|
LIBER SECUNDUS SAMUELIS
1 2
3 4 5 6
7 8 9 10
11 12
13 14 15 16 17
18 19 20 21
22 23 24
1
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a
caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. 2 In die autem tertia apparuit
homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut
venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. 3 Dixitque ad eum David:
Unde venis? . Qui ait ad eum: De castris Israel fugi . 4 Et dixit
ad eum David: Quid enim factum est? Indica mihi . Qui ait: Fugit
populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et
Ionathan filius eius interierunt .
5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus
est Saul et Ionathan filius eius? . 6 Et ait adulescens, qui narrabat ei:
Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus
et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum vidensque me
vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8 dixit mihi: Quisnam es tu?. Et
dixi ad eum: Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi: Sta super me et
interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post
ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius
et attuli ad te dominum meum huc .
11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum
eo; 12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul
et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel,
quod corruissent gladio.
13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: Unde es? . Qui
respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum . 14 Et ait ad eum
David: Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?
. 15 Vocansque David unum de pueris ait: Accedens irrue in eum . Qui
percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super
caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: Ego interfeci
christum Domini .
17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium
eius; 18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum
est in libro Iusti, et ait:
19 Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti,
quomodo ceciderunt fortes!
20 Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis,
ne forte laetentur filiae Philisthim,
ne exsultent filiae incircumcisorum.
21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos,
neque sint agri oblationum!
Quia ibi abiectus est clipeus fortium,
clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium
arcus Ionathan numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi,
aquilis velociores, leonibus fortiores. 24 Filiae Israel, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui
vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio!
Ionathan in excelsis tuis occisus est. 26 Doleo super te, frater mi Ionathan,
suavis nimis mihi;
mirabilis amor tuus mihi
super amorem mulierum.
27 Quomodo ceciderunt fortes,
et perierunt arma bellica! .
2
1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: Num ascendam in unam
de civitatibus Iudae? . Et ait Dominus ad eum: Ascende . Dixitque
David: Quo ascendam? . Et respondit ei: In Hebron . 2 Ascendit
ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de
Carmel; 3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et
manserunt in oppidis Hebron. 4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut
regnaret super domum Iudae.
Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. 5 Misit ergo
David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: Benedicti vos Domino,
qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. 6 Et
nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam
vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud. 7 Nunc autem confortentur manus
vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me
unxit domus Iudae in regem sibi .
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et
duxit eum in Mahanaim 9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super
Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum. 10
Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel,
et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. 11 Et fuit
numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae,
septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in
Gabaon. 13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt
eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt
hi ex una parte piscinae et illi ex altera. 14 Dixitque Abner ad Ioab:
Surgant pueri et ludant coram nobis . Et respondit Ioab: Surgant . 15
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal
filii Saul, et duodecim de pueris David. 16 Apprehensoque unusquisque capite
comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul;
vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri
Israel a pueris David. 18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et
Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur
in campis. 19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive
ad sinistram omittens persequi Abner. 20 Respexit itaque Abner post tergum suum
et ait: Tune es Asael? . Qui respondit: Ego sum . 21 Dixitque ei
Abner: Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de
adulescentibus et tolle tibi spolia eius . Noluit autem Asael omittere quin
urgeret eum. 22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi,
ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab
fratrem tuum . 23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo
eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est
ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat,
subsistebant.
24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et
venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in
Gabaon. 25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum
cuneum steterunt in summitate tumuli unius. 26 Et exclamavit Abner ad Ioab et
ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod
periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi
fratres suos? . 27 Et ait Ioab: Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque
mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum . 28
Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra
Israel neque certaverunt amplius. 29 Abner autem et viri eius abierunt per
Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron,
venerunt Mahanaim. 30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem
populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; 31
servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner,
trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum
in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri,
qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
3
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David:
David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de
Achinoam Iezrahelitide, 3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel,
porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, 4 quartus autem
Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, 5 sextus quoque
Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.
6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner
regebat domum Saul. 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia.
Dixitque Isbaal ad Abner: 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? .
Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: Numquid caput canis ego sum de
Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et
proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod
argueres pro muliere hodie. 9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi,
quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur regnum de
domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque
Bersabee . 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cuius est terra? ,
et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam
ad te universum Israel . 13 Qui ait: Optime, ego faciam tecum amicitias,
sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris
Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me . 14 Misit autem David
nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi
mihi centum praeputiis Philisthim . 15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro
suo Phaltiel filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et
dixit ad eum Abner: Vade, revertere . Qui reversus est.
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam
nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; 18 nunc ergo facite,
quoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi mei David salvabo
populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius . 19
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in
Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. 20 Venitque ad David
in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant
cum eo, convivium. 21 Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te
dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus,
sicut desiderat anima tua .
Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, 22 pueri David et Ioab
venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in
Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, 23 et Ioab et omnis
exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a
narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in
pace . 24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: Quid fecisti? Ecce venit
Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25 Ignoras Abner filium
Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum
et nosset omnia quae agis .
