, 5 et decreverunt, ut
mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et
facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine
non fecerant, sicut lege praescriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in
universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: Filii
Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur
ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum. 7 Nolite fieri sicut
patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et
tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. 8 Nolite nunc indurare cervices
vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius,
quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis
ira furoris eius. 9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et
filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et
revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester
et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum .
10 Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et
Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. 11 Attamen
quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt
Ierusalem. 12 In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut
facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.
13 Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem
Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde. 14 Et surgentes destruxerunt
altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes
proiecerunt in torrentem Cedron.
15 Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem
atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum
Domini. 16 Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis
Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, 17
eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt
victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.
18 Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon,
non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit
pro eis Eze chias dicens: Dominus bonus propitietur 19 cunctis, qui
direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non
secundum munditiam sanctuarii . 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est
populo.
21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem
Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos
dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia. 22 Et locutus est Ezechias
ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et
compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et
laudantes Dominum, Deum patrum suorum.
23 Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem,
quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24 Ezechias enim rex Iudae praebuerat
multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo
tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima
multitudo. 25 Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et
Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque,
qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda. 26 Factaque est grandis
laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea
urbe non fuerat. 27 Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes
populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum
sanctum eius in caelum.
31
1 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui
inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos,
demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et
Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent.
Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones
suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad
holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in
portis castrorum Domini.
3 Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum
mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris,
sicut scriptum est in lege Moysi.
4 Praecepit etiam populo habitanti Ierusalem, ut darent partes sacerdotibus et
Levitis, ut possent vacare legi Domini.
5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias
filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus,
et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. 6 Sed et filii Israel et Iudae, qui
habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium decimasque
sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa portantes fecerunt
acervos plurimos.
7 Mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo
compleverunt eos. 8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes, viderunt
acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel. 9 Interrogavitque Ezechias
sacerdotes et Levitas, cur ita iacerent acervi. 10 Respondit illi Azarias
sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens: Ex quo coeperunt offerre donationem
in domum Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod
benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam cernis
.
11 Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent cellas in domo Domini. Quod cum
fecissent, 12 intulerunt tam donationem quam decimas et quaecumque
sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et
Semei frater eius secundus, 13 post quem Iahiel et Azazias et Nahath et Asael et
Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi
sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae
pontificis domus Dei.
14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat
iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et
sanctissima. 15 Et sub cura eius Eden et Beniamin, Iesua et Semeias, Amarias
quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent
fratribus suis tam maioribus quam minoribus in divisionibus suis, 16 dummodo
recensiti essent mares ab annis tribus et supra, cuncti qui ingrediebantur
templum Domini, ut singulorum dierum ministeria observarent iuxta divisiones
suas.
17 Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra
per ministeria et turmas suas. 18 Et recensita erat universa familia omnis
turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, quia in fidelitate
servitii ipsorum sanctificati erant omnes. 19 Porro pro filiis Aaron,
sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim
viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni,
qui recensitus erat inter Levitas.
20 Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque est bonum et
rectum et verum coram Domino Deo suo. 21 Et in universo opere, quod coepit in
servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in
toto corde suo operatus et prosperatus est.
32
1 Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et
ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere.
2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli
impetum verti contra Ierusalem, 3 inito cum principibus consilio virisque
fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem, et, hoc omnium
decernente sententia, 4 congregata est plurima multitudo, et obturaverunt
cunctos fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant
reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam! . 5 Aedificavit quoque
agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper
et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit
iacula plurima et clipeos. 6 Constituitque principes belli super populum et
convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum
dicens: 7 Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem
Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures
nobiscum sunt quam cum illo: 8 cum illo est brachium carneum, nobiscum autem
Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis .
Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iudae.
9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos
Ierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam
regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: 10 Haec dicit
Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in
Ierusalem? 11 Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti
affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? 12
Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et
praecepit Iudae et Ierusalem dicens: Coram altari uno adorabitis et in ipso
comburetis sacrificia? 13 An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis
terrarum populis? Numquid praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem
suam de manu mea? 14 Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres
mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester
eruere vos de hac manu? 15 Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione
deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque
regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, quanto
minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea! .
16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra
Ezechiam servum eius. 17 Epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in
Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium
terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic et Deus Ezechiae
eruere non poterit populum suum de manu ista .
18 Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui sedebat
in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent civitatem. 19
Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum
terrae opera manuum hominum.
20 Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc
blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. 21 Et misit Dominus angelum, qui
percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis
Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset
domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum
ibi gladio. 22 Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu
Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per
circuitum. 23 Multi etiam deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas
Ezechiae regi Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum;
exaudivitque eum et dedit ei signum. 25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat,
retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra
Iudam et Ierusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor
eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira
Domini in diebus Ezechiae.
27 Fuit autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos
congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum omnisque
generis rerum pretiosarum. 28 Apothecas quoque frumenti, vini et olei et
praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus 29 et urbes exaedificavit sibi;
habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei
Deus substantiam multam nimis.
30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit
eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est.
31 Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut
interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus, ut
tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius.
32 Reliqua autem gestorum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in
visione Isaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iudae et Israel. 33
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad
sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes
habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.
33
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta
quinque annis regnavit in Ierusalem.
