|
LIBER IOSUE
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
1 1 Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad
Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: 2 Moyses servus meus mortuus
est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in
terram, quam ego dabo filiis Israel. 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium
pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et Libano isto
usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum
contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus tibi poterit resistere
cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec
derelinquam te.
6 Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua
iuravi patribus suis, ut traderem eam illis. 7 Confortare tantum et esto
robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi
Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut
prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris. 8 Non recedat hoc volumen
legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et
facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et
tunc prosperaberis. 9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli
metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad
quaecumque perrexeris?.
10 Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: Transite per medium
castrorum et imperate populo ac dicite: 11 Praeparate vobis cibaria, quoniam
post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram,
quam Dominus Deus vester daturus est vobis .
12 Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: 13 Mementote
sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: Dominus Deus
vester dedit vobis requiem et terram hanc. 14 Uxores vestrae et filii ac
iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem
transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos,
15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et
possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic
revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis
dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum .
16 Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: Omnia, quae praecepisti nobis,
faciemus et, quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut oboedivimus in cunctis Moysi,
ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum
Moyse. 18 Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus,
quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age .
2
1 Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in
abscondito et dixit eis; Ite et considerate terram urbemque Iericho . Qui
pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt
ibi. 2 Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc
per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram . 3 Misitque rex Iericho
ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam;
exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt . 4 Tollensque
mulier viros abscondit et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde
essent; 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio
quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos . 6 Ipsa autem fecit
ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi
erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad
vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: 9
Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et
elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. 10 Audivimus enim quod
siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis
ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans
Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et haec audientes pertimuimus, et
elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum;
Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. 12
Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam,
ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum, 13 ut
salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum
sunt, et eruatis animas nostras de morte . 14 Qui responderunt ei: Anima
nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis
Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem . 15 Demisit ergo
eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat.
16 Dixitque ad eos: Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis
persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per
viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo
adiurasti nos, 18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste
coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum
ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19
Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos
erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit
in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si prodideris hoc verbum,
erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos . 21 Et illa respondit:
Sicut locuti estis, ita fiat . Dimittensque eos, ut pergerent, appendit
funiculum coccineum in fenestra.
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec
reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non
reppererunt eos. 23 Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et,
transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quae
acciderant sibi, 24 atque dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem
terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro .
3
1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim
venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam
transirent. 2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium
3 et praeceperunt populo: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri
et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et
sequimini eam 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere
milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam ut sciatis per quam viam
ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam . 5 Dixitque Iosue ad
populum: Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia . 6
Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis et praecedite populum . Qui
tulerunt et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel,
ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem praecipe
sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram
aquae Iordanis, state in Iordane. 9 Dixitque Iosue ad filios Israel:
Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri . 10 Et rursum: In hoc,
inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu
vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et
Amorraeum et Iebusaeum. 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos
per Iordanem. 12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas
tribus; 13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam
Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt,
decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent .
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et
sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. 15 Veneruntque
usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis Iordanis autem
omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat 16 steterunt aquae
desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae
vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae,
quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. 17 Populus
autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis
Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis
Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.
4
1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: 2 Sumite vobis de populo
duodecim viros singulos per singulas tribus 3 et praecipite eis, ut tollant de
medio Iordanis alveo, ubi firmiter steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides;
quos portabitis vobiscum et ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte
tentoria .
4 Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de
tribubus singulis, 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad
Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris, iuxta
numerum tribuum filiorum Israel, 6 ut sit hoc signum inter vos. Quando
interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti
lapides?, 7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis
Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis
Israel usque in aeternum .
8 Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio
Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum
filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi
steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in
praesentem diem. 10 Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis
medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat
Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et
transiit. 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini; sacerdotesque
pergebant ante populum. 12 Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse
armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; 13 quadraginta
fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho.
14 In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum,
sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. 15 Dixitque ad eum: 16
Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant de Iordane .
17 Qui praecepit eis dicens: Ascendite de Iordane . 18 Cumque
ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent,
reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas
suas.
19 Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati
sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho. 20 Duodecim quoque lapides, quos
de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. 21 Et dixit ad filios
Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint
eis: Quid sibi volunt isti lapides?, 22 docebitis eos atque dicetis: Per
arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, 23 siccante Domino Deo vestro
aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius in
mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus, 25 ut cognoscant omnes
terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum
vestrum omni tempore .
5
1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans
Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua
possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram
filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in
eis spiritus coram filiis Israel.