26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a
cisterna Sira, ignorante David. 27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum
abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum
ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. 28 Quod
cum audisset David rem iam gestam, ait: Mundus ego sum et regnum meum apud
Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; 29 et veniat super
caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum
morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
. 30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod
occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio.
31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite
vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner .
Porro rex David sequebatur feretrum. 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron,
levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et
omnis populus. 33 Plangensque rex et lugens Abner ait:
Numquid, ut mori solent insensati,
mori debuit Abner?
34 Manus tuae ligatae non erant,
et pedes tui non erant compedibus aggravati;
sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti .
Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35 Cumque venisset universa
multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: Haec
faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud
quidquam . 36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae
fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. 37 Et cognovit omne vulgus et
universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur
Abner filius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam
princeps et maximus cecidit hodie in Israel? 39 Ego vero adhuc debilis sum,
quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego.
Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam .
4
1 Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et
dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. 2 Duo autem viri
duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii
Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in
Beniamin. 3 Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae
usque in tempus hoc.
4 Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit,
quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix
sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est
habuitque vocabulum Meribbaal.
5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt,
fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et
ostiaria domus purgans triticum obdormivit. 6 Ingressi sunt ergo usque interiora
domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. 7
Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi,
et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam
Arabae tota nocte.
8 Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: Ecce
caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus
domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius . 9 Respondens autem
David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos:
Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10 quoniam eum, qui
annuntiaverat mihi et dixerat: Mortuus est Saul, qui putabat se prospera
nuntiare, tenui et occidi in Siceleg, cui oportebat me dare mercedem pro nuntio;
11 quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua
super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de
terra? . 12 Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos;
praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron.
Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.
5
1 Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes:
Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius, cum esset
Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad
te: Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel . 3
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex
David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. 4
Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis
regnavit: 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in
Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
6 Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum
habitatorem terrae. Qui dixit ad David: Non ingredieris huc, sed depellent te
caeci et claudi , significantes: Non ingredietur David huc . 7 Cepit
autem David arcem Sion: haec est civitas David. 8 Dixerat enim David in die
illa: Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos
et caecos exosos animae David . Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et
claudus non intrabunt in domum . 9 Habitavit autem David in arce et vocavit
eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10 Et ibat
proficiens atque succrescens, et Dominus, Deus exercituum, erat cum eo.
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices
lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. 12
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam
exaltasset regnum eius super populum suum Israel.
13 Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de
Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. 14 Et haec nomina eorum, qui
nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Iebahar et
Elisua et Napheg 16 et Iaphia et Elisama et Eliada et Eliphalet.
17 Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et
ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in
praesidium; 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19 Et
consuluit David Dominum dicens: Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos
in manu mea? . Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo
Philisthim in manu tua . 20 Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus
diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: Divisit Dominus inimicos meos
coram me, sicut dividuntur aquae . Propterea vocatum est nomen loci illius
Baalpharasim. 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri
eius.
22 Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle
Raphaim. 23 Consuluit autem David Dominum, qui respondit: Non ascendas, sed
gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium 24 et, cum
audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc inibis proelium,
quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim
. 25 Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit
Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer.
6
1 Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel tri ginta milia.
2 Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala
Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini
exercituum sedentis in cherubim super eam. 3 Et imposuerunt arcam Dei super
plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem
et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: 4 Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio
praecedebat eam. 5 David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni
virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et
tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. 7 Iratusque est indignatione
Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta
arcam Dei. 8 Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset
Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio
Ozae) usque in diem hanc. 9 Et extimuit David Dominum in die illa dicens:
Quomodo ingredietur ad me arca Domini? . 10 Et noluit divertere ad se arcam
Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. 11 Et
habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit
Dominus Obededom et omnem domum eius.
12 Nuntiatumque est regi David: Benedixit Dominus Obededom et omnia eius
propter arcam Dei . Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in
civitatem David cum gaudio. 13 Cumque progressi essent, qui portabant arcam
Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, 14 et David saltabat
totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. 15 Et David
et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. 16
Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens
per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et
despexit eum in corde suo.
17 Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio
tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta
et pacifica. 18 Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit
populo in nomine Domini exercituum. 19 Et partitus est multitudini universae
Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum
unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam.
20 Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia
Saul in occursum David ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel
discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de
scurris! . 21 Dixitque David ad Michol: Ante Dominum salto. Benedictus
Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut
constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! 22 Ludam in conspectu
Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed
apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo . 23 Igitur Michol
filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.
7
1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei
requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam:
Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio
pellium? . 3 Dixitque Nathan ad regem: Omne, quod est in corde tuo, vade,
fac, quia Dominus tecum est .
4 Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: 5
Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis
mihi domum ad habitandum? 6 Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi
filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo
et in tentorio. 7 Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel,
numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut
pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum
cedrinam? 8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum:
Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
9 et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos
tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in
terra. 10 Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo
et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut
prius 11 et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem
dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat
tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus
tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et
firmabo regnum eius. 13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum
regni eius usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in
filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis
filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a
Saul, quem amovi a facie tua; 16 et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque
in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter .
17 Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est
Nathan ad David.