2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit
Dominus coram filiis Israel. 3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus
fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit
omnem militiam caeli et coluit eam. 4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini,
de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in aeternum . 5
Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. 6
Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est,
sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et
aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum. 7 Posuit
quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad
David et ad Salomonem filium eius dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam
elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et moveri
non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si
custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque
iudicia, per manum Moysi .
9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum
super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque
Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. 12 Qui, postquam
coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo
patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius
reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse
esset Deus.
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in
convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum
vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae
munitis. 15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas
fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. 16
Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et
pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. 17
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque
videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in
sermonibus regum Israel. 19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata
atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et
statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. 20
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua.
Regnavitque pro eo filius eius Amon.
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis
regnavit in Ierusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat
Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus,
immolavit atque servivit. 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut
humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. 24 Cumque
coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25 Porro
populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti
tuit regem Iosiam filium eius pro eo.
34
1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno
annis regnavit in Ierusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et
ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dextram neque ad
sinistram.
3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris
sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et
palis sculptilibusque et conflatilibus. 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim;
et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et
sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui
eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. 5 Ossa praeterea sacerdotum
combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem, 6 sed et in
urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique 7
dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque
thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem.
8 Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit
Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a
commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. 9 Qui venerunt ad Helciam
sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum
Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et
universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus
Ierusalem, 10 tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et
illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent
templum et infirma quaeque sarcirent; 11 dederunt scilicet eam lignariis et
caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad
contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae. 12 Qui fideliter cuncta
faciebant. Erant autem praepositi operantium Iahath et Abdias Levitae de filiis
Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes autem
Levitae scientes organis canere 13 erant super eos, qui onera portabant et
dirigebant omnes, qui varia opera faciebant. De Levitis quoque erant scribae et
praefecti et ianitores.
14 Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit
Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi 15 et ait ad Saphan
scribam: Librum legis inveni in domo Domini . Et tradidit ei. 16 At ille
intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: Omnia, quae dedisti
in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum, quod repertum est in domo
Domini, effuderunt, datum que est praefectis et operariis . 18 Et nuntiavit
Saphan scriba regi dicens: Librum tradidit mihi Helcias sacerdos . Et
legebat illum Saphan coram rege. 19 Et factum est, cum audisset rex verba legis,
scidit vestimenta sua 20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon
filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: 21 Ite et
consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus
libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod
non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quae
scripta sunt in isto volumine .
22 Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam
propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae
habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec. 23 Et
illa respondit eis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit
vos ad me: 24 Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et
super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc, quem
legerunt coram rege Iudae, 25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis
alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum;
idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. 26 Ad regem
autem Iudae, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, 27 atque emollitum est
cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra
locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta
tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. 28 Ecce colligam te
ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui
omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius
.
Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat.
29 At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem, 30 ascendit
domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et
Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in
domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. 31
Et stans in gradu suo percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et
custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et
in tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. 32 Adiuravit
quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et
fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum. 33
Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum
Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo.
Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum.
35
1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta
decima die mensis primi. 2 Et constituit sacerdotes in officiis suis
confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. 3 Levitis quoque, qui
erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: Ponite
arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel;
nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et
populo eius Israel. 4 Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus
singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; 5
et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum
populi, singulis pars familiae Levitarum. 6 Mactate ergo Pascha et
sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta
verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi . 7 Dedit praeterea Iosias
omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus
triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. 8 Duces
quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro
Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad
faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. 9
Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et
Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum
Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos.
10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae
quoque in turmis iuxta regis imperium. 11 Et mactatum est Pascha; asperseruntque
sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 12 et
separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur
Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter. 13
Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero
hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt
universae plebi. 14 Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in
oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati,
unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15
Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph
et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas
observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres
eorum Levitae paraverunt eis cibos.
16 Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent
Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis
Iosiae. 17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore
illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus. 18 Non fuit simile huic in Israel
a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit
Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui
repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. 19 Octavo decimo anno regni
Iosiae hoc Pascha celebratum est.
20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad
pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias.
21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Iudae?
Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus
festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne
interficiat te . 22 Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra
eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut
dimicaret in campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris
suis: Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum . 24 Qui
transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem.
Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et
Ierusalem luxerunt eum. 25 Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes
cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia
replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in
Lamentationibus.
26 Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt
Domini, 27 gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum
Israel et Iudae.
36
1 Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con stituit regem pro
patre suo in Ierusalem. 2 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare
coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. 3 Amovit autem eum rex
Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti
et talento auri. 4 Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam
et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et
adduxit in Aegyptum.
5 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis
regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. 6 Contra hunc
ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem, 7
ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
8 Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et
quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae.
Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo.
9 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus
ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini. 10
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in
Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero
constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
11 Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis
regnavit in Ierusalem. 12 Fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec humiliavit
se coram Ieremia propheta loquente ad se ex ore Domini.
13 Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum,
et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel.
14 Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt
praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum
Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem.
15 Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum
suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et
habitaculo suo. 16 At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones
eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et
esset nulla curatio.
17 Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio
in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec
decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. 18 Universaque vasa domus
Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit
in Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem,
universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. 20
Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius,
donec imperaret rex Persarum, 21 ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae:
donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum,
usque dum complerentur septuaginta anni.
22 Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem
locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum,
qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens: 23
Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus
caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in
Iudaea. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et
ascendat .
|