2 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos et circumcide
iterum secundo filios Israel . 3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit
filios Israel in colle Praeputiorum.
4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est
ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto
in via; 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto,
incircumcisus fuit. 6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec
consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et
quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus
eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. 7 Horum filii in locum
successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in
praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8 Postquam autem omnes
circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque
Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis . Vocatumque
est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die
mensis ad vesperum in campestribus Iericho; 11 et comederunt de frugibus terrae
a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. 12 Defecitque manna a die
sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo
filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo.
13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum
stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait:
Noster es an adversariorum? . 14 Qui respondit: Nequaquam, sed sum
princeps exercitus Domini et nunc veni . 15 Cecidit Iosue pronus in terram et
adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? . 16 Et dixit
princeps exercitus Domini ad Iosue: Solve calceamentum de pedibus tuis;
locus enim, in quo stas, sanctus est . Fecitque Iosue, ut sibi fuerat
imperatum.
6
1 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus
egredi audebat aut ingredi.
2 Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius
omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic
facietis sex diebus. 4 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua
arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem,
et sacerdotes clangent bucinis. 5 Cumque insonuerit vox tubae longior et in
auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et
muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem
steterint .
6 Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam
foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante
arcam Domini . 7 Ad populum quoque ait: Vadite et circuite civitatem, et
viri armati praecedant arcam Domini .
8 Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante
arcam foederis Domini, 9 omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes
clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant. 10
Praeceperat autem Iosue populo dicens: Non clamabitis, nec audietur vox
vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo
dicam vobis: Clamate et vociferamini . 11 Circuivit ergo arca Domini
civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi.
12 Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et
septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini
ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem
reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. 14 Circuieruntque civitatem
secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus.
15 Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo
septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies. 16 Cumque septimo
circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum:
Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem. 17 Sitque civitas anathema,
ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis,
qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. 18 Vos autem
cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et
omnia castra Israel anathema sint atque turbentur. 19 Quidquid auri et argenti
fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris
eius .
20 Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures
multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit
unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. 21 Et
interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante
usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini
domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut
illi iuramento firmastis . 23 Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes
eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra
castra Israel manere fecerunt.
24 Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro
et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. 25 Rahab
vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere;
et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit
nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho.
In tempore illo imprecatus est Iosue dicens: 26 Maledictus vir coram Domino,
qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo
fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius .
27 Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.
7
1 Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de
anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit
aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.
2 Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven ad
orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite et explorate terram
. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai 3 et reversi dixerunt ei:
Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant
civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos . 4
Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum, qui statim terga verterunt coram
viris urbis Hai, 5 qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines
persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu;
pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est.
6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini
usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super
capita sua. 7 Et dixit Iosue: Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere
populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes?
Utinam mansissemus trans Iordanem! 8 Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem
hostibus suis terga vertentem? 9 Audient Chananaei et omnes habitatores terrae
ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra. Et
quid facies magno nomini tuo? .
10 Dixitque Dominus ad Iosue: Surge! Cur iaces pronus in terra? 11 Peccavit
Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque de
anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua. 12 Nec
poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient, quia facti sunt
anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis anathema de medio vestri. 13
Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim
dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare
coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. 14 Accedetisque
mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit,
accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: 15 et
quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus,
quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in
Israel .
16 Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est
tribus Iudae. 17 Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia
Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. 18 Cuius domum in
singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de
tribu Iudae. 19 Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino, Deo
Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas . 20
Responditque Achan Iosue et dixit ei: Vere ego peccavi Domino, Deo Israel,
et sic et sic feci: 21 Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et
ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens
abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter
. 22 Misit ergo Iosue ministros, qui currentes ad tabernaculum illius
reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul; 23 auferentesque
de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante
Dominum.
24 Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream
regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum
et cunctam supellectilem et omnis Israel cum eo duxerunt eos ad vallem
Achor, 25 ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac
. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta
sunt. 26 Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet
usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est
nomen loci illius vallis Achor usque hodie.
8
1 Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas neque formides; tol le tecum
omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi
in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. 2 Faciesque urbi Hai
et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; praedam vero et omnia
animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam .
3 Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai;
et electa triginta milia virorum fortium misit nocte 4 praecepitque eis dicens:
Collocamini in insidiis post civitatem nec longius recedatis ab illa; et
eritis omnes parati. 5 Ego autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus
ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et
terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim
nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus,
consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester
in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini
facietis. Ecce mandavi vobis. 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum
locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue
autem nocte illa in medio mansit populi.