18 Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: Quis ego
sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc
parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi
tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! 20 Quid ergo addere
poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
21 Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut
nota faceres servo tuo. 22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis
tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris. 23
Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus,
ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia
et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto,
gentes et deos eorum? 24 Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum
sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo, Domine Deus,
verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in
sempiternum et fac, sicut locutus es! 26 Et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum est Deus super Israel. Et
domus servi tui David erit stabilita coram te, 27 quia tu, Domine exercituum,
Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: Domum aedificabo tibi.
Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. 28 Nunc ergo,
Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum
tuum bona haec, 29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in
sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua
benedicetur domus servi tui in sempiternum .
8
1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos;
et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. 2 Et percussit Moab et
mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos
ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David
serviens sub tributo. 3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba,
quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. 4 Et captis David
ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum,
subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. 5
Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et
percussit David de Syria viginti duo milia virorum; 6 et posuit David praesidium
in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus
est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. 7 Et tulit David arma
aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; 8 et de Tebah
et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et
misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et
gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe
erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa
aerea, 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae
sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: 12 de Syria et Moab et
filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis
Soba.
13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle
Salis, caesis decem et octo milibus. 14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta
est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus,
ad quaecumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et
iustitiam omni populo suo. 16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum;
porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, 17 et Sadoc filius Achitob et
Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. 18 Banaias autem
filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
9
1 Et dixit David: Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo
Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? . 2 Erat autem de domo
Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es
Siba? . Et ille respondit: Ego sum, servus tuus . 3 Et ait rex:
Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? .
Dixitque Siba regi: Superest filius Ionathan, debilis pedibus . 4
Ubi, inquit, est? . Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii
Ammiel in Lodabar . 5 Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii
Ammiel de Lodabar.
6 Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in
faciem suam et adoravit. Dixitque David: Meribbaal . Qui respondit:
Adsum servus tuus . 7 Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in
te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros
Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper . 8 Qui adorans eum
dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum
similem mei? .
9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: Omnia, quaecumque
fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. 10 Operare igitur ei
terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini
tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super
mensam meam . Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. 11 Dixitque
Siba ad regem: Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus
tuus . Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis
regis. 12 Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui
habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal. 13 Porro Meribbaal habitabat in
Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.
10
1 Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret
Hanon filius eius pro eo. 2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon
filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam . Misit ergo David
consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi
David in terram filiorum Ammon, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon
dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te
consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret
eam, misit David servos suos ad te? . 4 Tulit itaque Hanon servos David
rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad
nates et dimisit eos. 5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum
erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David: Manete
Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini .
6 Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et
conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a
rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. 7 Quod cum
audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. 8 Egressi sunt
ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syri autem
Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant in campo. 9 Videns igitur Ioab
quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit
ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; 10 reliquam autem
partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios
Ammon. 11 Et ait Ioab: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in
adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. 12
Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri;
Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo . 13 Iniit itaque Ioab
et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius.
14 Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie
Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit
Ierusalem.
15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt
pariter. 16 Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et
venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit
Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et
pugnaverunt contra eum. 18 Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de
Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem
militiae percussit, qui ibi mortuus est. 19 Videntes autem universi reges, qui
erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel
et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
11
1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella
procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et
vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
2 Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in
solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem
mulier pulchra valde. 3 Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier;
nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. 4
Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum,
dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua. 5 Et reversa est
domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: Concepi
.
6 Misit autem David ad Ioab dicens: Mitte ad me Uriam Hetthaeum .
Misitque Ioab Uriam ad David, 7 et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam
recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; 8 et dixit
David ad Uriam: Descende in domum tuam et lava pedes tuos . Et egressus
est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias
ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum
suam.
10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias ad domum suam . Et
ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad
domum tuam? . 11 Et ait Urias ad David: Arca et Israel et Iuda habitant
in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae
manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore
mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc! . 12
Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te .
Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera. 13 Vocavit enim eum David, ut
comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit
in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum
Uriae 15 scribens in epistula: Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum
est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat . 16 Igitur cum Ioab
obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. 17
Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de
servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus.
18 Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; 19 praecepitque nuntio
dicens: Cum compleveris universos sermones proelii ad regem, 20 si eum
videris indignari et dixerit: Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini?
An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur? 21 Quis percussit Abimelech
filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et
mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?, dices: Etiam servus
tuus Urias Hetthaeus occubuit .
22 Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat
Ioab. 23 Et dixit nuntius ad David: Quia praevaluerunt adversum nos viri et
egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad
portam civitatis. 24 Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro
desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus
mortuus est . 25 Et dixit David ad nuntium: Haec dices Ioab: Non te
affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum
consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu
conforta eum .
26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum. 27
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei
uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.
12
1 Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei:
Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. 2 Dives habebat
oves et boves plurimos valde. 3 Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem
unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis
eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius
dormiens; eratque illi sicut filia. 4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad
divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium
peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos
homini, qui venerat ad se . 5 Iratus autem indignatione David adversus
hominem illum nimis dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis
est vir, qui fecit hoc; 6 ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et
non pepercerit .
7 Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus
Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; 8 et dedi
tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel
et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora. 9 Quare ergo
contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum
percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum
gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset
uxor tua. 11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de
domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet
cum uxoribus tuis in oculis solis huius. 12 Tu enim fecisti abscondite; ego vero
faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis .
13 Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino . Dixitque Nathan ad David:
Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. 14 Verumtamen quoniam
blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi,
morte morietur . 15 Et reversus est Nathan domum suam.
Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter
aegrotavit; 16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David
ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. 17 Steterunt autem
seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit
neque comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima, ut moreretur infans.
Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim:
Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem
nostram. Nunc quomodo dicemus: Mortuus est puer? Peius patrabit! . 19
Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset
infantulus dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? . Qui
responderunt ei: Mortuus est .
20 Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset
vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam
petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. 21 Dixerunt autem ei servi sui:
Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et
flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem . 22 Qui ait:
Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit,
si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? 23 Nunc autem, quia mortuus
est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum,
ille vero non revertetur ad me .
24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit
cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit
eum 25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est
Amabilis Domino) propter Dominum.
26 Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam.
27 Misitque Ioab nuntios ad David dicens: Dimicavi adversum Rabba et cepi
urbem aquarum; 28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside
civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur .
29 Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba;
cumque dimicasset, cepit eam. 30 Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo
auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed
et praedam civitatis asportavit multam valde, 31 populum quoque eius educens
condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et
transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon.
Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.
13
1 Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem
speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. 2 Et angustiatus
est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset
virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem
Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde. 4
Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies?
Cur non indicas mihi? . Dixitque ei Amnon: Thamar sororem Absalom fratris
mei amo . 5 Cui respondit Ionadab: Cuba super lectulum tuum et languorem
simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar
soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et
comedam de manu eius . 6 Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem.
Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro,
Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam
de manu eius .
7 Misit ergo David ad Thamar domum dicens: Veni in domum Amnon fratris tui
et fac ei pulmentum . 8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille
autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius
coxit sorbitiunculas. 9 Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit
coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: Eicite universos a me . Cumque
exissent omnes, 10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar
de manu tua . Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad
Amnon fratrem suum in conclave. 11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam
et ait: Veni, cuba mecum, soror mea . 12 Quae respondit ei: Noli,
frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere
stultitiam hanc. 13 Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de
insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi
. 14 Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit
eam et cubavit cum illa.
15 Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo
oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, vade! .
16 Quae respondit ei: Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod
nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti . Et noluit audire
eam; 17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Eice hanc a me foras et
claude ostium post eam . 18 Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim
filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister
illius foras clausitque fores post eam.
19 Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus
super caput suum, ibat ingrediens et clamans. 20 Dixit autem ei Absalom frater
suus: Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus
est; neque affligas cor tuum pro re hac . Mansit itaque Thamar desolata in
domo Absalom fratris sui.
21 Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit
contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus
erat ei. 22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat
enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
23 Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in
Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis. 24
Venitque ad regem et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro,
rex cum servis suis ad servum tuum . 25 Dixitque rex ad Absalom: Noli,
fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te . Cum autem cogeret
eum, et noluisset ire, benedixit ei. 26 Et ait Absalom: Si non vis venire,
veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus . Dixitque ad eum rex:
Cur vadet tecum? . 27 Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et
universos filios regis.
Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis. 28 Praecepit autem Absalom
pueris suis dicens: Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero
vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui
praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes . 29 Fecerunt ergo pueri
Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii
regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.
30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens:
Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus . 31
Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et
omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. 32 Respondens
autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: Ne aestimet dominus meus
quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in
ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. 33 Nunc
ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: Omnes
filii regis occisi sunt, quoniam Amnon solus mortuus est . 34 Fugit autem
Absalom.
Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus
veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et
nuntiavit regi dicens: Video homines per viam Oronaim . 35 Dixit autem
Ionadab ad regem: Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum
est . 36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes
levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt
ploratu magno nimis.
37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo
David filium suum cunctis diebus. 38 Absalom autem, cum fugisset et venisset in
Gesur, fuit ibi tribus annis.
39 Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super
Amnon interitu.
14
1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad
Absalom, 2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam:
Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi
mulier plurimo iam tempore lugens mortuum. 3 Et ingredieris ad regem et loqueris
ad eum sermones huiuscemodi . Posuit autem Ioab verba in ore eius.
4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super
terram et adoravit et dixit: Serva me, rex . 5 Et ait ad eam rex:
Quid causae habes? . Quae respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus
est vir meus. 6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in
agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter
alterum et interfecit eum. 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum
ancillam tuam dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum
pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem. Et quaerunt
exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et
reliquiae super terram . 8 Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et
ego iubebo de te . 9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: In me, domine mi
rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens
. 10 Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non
addet ut tangat te . 11 Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non
augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum . Qui
ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram .
12 Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum .
Et ait: Loquere . 13 Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem
contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi
delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. 14 Omnes morimur et quasi aquae
sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire
Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est. 15
Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus
terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum
ancillae suae. 16 Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui
vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei. 17 Dixit ergo ancilla
tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic
est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus
tuus sit tecum! .
18 Et respondens rex dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum, quod te
interrogo . Dixitque mulier: Loquatur dominus meus rex . 19 Et ait
rex: Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? . Respondit mulier et
ait: Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram
potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim
tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba
haec; 20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem,
domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia,
quae fiunt super terram .