10 Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum senioribus in fronte
exercitus. 11 Cumque omnes pugnatores cum eo ascendissent et appropinquassent
civitati, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis
media erat. 12 Et elegit fere quinque milia viros et posuit in insidiis inter
Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis. 13 Et posuit populus tota
castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam
urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. 14 Quod cum
vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis
direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae. 15
Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per
solitudinis viam. 16 Et convocatus est totus populus, qui erat in civitate, ad
persequendum eos, et persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et
ne unus quidem in urbe Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam
urbem reliquissent, 18 dixit Dominus ad Iosue: Leva acinacem, quod in manu
tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam .
19 Cumque elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant,
surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito succenderunt
eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes
fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque
diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad
solitudinem, contra persequentes conversi essent. 21 Vidensque Iosue et omnis
Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt
viros Hai. 22 Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi
sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque
parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, 23
regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue.
24 Igitur, omnibus habitatoribus Hai interfectis, qui Israelem ad deserta
tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii
Israel percusserunt civitatem ore gladii. 25 Erant autem, qui in eo die
conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai. 26
Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem,
donec interficerentur omnes habitatores Hai. 27 Iumenta tantum et praedam
civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue. 28 Qui
succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in
praesentem diem. 29 Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et
ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno
proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno
acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
30 Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, 31 sicut
praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine
legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et
obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. 32 Et
scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram
filiis Israel.
33 Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex
utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant
arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem
Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad
benedicendum populo Israel primum; 34 post haec legit omnia verba legis,
benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis
volumine. 35 Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit legere, sed universa
replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis,
qui inter eos morabantur.
9
1 Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis
et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad
Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus
2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo
eademque sententia.
3 At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho
et Hai, 4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis
imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos, 5 calceamentaque
perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti
veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et
in frusta comminuti. 6 Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris
Galgalae, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: De terra longinqua
venimus pactum vobiscum facere cupientes . Responderuntque viri Israel ad
Hevaeos atque dixerunt: 7 Ne forte in medio nostri habitetis, et non
possimus foedus inire vobiscum . 8 At illi ad Iosue: Servi, inquiunt, tui
sumus . Quibus Iosue ait: Quinam estis et unde venistis? . 9
Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini
Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto 10
et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi
Basan, qui erat in Astharoth. 11 Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores
terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac
dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum. 12 En panes: quando
egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc
sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini novos implevimus,
nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quae
habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta
.
14 Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
15 Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent;
principes quoque coetus iuraverunt eis.
16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino et inter eos
habitarent. 17 Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum
die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et
Cariathiarim; 18 et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis
principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus
contra principes, 19 qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini,
Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc faciemus eis:
reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si
peieraverimus; 21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna
caedant aquasque comportent .
Quibus haec loquentibus, 22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: Cur nos
decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis,
cum in medio nostri sitis? 23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de
stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei. 24
Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus
Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos
habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore
compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi
bonum et rectum videtur, fac nobis . 26 Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et
liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in
illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna
et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset.
10
1 Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset
Iosue Hai et subvertisset eam sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic
fecit Hai et regi illius et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et
essent in medio eorum, 2 timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una
regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores
fortissimi. 3 Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad
Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon
dicens: 4 Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia
fecit pacem cum Iosue et filiis Israel . 5 Congregati igitur ascenderunt
quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis,
rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon
oppugnantes eam.
6 Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud
Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum!
Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos
omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis . 7 Ascenditque Iosue de
Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque
Dominus ad Iosue: Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus
tibi ex eis resistere poterit . 9 Irruit itaque Iosue super eos repente tota
ascendens nocte de Galgalis, 10 et conturbavit eos Dominus a facie Israel;
contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron
et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque fugerent filios Israel et essent
in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque
Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio
percusserant filii Israel.
12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu
filiorum Israel, dixitque coram Israel:
Sol, in Gabaon ne movearis,
et luna, in valle Aialon .
13 Steteruntque sol et luna,
donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non
festinavit occumbere spatio unius fere diei. 14 Non fuit antea et postea sicut
dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. 15
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
16 Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17
Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca
urbis Maceda. 18 Qui praecepit: Volvite saxa ingentia ad os speluncae et
ponite viros, qui clausos custodiant. 19 Vos autem nolite stare, sed
persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos
urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus
vestras .
20 Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiae
tantum ex eis effugere possent in civitates munitas, 21 reversus est omnis
exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios
Israel mutire ausus est.
22 Praecepitque Iosue dicens: Aperite os speluncae et producite ad me
quinque reges, qui in ea latitant . 23 Feceruntque sic et eduxerunt ad eum
quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem
Lachis, regem Eglon. 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel
et ait ad principes exercitus, qui secum erant: Accedite et ponite pedes
super colla regum istorum. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus
calcarent, 25 rursum ait ad eos: Nolite timere nec paveatis; confortamini et
estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos
dimicatis . 26 Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super
quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol,
praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in
speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae
permanent usque in praesens.
28 Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque
illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias
fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
29 Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. 30 Quam
tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore
gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias
feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho.
31 De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum
disposito, oppugnabat eam. 32 Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui
cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat
in ea, sicut fecerat Lobna. 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut
auxiliaretur Lachis; quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad
internecionem. 34 Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit
35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quae
erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis.
36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. 37
Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius
universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias:
sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens
gladio. 38 Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit 39 et cepit eam;
regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in
ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit
Dabir et regi illius.
40 Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et
declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod
spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. 41 Et
percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon, 42
universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus
Israel, pugnabat pro Israel. 43 Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum
castrorum in Galgala.
11
1 Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad
regern Semeron atque ad regem Achsaph, 2 ad reges quoque aquilonis, qui
habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque
et in regionibus Dor iuxta mare, 3 Chananaeum in oriente et occidente, et
Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum
quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes
cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris,
equi quoque et currus immensae multitudinis; 5 conveneruntque omnes reges isti
et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
6 Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego
tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et
currus igne combures . 7 Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus
illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. 8 Tradiditque illos Dominus
in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam
et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut
nullas dimitteret ex eis reliquias; 9 fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos
eorum subnervavit currusque combussit.
10 Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim
antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. 11 Percussitque omnes
animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad
internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. 12 Et omnes per
circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut
praeceperat Moyses famulus Domini. 13 Urbes tantum, quae erant in tumulis earum
sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. 14
Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis
hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt. 15 Sicut praeceperat Dominus
Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non
praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus
Moysi.
16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et
Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius, 17 a monte Calvo, qui
ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes
reges eorum cepit, percussit et occidit. 18 Multo tempore pugnavit Iosue contra
reges istos. 19 Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter
Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. 20 Domini enim sententia
fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et
non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
21 In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir
et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. 22 Non reliquit
ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth
et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut
locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel
secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis.
12
1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram
eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et
omnem orientalem plagam Arabae.
2 Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae
sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia
parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; 3 et in
Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare
Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in
australi parte, quae iacet ad radices Phasga.
4 Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in
Edrai, 5 et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan
usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad
terminos Sehon regis Hesebon. 6 Moyses famulus Domini et filii Israel
percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et
Gaditis et dimidiae tribui Manasse.
7 Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad
occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui
ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel,
singulis partes suas, 8 tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in
declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus
et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus: 9 rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex
latere Bethel, unus, 10 rex Ierusalem unus, rex Hebron unus, 11 rex Ierimoth
unus, rex Lachis unus, 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13 rex Dabir unus, rex
Gader unus, 14 rex Horma unus, rex Arad unus, 15 rex Lobna unus, rex Odollam
unus, 16 rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17 rex Thapphua unus, rex Opher unus,
18 rex Aphec unus, rex Saron unus, 19 rex Madon unus, rex Asor unus, 20 rex
Semeron unus, rex Achsaph unus, 21 rex Thanach unus, rex Mageddo unus, 22 rex
Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus, 23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex
gentium Galgal unus, 24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
13
1 Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum:
Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum
occupata est. 2 Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, 3
a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra
aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur,
Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei 4 meridie;
et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; 5 et
terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad
introitum Emath, 6 omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in
occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel.
Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi. 7 Et
nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui
Manasse .
8 Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus
Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: 9 ab Aroer, quae sita est in
ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba
usque Dibon; 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in
Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; 11 et Galaad ac terminos Gesuri et
Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha, 12 omne regnum
Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai ipse fuit de reliquiis
Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit. 13 Non autem disperdiderunt
filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in
praesentem diem.
14 Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel:
ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
16 Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a
civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba,
17 Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal
et Bethbaalmeon 18 et Iasa et Cademoth et Mephaath, 19 Cariathaim et Sabama et
Serethsahar in monte convallis, 20 Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth
21 et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui
regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et
Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. 22 Et Balaam filium
Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis. 23
Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio
Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24 Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem,
cuius hic est 25 terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars
terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; 26 et ab Hesebon
usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar, 27 in
valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni
Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris
Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. 28 Haec est possessio filiorum
Gad per familias suas, civitates et villae earum.