21 Et ait rex ad Ioab: Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom
. 22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi.
Et dixit Ioab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis
tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui . 23 Surrexit ergo Ioab
et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. 24 Dixit autem rex:
Revertatur in domum suam et faciem meam non videat . Reversus est itaque
Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
25 Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde
laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. 26 Et
quando tondebatur capillus semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum
caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio. 27
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. 29 Misit
itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque
secundo misisset, et ille noluisset venire, 30 dixit servis suis: Videte
agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum
igni . Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab,
scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom agrum igni! .
31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: Quare
succenderunt servi tui segetem meam igni? . 32 Et respondit Absalom ad Ioab:
Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres
ei: Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse. Obsecro ergo, ut
videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me . 33
Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et
adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom.
15
1 Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui
praecederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et
omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom
ad se et dicebat: De qua civitate es tu? . Qui respondens aiebat: Ex
una tribu Israel ego sum servus tuus . 3 Respondebatque ei Absalom: Vide,
sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege
. Dicebatque Absalom: 4 Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me
veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? . 5 Sed et
cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et
apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad
iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.
7 Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam, quaeso, et reddam
in Hebron vota mea, quae vovi Domino. 8 Votum enim vovit servus tuus, cum esset
in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo
Domino . 9 Dixitque ei rex. Vade in pace . Et surrexit et abiit in
Hebron.
10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens:
Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: Factus est rex Absalom in
Hebron . 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati,
euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit quoque
Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de
civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens
augebatur cum Absalom.
13 Venit igitur nuntius ad David dicens: Toto corde universus Israel
sequitur Absalom . 14 Et ait David servis suis, qui erant cum eo in
Ierusalem: Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie
Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam
et percutiat civitatem in ore gladii . 15 Dixeruntque servi regis ad eum:
In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus . 16
Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem
mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis populus
post eum steterunt ad ultimam domum. 18 Et universi servi eius transierunt iuxta
eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti
eum fuerant de Geth, transierunt coram rege.
19 Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: Cur venis etiam tu nobiscum?
Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. 20
Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus
sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum
misericordiam et veritatem . 21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit
Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex,
sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus . 22 Et ait David Ethai:
Veni et transi . Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes
parvuli, qui cum eo erant. 23 Omnisque terra flebat voce magna, et universus
populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus
populus incedebat contra viam deserti.
24 Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei;
et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus
fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Si
invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et
habitationem suam. 26 Si autem dixerit: Non places mihi, praesto sum:
faciat, quod bonum est coram se . 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem:
Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan
filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. 28 Ecce ego morabor ad vada
deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi . 29 Reportaverunt igitur
Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi.
30 Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et
nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite
ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in
coniuratione cum Absalom; dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium
Achitophel .
32 Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce
occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. 33 Et dixit ei
David: Si veneris mecum, eris mihi oneri; 34 Si autem in civitatem
revertaris et dixeris Absalom: Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui
ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus, dissipabis mihi consilium
Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum,
quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36
Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et
mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis .
37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est
Ierusalem.
16
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer
Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis
panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum
aestivorum et utre vini. 2 Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? .
Responditque Siba: Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus
aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in
deserto . 3 Et ait rex: Ubi est filius domini tui? . Responditque Siba
regi: Remansit in Ierusalem dicens: Hodie restituet mihi domus Israel
regnum patris mei . 4 Et ait rex Sibae: Ecce, tua sint omnia, quae
fuerunt Meribbaal . Dixitque Siba: Adoro; inveniam gratiam coram te,
domine mi rex . 5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur
inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens
et maledicens 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos
regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et
sinistro latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret
regi: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! 8 Reddidit tibi
Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit
Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam
vir sanguinum es . 9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: Quare
maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius .
10 Et ait rex: Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus
praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: Quare sic
fecisti? . 11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: Ecce filius
meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis
nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum
Domini. 12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro
maledictione hac hodierna . 13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam;
Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides
adversum eum terramque spargens. 14 Venit itaque rex et universus populus cum eo
lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. 15 Absalom autem et omnis
populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. 16
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum:
Vivat rex! Vivat rex! . 17 Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia
tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo? . 18 Responditque Chusai ad
Absalom: Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis
Israel, illius ero et cum eo manebo. 19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego
serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi .
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus
. 21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui,
quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod
foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt . 22
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad
concubinas patris sui coram universo Israel. 23 Consilium autem Achitophel, quod
dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium
Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.
17
1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: Eligam mihi duode cim milia virorum
et consurgens persequar David hac nocte 2 et irruens super eum, quippe qui
lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui
cum eo est, percutiam regem desolatum 3 et reducam universum populum ad te,
sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et
omnis populus erit in pace . 4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis
maioribus natu Israel.
5 Ait autem Absalom: Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse
dicat . 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum:
Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non?