29 Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas
possessionem: 30 Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis
Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; 31 et dimidiam
partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir
filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas.
32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra
Iericho ad orientalem plagam. 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem,
quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
14
1 Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod
dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum
tribuum Israel, 2 sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu
Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui. 3 Duabus enim tribubus et dimidiae
dederat Moyses trans Iordanem possessionem, absque Levitis, quibus nihil dedit
inter fratres suos; 4 sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et
Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum
et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. 5 Sicut praeceperat Dominus
Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.
6 Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum
Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen
hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram, quando me
misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique
ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum,
dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum
meum. 9 Iuravitque Moyses in die illo dicens: Terra, quam calcavit pes tuus,
erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut
sequereris Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut
pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex
quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per
solitudinem; hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam
tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque
hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12 Da ergo mihi montem
istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi
sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero
delere eos, sicut promisit mihi .
13 Benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem; 14 atque ex eo fuit
Hebron Chaleb filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit,
ut sequeretur Dominum, Deum Israel. 15 Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe
(id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a
proeliis.
15
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad
terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis
plagae. 2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua
eius, quae respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et
pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron
ascendens ad Addar et vertitur in Carca; 4 atque inde pertransiens in Asemona
pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit
vobis finis meridianae plagae. 5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum
usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis
Iordanis 6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad
lapidem Boen filii Ruben 7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra
aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis
Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur
fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel. 8 Ascenditque per convallem
Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem haec est Ierusalem et inde se
erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema
parte vallis Raphaim contra aquilonem; 9 pertransitque a vertice montis usque ad
fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in
Baala, quae est Cariathiarim. 10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad
montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem id est Cheslon
et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11 et pervenit ad latus
septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala
pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut
praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa
est Hebron. 14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et
Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir,
quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum). 16 Dixitque
Chaleb: Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam
meam uxorem . 17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque
ei Axam filiam suam uxorem. 18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a
patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: Quid habes? , inquit.
19 At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti
mihi; iunge et irriguam . Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et
inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas. 21 Erantque
civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb:
Cabseel et Eder et Iagur 22 et Cina et Dimona et Adada 23 et Cades et Asor et
Iethnan, 24 Ziph et Telem et Baloth 25 et Asorhadatta et Carioth, Esron haec
est Asor 26 Amam et Sama et Molada 27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia, 29 Baala et Iim et Esem 30 et Eltholad
et Cesil et Horma 31 et Siceleg et Madmena et Sensenna 32 et Lebaoth et Selim et
Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena 34 et Zanoa et Engannim,
Thapphua et Enaim, 35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca 36 et Saarim et
Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum. 37 Sanan
et Hadasa et Magdalgad 38 et Delean et Maspha et Iecethel, 39 Lachis et Bascath
et Eglon 40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis 41 et Gederoth, Bethdagon et Naama
et Maceda: civitates sedecim et villae earum. 42 Lobna et Ether et Asan 43 et
Iephtha et Esna et Nesib 44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et
villae earum. 45 Accaron cum filiabus et villulis suis; 46 ab Accaron usque ad
mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum, 47 Azotus cum filiabus
et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti,
et mare Magnum terminus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socho 49 et Danna et Cariathsenna haec
est Dabir 50 et Anab et Esthemo et Anim 51 et Gosen et Helon et Gilo:
civitates undecim et villae earum. 52 Arab et Duma et Esaan 53 et Ianum et
Beththapphua et Apheca 54 et Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et
Sior: civitates novem et villae earum. 55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta 56 et
Iezrahel et Iucadam et Zanoa, 57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et
villae earum. 58 Halhul, Bethsur et Gedor 59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon:
civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha haec est Bethlehem et
Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et
Manahath: civitates undecim et villae earum. 60 Cariathbaal haec est
Cariathiarim (urbs Silvarum) et Arebba: civitates duae et villae earum.
61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha 62 et Nebsan et civitas Salis et
Engaddi: civitates sex et villae earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere;
habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.
16
1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas
eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel 2 et
egreditur de Bethel Luz transitque per terminum Arachitarum in Ataroth 3 et
descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron
inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno. 4 Hereditaverunt
illas filii Ioseph Manasses et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio
eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron superiorem; 6 egrediunturque
confinia in mare, Machmethath vero aquilonem respicit et vertitur terminus
contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe. 7 Descenditque de
Ianoe in Ataroth et Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem. 8
De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque
egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias
suas, 9 urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum
Manasse, omnes urbes et villae earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer;
habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est
tributarius.
17
1 Cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim pri mogenitus Ioseph
C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in
possessionem Galaad et Basan. 2 Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta
familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et
filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per
cognationes suas. 3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii
Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et
Noa, Hegla et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis
et Iosue filii Nun et principum dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi,
ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum . Deditque eis iuxta
imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5 Et ceciderunt
funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem. 6 Filiae
enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad
cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et
egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae. 8 Etenim in sorte Manasse
ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse,
fuit filiis Ephraim. 9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie
torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est
ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, 10 ita ut ab austro sit
possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt
tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. 11 Fuitque hereditas
Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus
suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus
suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo
cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. 12 Nec potuerunt filii
Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. 13
Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt
sibi tributarios nec expulerunt eos.
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: Quare dedisti mihi
possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et
benedixerit mihi Dominus? . 15 Ad quos Iosue ait: Si populus multus es,
ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia
angusta est tibi possessio montis Ephraim . 16 Cui responderunt filii Ioseph:
Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei,
qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in
planitie Iezrahel . 17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse:
Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, 18 sed
transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et
poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et
est fortis .
18
1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt
tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta. 2 Remanserant autem filiorum
Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos Iosue
ait: Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam
Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis? 4 Eligite de singulis tribubus
ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant
eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod
descripserint. 5 Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis
suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. 6 Reliquam terram in septem
partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam
vobis hic sortem, 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium
Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam
acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis
Moyses famulus Domini .
8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis
Iosue dicens: Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic
coram Domino in Silo mittam vobis sortem . 9 Itaque perrexerunt et lustrantes
terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine;
reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10 Qui misit eis sortes coram Domino in
Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum.
11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent
terram inter filios Iudae et filios Ioseph. 12 Fuitque terminus eorum contra
aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde
contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descendit
in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, 14 et
inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra
meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim,
urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. 15 In plaga autem ad
meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad
fontem aquarum Nephtoa 16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit
vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis
Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et
pervenit ad fontem Rogel 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id
est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e
regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii
Ruben 18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam. 19
Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam
maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga. 20
Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per
terminos suos in circuitu secundum familias suas.
21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis 22 et Betharaba
et Semaraim et Bethel 23 et Avim et Phara et Ophra, 24 Capharemona et Ophni et
Gabaa: civitates duodecim et villae earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et
Maspha et Cephira et Mosa 27 et Recem, Iaraphel et Tharala 28 et Sela, Eleph et
Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae
earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
19
1 Et egressa est sors secunda fi liorum Simeon per cognatio nes suas;
fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama
et Molada 3 et Asarsual et Bala et Esem 4 et Eltholad et Bethul et Horma 5 et
Siceleg et Bethmarchaboth et Asarsusa 6 et Bethlebaoth et Sarohen: civitates
tredecim et villae earum. 7 Ain et Remmon et Ethar et Asan: civitates quattuor
et villae earum. 8 Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad
Baalathbeer, Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes
suas. 9 Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco
possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum.
10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est
terminus possessionis eorum usque Sarid 11 ascenditque contra occidentem et
Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam, 12
et revertitur de Sarid contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad
Dabereth ascenditque contra Iaphia. 13 Et inde pertransit usque ad orientalem
plagam Gethhepher, Etthacasin et egreditur in Remmon et inclinatur in Noa; 14 et
vergit ad aquilonem ad Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael; 15 et
Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae
earum. 16 Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes
et viculi earum.
17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas. 18 Fuitque eius
hereditas Iezrahel et Chasaloth et Sunam 19 et Hapharaim et Seon et Anaharath 20
et Rabbith et Cesion et Abes 21 et Rameth et Engannim et Enhadda et Bethpheses.
22 Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque
exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum. 23 Haec est
possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas. 25 Fuitque
terminus eorum Helcath et Chali et Beten et Achsaph 26 et Elmelech et Amaad et
Masal et pervenit usque ad Carmelum in occidente et ad Sihorlabanath; 27 ac
revertitur contra orientem in Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem
Iephthael contra aquilonem in Bethemec et Neiel. Egrediturque ad laevam Chabul
28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque
in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque
exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib 30 et Amma et Aphec et Rohob: civitates
viginti duae et villae earum. 31 Haec est possessio filiorum Aser per
cognationes suas, urbes et viculi earum.