Tu loquere . 7 Et dixit Chusai ad Absalom: Non bonum consilium, quod
dedit Achitophel hac vice . 8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem
tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in
saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum
populo: 9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum
ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: Facta est
plaga in populo, qui sequitur Absalom. 10 Et fortissimus quoque, cuius cor
est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem
tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse
consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena
maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; 12 et irruemus super eum,
in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super
terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus
quidem. 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel
civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec
calculus quidem ex ea . 14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: Melius
consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel . Dominus enim statuerat
dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium
dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium;
16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: Ne moreris nocte hac ad
vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis
populus, qui cum eo est .
17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et
nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non
enim poterant introire civitatem, ne viderentur. 18 Vidit autem eos quidam
iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt
domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et
descenderunt in eum. 19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et
sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit. 20 Cumque venissent servi
Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: Ubi est Achimaas et Ionathan? .
Et respondit eis mulier: Transierunt hinc ad aquas . At hi, qui
quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem.
21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi
David atque dixerunt: Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi
dedit consilium contra vos Achitophel . 22 Surrexit ergo David et omnis
populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne
unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit
asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita
domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris
sui.
24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis
vir Israel cum eo. 25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum;
Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est
ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. 26 Et
castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon
et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 28
obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et
hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem 29 et mel et butyrum, oves
et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum;
suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.
18
1 Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et
centuriones. 2 Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu
Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu
Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum
. 3 Et respondit populus: Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere
ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis
curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis
nobis ex urbe praesidio . 4 Ad quos rex ait: Quod vobis rectum videtur,
hoc faciam . Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas
suas centeni et milleni. 5 Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens:
Leniter mihi agite cum puero Absalom . Et omnis populus audiebat
praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in
saltu Ephraim. 7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque
est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. 8 Fuit autem ibi
proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus
consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
9 Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque
ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius
quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat,
pertransivit. 10 Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: Vidi
Absalom pendere de quercu .
11 Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti
eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum .
12 Qui dixit ad Ioab: Et si appenderes in manibus meis mille argenteos,
nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit
rex tibi et Abisai et Ethai dicens: Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!.
13 Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere
potuisset, et tu stares ex adverso . 14 Et ait Ioab: Non ita praestolabor
coram te . Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde
Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; 15 et cucurrerunt decem iuvenes
armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
16 Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel,
quia Ioab retinuit populum. 17 Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu
in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis
autem Israel fugit in tabernacula sua.
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle
Regis; dixerat enim: Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei .
Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.
19 Achimaas autem filius Sadoc ait: Curram et nuntiabo regi, quia iudicium
fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius . 20 Ad quem Ioab dixit: Non
es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis
bona, eo quod filius regis est mortuus . 21 Et ait Ioab Aethiopi: Vade et
nuntia regi, quae vidisti . Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. 22 Rursus
autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: Quidquid evenerit, etiam ego
curram post Aethiopem! . Dixitque Ioab: Quid vis currere, fili mi? Non
erit tibi merces pro bono nuntio . 23 Qui respondit: Quidquid evenerit,
curram . Et ait ei: Curre! . Currens ergo Achimaas per viam regionis
transivit Aethiopem.
24 David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium
portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum 25 et exclamans
indicavit regi. Dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore eius
. Properante autem illo et accedente propius, 26 vidit speculator hominem
alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: Apparet mihi homo
currens solus . Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius . 27
Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas
filii Sadoc . Et ait rex: Vir bonus est et nuntium portans bonum venit
.
28 Clamans autem Achimaas dixit ad regem: Pax! . Et adorans regem pronus
in terram ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui
levaverunt manus suas contra dominum meum regem! . 29 Et ait rex: Estne
pax puero Absalom? . Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum
mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit . 30 Ad
quem rex: Recede, ait, et sta illic . Cumque ille recessisset et staret,
31 apparuit Aethiops et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex;
iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt
contra te . 32 Dixit autem rex ad Aethiopem: Estne pax puero Absalom? .
Cui respondens Aethiops: Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis
et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! .
19
1 Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic
loquebatur vadens: Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi
tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi! .
2 Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum. 3 Et versa
est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa
dici: Dolet rex super filio suo . 4 Et furtim ingressus est populus in
die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de
proelio. 5 Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: Fili mi
Absalom, Absalom fili mi, fili mi! .
6 Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: Confudisti hodie vultus omnium
servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum
et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum. 7
Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas
de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom
viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi. 8 Nunc igitur surge et
procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si
non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc
tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in
praesens . 9 Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum
est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege.
Israel autem fugerat in tabernacula sua. 10 Omnis quoque populus certabat in
cunctis tribubus Israel dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum
nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab
Absalom. 11 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare
nunc siletis et non reducitis regem? .
12 Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David
misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: Loquimini ad maiores natu
Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? 13
Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem? 14 Et
Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec
addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab! . 15
Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem
dicentes: Revertere tu et omnes servi tui . 16 Et reversus est rex et
venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et
traduceret eum Iordanem.
17 Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum
viris Iudae in occursum regis David; 18 mille viri de Beniamin et Siba puer de
domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant
autem Iordanem iam ante regem 19 et transierant vada, ut traducerent domum regis
et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege,
cum transiturus esset Iordanem, 20 dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi,
iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine
mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo. 21 Agnosco enim servus
tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique
in occursum domini mei regis . 22 Respondens vero Abisai filius Sarviae
dixit: Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?