32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas. 33 Et coepit
terminus de Heleph et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum
et egressus eius usque ad Iordanem; 34 revertiturque terminus contra occidentem
in Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra meridiem
et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis; 35 civitates
munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth 36 et Edema et Rama,
Asor 37 et Cedes et Edrai et Enasor, 38 Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et
Bethsames: civitates decem et novem et villae earum. 39 Haec est possessio
tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima. 41 Et fuit
terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Hirsemes (id est civitas Solis)
42 et Selebin et Aialon et Iethela 43 et Elon et Thamna et Accaron 44 et Elthece
et Gebbethon et Baalath 45 et Iud et Benebarach et Gethremmon 46 et Meiarcon et
Areccon cum termino, qui respicit Ioppen. 47 Et terminus filiorum Dan effugit ab
eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et
percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes
Lesemdan ex nomine Dan patris sui. 48 Haec est possessio tribus filiorum Dan per
cognationes suas, urbes et viculi earum.
49 Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt
filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui, 50 iuxta praeceptum
Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit
civitatem habitavitque in ea.
51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius
Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad
ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram.
20
1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: Loquere filiis Israel et dic
eis: 2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum
Moysi, 3 ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit per errorem nescius,
et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis. 4 Cum ad unam harum
confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis
illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei
locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent
in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve
eius probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum
ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui
fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam
et domum suam, de qua fugerat .
7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim
et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iudae; 8 et trans Iordanem
contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri
solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de
tribu Manasse.
9 Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant
inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur
in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum
expositurus causam suam.
21
1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et
Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel 2
locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: Dominus
praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana
earum ad alenda iumenta . 3 Dederuntque filii Israel Levitis de
possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.
4 Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de
tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. 5 Et reliqui filiorum
Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu
Manasse civitates decem. 6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent
de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan
civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus
Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Israel Levitis
civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi,
singulis sorte tribuentes.
9 De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt
nomina, 10 filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis prima enim sors
illis egressa est C: 11 Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae
vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. 12 Agros vero et
villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. 13 Dederunt ergo
filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam
cum suburbanis suis 14 et Iether et Esthemo 15 et Helon et Dabir 16 et Ain et
Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis
duabus. 17 De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa 18 et Anathoth et Almath cum
suburbanis suis: civitates quattuor.
19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
20 Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: 21
de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et
Gazer 22 et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor. 23 De
tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Aialon et Gethremmon cum suburbanis
suis: civitates quattuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et
Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. 26 Omnes civitates decem et
suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
27 Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse
confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates
duas. 28 Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim
cum suburbanis suis: civitates quattuor. 30 De tribu autem Aser Masal et Abdon
31 et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor. 32 De tribu
quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum
suburbanis suis: civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum
suburbanis suis.
34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de
tribu Zabulon Iecnaam et Cartha 35 et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum
suburbanis suis. 36 De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii
Bosor in solitudine planitiei et Iasa 37 et Cademoth et Mephaath: civitates
quattuor cum suburbanis suis. 38 Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in
Galaad et Mahanaim 39 et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis
suis. 40 Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus
Levitarum duodecim.
41 Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel
fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in
circuitu.
43 Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum
iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea. 44 Deditque Dominus
eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium
resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. 45 Ne unum quidem
verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta
sunt omnia.
22
1 Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse 2
dixitque ad eos: Fecistis omnia, quae vobis praecepit Moyses famulus Domini;
mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis, oboedistis 3 nec reliquistis
fratres vestros hoc longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium
Domini Dei vestri. 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris
quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in
tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus
Domini trans Iordanem; 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis
mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata
illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra .
6 Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua. 7
Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan; et idcirco
mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans
Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua
et benedixisset illis, 8 dixit ad eos: Cum multis divitiis revertimini ad
sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite
praedam hostium cum fratribus vestris .
9 Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse
a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram
possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
10 Cumque venissent ad circulos Iordanis in terra Chanaan, aedificaverunt iuxta
Iordanem altare ingens aspectu. 11 Cum audissent filii Israel aedificasse filios
Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad
Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, 12 convenerunt omnes in Silo, ut
ascenderent et dimicarent contra eos.
13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari
sacerdotem 14 et decem principes cum eo, singulos de tribubus, unusquisque erat
caput familiae in cognationibus Israel. 15 Qui venerunt ad filios Ruben et Gad
et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos: 16 Haec
mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum,
Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et a cultu illius recedentes?