. 23 Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini
mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie
me factum regem super Israel? . 24 Et ait rex Semei: Non morieris! .
Iuravitque ei.
25 Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes
nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die,
qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace. 26 Cumque de
Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum,
Meribbaal? . 27 Qui respondens ait: Domine mi rex, servus meus decepit
me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens
abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus. 28 Insuper et fraudulenter
accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex,
sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi. 29 Neque enim fuit domus
patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum
inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad
regem? . 30 Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba
dividite possessiones . 31 Responditque Meribbaal regi: Etiam cuncta
accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam! .
32 Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et traduxit regem
Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem. 33 Erat autem Berzellai Galaadites
senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum
moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis. 34 Dixit itaque rex ad
Berzellai: Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem . 35
Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam
cum rege Ierusalem? 36 Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus?
Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset
ultra oneri domino meo regi? 37 Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum.
Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem? 38 Sed obsecro, ut revertar servus
tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed
ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi
bonum videtur . 39 Dixitque rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam
ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis . 40
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai
et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum.
41 Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae
traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel. 42 Et ecce omnes viri
Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres
nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros
David cum eo? . 43 Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: Quia
propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex
rege, aut munera nobis data sunt? . 44 Et respondit vir Israel ad virum Iudae
et ait: Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum
potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem
meum? . Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel.
20
1 Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri
Beniaminita; et cecinit bucina et ait:
Non est nobis pars in David,
neque hereditas in filio Isai!
Vir Israel, in tabernacula tua! .
2 Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri;
viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem.
3 Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas,
quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta
eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem
mortis suae in viduitate viventes.
4 Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et
tu adesto praesens . 5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est
ultra tempus, quod ei constituerat. 6 Ait autem David ad Abisai: Nunc magis
afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini
tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos . 7
Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes
fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
8 Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat
ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos
gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. 9
Dixitque Ioab ad Amasam: Estne pax tibi, mi frater? . Et tenuit manu
dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum. 10 Porro Amasa non observavit gladium
in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram,
nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius
persecuti sunt Seba filium Bochri. 11 Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta
cadaver Amasae et dixit: Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab!
. 12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod
subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum
operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum
subsisterent. 13 Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad
persequendum Seba filium Bochri.
14 Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha;
omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. 15 Venerunt
itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem
aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab,
moliebatur destruere muros.
16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite! Dicite Ioab:
Appropinqua huc, et loquar tecum . 17 Qui cum accessisset ad eam, ait
illi: Tu es Ioab? . Et ille respondit: Ego . Ad quem sic locuta
est: Audi sermones ancillae tuae . Qui respondit: Audio . 18
Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in vetere proverbio: Interrogent
in Abel, et sic perficient rem. 19 Ego pacifica fidelium Israel, et tu
quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas
hereditatem Domini? . 20 Respondensque Ioab ait: Absit, absit hoc a me;
non praecipito neque demolior. 21 Non se sic habet res, sed homo de monte
Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David;
tradite illum solum, et recedam a civitate. Et ait mulier ad Ioab: Ecce,
caput eius mittetur ad te per murum . 22 Ingressa est ergo ad omnem populum
et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt
ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula
sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem.
23 Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae
super Cherethaeos et Phelethaeos; 24 Adoniram vero super onera; porro Iosaphat
filius Ahilud a commentariis. 25 Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar
sacerdotes; 26 Hira quoque Iairites erat sacerdos David.
21
1 Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David
oraculum Domini, dixitque Dominus: Super Saul et super domum eius est
sanguis, quia occidit Gabaonitas . 2 Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad
eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum;
filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro
filiis Israel et Iudae ; 3 dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam
vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? . 4
Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio
contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de
Israel . Ad quos ait: Quod ergo dixeritis, faciam vobis . 5 Qui
dixerunt regi: De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita
ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel, 6 dentur
nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte
Domini . Et ait rex: Ego dabo .
7 Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum
Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul. 8 Tulit itaque
rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et
quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui
fuit de Molathi, 9 et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in
monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis
primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab
initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves
caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.
11 Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul. 12 Et
abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes
Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos
Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, 13 et asportavit inde ossa Saul
et ossa Ionathan filii eius; et colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant, 14
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in
Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et
repropitiatus est Deus terrae post haec.
15 Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit
David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est
David. 16 Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha ferrum hastae trecentos
siclos appendebat et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David; 17
praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit.
Tunc iuraverunt viri David dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum,
ne exstinguas lucernam Israel .
18 Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de
Husa Saph de stirpe Rapha.
19 Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan
filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi
liciatorium texentium.
20 Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus
pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de
origine Rapha, 21 exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius Samma
fratris David.
22 Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et
servorum eius.
22
1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua
liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, 2 et
ait:
Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,
scutum meum et cornu salutis meae!
Munimentum meum et refugium meum.
Salvator meus, de violentia liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum
et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me fluctus mortis,
torrentes Belial terruerunt me;
6 praeoccupaverunt me laquei mortis.
7 In tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi;
et exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus venit ad aures eius. 8 Commota est et contremuit terra;
fundamenta caelorum concussa sunt
et conquassata, quoniam iratus est. 9 Ascendit fumus de naribus eius,
et ignis de ore eius vorabat;
carbones incensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit caelos et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavit
et devolavit super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,
tenebrosas aquas, nubes densissimas.
13 Prae fulgore in conspectu eius
incensi sunt carbones ignis.
14 Intonuit de caelo Dominus,
et Excelsus dedit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos,
fulguravit fulmina et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de excelso et assumpsit me,
traxit me de aquis multis;
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
19 Praevenerunt me in die afflictionis meae,
et factus est Dominus firmamentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem,
liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
22 quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
et a praeceptis eius non recessi;
24 et fui immaculatus cum eo
et custodivi me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris;
27 cum electo electus eris
et cum perverso callidus eris.
28 Et populum pauperem salvum facies
et oculos superborum humiliabis,
29 quia tu lucerna mea, Domine,
et Deus meus illuminat tenebras meas.
30 In te enim aggrediar hostium turmas,
in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via eius,
eloquium Domini igne examinatum;
scutum est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?
Et quae rupes praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui accinxit me fortitudine
et complanavit perfectam viam meam,
34 coaequans pedes meos cervis
et super excelsa statuens me;
35 docens manus meas ad proelium,
et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,
et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmati tali mei.
38 Persequebar inimicos meos et conterebam
et non convertebar, donec consumerem eos.
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:
ceciderunt sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad proelium,
incurvasti insurgentes in me subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me, et disperdidi eos.
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret,
ad Dominum, et non exaudivit eos. 43 Contrivi eos ut pulverem terrae,
quasi lutum platearum comminui eos.
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei,
constituisti me in caput gentium.
Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45 filii alieni blandiuntur mihi,
auditu auris oboediunt mihi.
46 Filii alieni defluunt
et contremiscunt ex arcibus suis.
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea,
et exaltetur Deus, petra salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis
et ab insurgentibus in me elevas me;
a viro iniquo liberas me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo:
51 Magnificat salutes regis sui
et facit misericordiam christo suo David
et semini eius in sempiternum .
23
1 Haec autem sunt verba David novissima:
Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. 3
Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
4 est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra.
5 Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
6 Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
7 et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur . 8 Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super
octingentos, quos interfecit impetu uno.
9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David
in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium. 10 Cumque
ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret
manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die
illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in
Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie
Philisthim, 12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in
speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. 14
Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in
Bethlehem. 15 Desideravit igitur David et ait: O si quis mihi daret potum
aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! . 16 Irruperunt ergo
tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae
erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit
illam Domino 17 dicens: Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num
sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? .
Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est
qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in
triginta 19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres
primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse
percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in
media cisterna in diebus nivis. 21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum
procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum
baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua. 22 Haec
fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. 23
Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat.
Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, 25
Samma de Harod, Elica de Harod, 26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa, 28 Selmon Ahohites, Maharai
Netophathites, 29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa
filiorum Beniamin, 30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, 31
Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim, 32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun, 33
Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites. 34 Eliphalet filius
Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, 35 Hesro de Carmel,
Pharai de Arab, 36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad, 37 Selec de Ammon,
Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, 38 Hira Iethrites, Gareb et ipse
Iethrites, 39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.
24
1 Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra
eos dicens: Vade, numera Israel et Iudam . 2 Dixitque rex ad Ioab et ad
principes exercitus sui, qui erant cum eo: Perambula omnes tribus Israel a
Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius . 3 Dixitque
Ioab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est,
centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in
re huiuscemodi? . 4 Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes
exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut
numerarent populum Israel.
5 Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in
media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer. 6 Et pervenerunt in Galaad et
in terram Hetthaeorum in Cades et venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad
Sidonem 7 et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei
exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee. 8 Et, lustrata universa terra, affuerunt
post novem menses et viginti dies in Ierusalem. 9 Dedit ergo Ioab numerum
descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum
fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David
ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut
transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis . 11 Surrexit itaque
David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens:
12 Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio;
elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi . 13 Cumque venisset Gad ad
David, nuntiavit ei dicens: Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua,
aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe
tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem
respondeam ei, qui me misit, sermonem . 14 Dixit autem David ad Gad:
Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini multae enim
misericordiae eius sunt quam in manu hominum! .
15 Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque
Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui
sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. 16 Cumque
extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est
Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: Sufficit; nunc
contine manum tuam! .
Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. 17 Dixitque David ad
Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego
inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua
contra me et contra domum patris mei .
18 Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: Ascende, constitue
Domino altare in area Areuna Iebusaei . 19 Et ascendit David iuxta sermonem
Gad, quem praeceperat ei Dominus. 20 Conspiciensque Areuna animadvertit regem et
servos eius transire ad se 21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et
ait: Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum? . Cui
David ait: Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset
interfectio, quae grassatur in populo . 22 Et ait Areuna ad David:
Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum
et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. 23 Omnia dat Areuna, o rex, regi .
Dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum! . 24
Cui respondens rex ait: Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram
Domino Deo meo holocausta gratuita . Emit ergo David aream et boves argenti
siclis quinquaginta. 25 Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit
holocausta et pacifica.
Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
|