17 An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius
sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini? 18 Et vos hodie
reliquistis Dominum, et factum est ut rebellaretis contra Dominum; et cras in
universum coetum Israel eius ira desaeviet. 19 Quod si putatis immundam esse
terram possessionis vestrae, transite ad terram possessionis Domini, in qua
habitaculum Domini est, et habitate inter nos; tantum ut contra Dominum non
rebelletis nec nos rebellare faciatis aedificantes altare praeter altare Domini
Dei nostri. 20 Nonne Achan filius Zarae praeteriit mandatum Domini de
anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini incubuit? Et ille erat unus
homo; atque utinam solus perisset in scelere suo! .
21 Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse principibus
legationis Israel: 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus
ipse novit, et Israel simul intelleget: si rebellionis, si praevaricationis
animo contra Dominum hoc altare construximus, non salvet nos, sed puniat in
praesenti; 23 et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et
oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et
iudicet; 24 et si non ea magis sollicitudine et cogitatione fecimus hoc
dicentes: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino, Deo
Israel? 25 Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben et filii Gad,
Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino; et per hanc
occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus
itaque melius 26 et diximus: Exstruamus nobis altare non in holocausta neque ad
victimas offerendas, 27 sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram
vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre
holocausta et victimas et pacificas hostias, et nequaquam dicant cras filii
vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino. 28 Quod si voluerint
dicere, respondebunt eis: Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt
patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter
nos et vos. 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius
vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas
offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum eius .
30 Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant
cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
libentissime susceperunt; 31 dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos:
Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a
praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini .
32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in
terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. 33 Placuitque sermo cunctis
audientibus, et laudaverunt Deum filii Israel; et nequaquam ultra dixerunt, ut
ascenderent contra eos in bellum et delerent terram, in qua habitabant filii
Ruben et Gad. 34 Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod
exstruxerant, Testem; dixerunt enim: Testis est inter nos quod Dominus ipse
sit Deus .
23
1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab
omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis, 2
vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et
praefectos dixitque ad eos: Ego senui et progressioris aetatis sum, 3 vosque
vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis nationibus istis,
quomodo pro vobis ipse pugnaverit. 4 Videte, sorte divisi vobis gentes, quae
supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a
Iordane usque ad mare Magnum in occidente. 5 Dominus Deus vester disperdet eas
et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus
est. 6 Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine
legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram; 7 ne
conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine
deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; 8 sed adhaereatis Domino Deo
vestro, quod fecistis usque in diem hanc. 9 Et expulit Dominus in conspectu
vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit: 10 unus
e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse
pugnat, sicut pollicitus est; 11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut
diligatis Dominum Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter
vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque
amicitias copulare, 13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat
ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex
latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac
optima, quam tradidit vobis.
14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod
de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non
praeterierit ne unum quidem incassum. 15 Sicut ergo implevit opere, quod
promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum
comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 16
Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis
diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito
peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis .
24
1 Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores
natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei; 2 et
ad totum populum sic locutus est: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans
fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor,
servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae
finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. 4 Et
dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir
ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. 5 Misique
Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea
eduxi vos. 6 Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare.
Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare
Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et
Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri,
quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. 8 Et
introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent
contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque
interfecistis illos. 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit
contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis.
10 Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de
manu eius.
11 Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri
civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et
Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras. 12
Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis duos reges
Amorraeorum non in gladio nec in arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, de qua
non laborastis, et urbes, quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et
oliveta, quae non plantastis, et manducatis ex eis. 14 Nunc ergo timete Dominum
et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt
patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. 15 Sin autem
malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire
vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis
Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino
.
16 Responditque populus et ait: Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et
serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros
de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia
et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per
quos transivimus; 18 et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem terrae,
quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus
noster .
19 Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino. Deus enim
sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. 20
Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos
atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona . 21 Dixitque populus ad
Iosue: Nequaquam, sed Domino serviemus . 22 Et Iosue ad populum:
Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut
serviatis ei . Responderuntque: Testes . 23 Nunc ergo, ait,
auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum
Israel. 24 Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus;
oboedientes erimus praeceptis eius .
25 Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta
atque iudicia in Sichem. 26 Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et
tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in
sanctuario Domini, 27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit adversus
vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos,
ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro . 28 Dimisitque
populum, singulos in possessionem suam.
29 Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem
annorum. 30 Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare,
quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas. 31
Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt
tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel.
32 Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in
Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum
argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees
filii eius, quae data est ei in monte Ephraim.
|