|
LIBER LEVITICUS
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
25 26 27
1 1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus
dicens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex
vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens
victimas, 3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum
offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum; 4 ponetque
manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius
proficiens. 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante
ostium tabernaculi conventus. 6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta
concidet; 7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum
super ignem composita, 8 membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput
videlicet et adipem. 9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua
adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris
Domino.
10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum,
masculum absque macula offeret; 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit
ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii
Aaron sacerdotes per circuitum; 12 dividetque offerens membra, caput et adipem,
et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. 13 Intestina
vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super
altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus
aut pullis columbae oblationem suam. 15 Et sacerdos afferet eam ad altare;
retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra
parietem altaris. 16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope
altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; 17
confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super
altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi
odoris Domino.
2
1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit
eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus 2 ac deferet ad filios
Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus,
et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino.
3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum
sanctorum de incensis Domini.
4 Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt
panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; 5 si
oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento;
6 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est. 7 Sin
autem de frixorio fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur. 8 Et
deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis, 9 qui
afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare:
incensum odoris suavissimi Domino. 10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et
filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.
11 Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia
nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino. 12 Primitias tantum eorum
offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem
suavitatis.
13 Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis
Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni
et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum 15
fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est. 16 De qua adolebit
sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.
3
1 Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit
offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. 2 Ponetque manum
super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus,
fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 3 et offerent
de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et
quidquid pinguedinis eis adhaeret, 4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta
ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renes, auferet. 5 Adolebuntque ea filii
Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum
suavissimi odoris Domino.
6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet hostia,
sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt. 7 Si agnum obtulerit
coram Domino, 8 ponet manum super caput victimae suae, quam immolabit coram
tabernaculo conventus; fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum; 9 et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam
totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque
universum adipem, qui vitalibus adhaeret, 10 et utrumque renunculum cum adipe,
qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet. 11 Et
adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino.
12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram Domino, 13 ponet manum suam
super caput eius immolabitque eam coram tabernaculo conventus. Et fundent filii
Aaron sanguinem eius per altaris circuitum, 14 tolletque ex ea oblationem suam,
incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui
vitalibus adhaeret, 15 duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia,
et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 16 adolebitque ea sacerdos
super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino. 17 Iure
perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec
sanguinem omnino comedetis ”.
4
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel:
Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae
praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, 3 si sacerdos, qui est unctus,
peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum
immaculatum Domino sacrificium pro peccato; 4 et adducet illum ad ostium
tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit
eum coram Domino. 5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens
illum in tabernaculum conventus; 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem,
asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii; 7 ponetque de eodem
sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in
tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris
holocausti in introitu tabernaculi. 8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet
tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhaeret, 9 duos
renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem
iuxta renunculos, auferet, 10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et
adolebit ea sacerdos super altare holocausti. 11 Pellem vero et omnes carnes cum
capite et pedibus et intestinis et fimo, 12 totum vitulum efferet extra castra
in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum
struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
13 Quod si omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis
congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit, 14 et
postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato
adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. 15 Et ponent seniores coetus
populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu
Domini, 16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum
conventus, 17 tincto digito aspergens septies contra velum; 18 ponetque de eodem
sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus.
Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in
ostio tabernaculi conventus; 19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super
altare. 20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic
faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus. 21 Ipsum autem
vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum:
sacrificium pro peccato est congregationis.
22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod
Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque, 23 aut indicatum ei fuerit
peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum 24 ponetque
manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari
holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est. 25 Et tinguat sacerdos
digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti
et reliquum fundet ad basim eius. 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in
victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur
ei.
27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam
ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, 28 aut indicatum ei
fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam; 29 ponetque manum super caput
hostiae pro peccato et immolabit eam in loco holocausti. 30 Tolletque sacerdos
de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum
fundet ad basim eius. 31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de
victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
expiabitque eum, et propitius erit Dominus.
32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam
immaculatam; 33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi
solent holocaustorum caedi hostiae. 34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito
suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius. 35
Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro
pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum
eius, et dimittetur illi.
5
1 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod
aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit; 2 vel si
anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel
reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit; 3 aut si
tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui
solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit
delicto; 4 aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male
quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque
fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; 5 si ergo reus
factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum suum 6 et offerat Domino
sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram ut sacrificium
pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius.
7 Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto duos
turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro peccato et
alterum in holocaustum; 8 dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut
sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat
et non penitus abrumpatur; 9 et asperget de sanguine eius parietem altaris;
quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius:
sacrificium pro peccato est. 10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri
solet; expiabitque eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei.
11 Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos
columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium
pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia
sacrificium pro peccato est. 12 Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto
pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini:
sacrificium pro peccato est. 13 Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno
ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit
sicut in oblatione similae ”.
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 15 “ Anima, si praevaricans per
errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium
pro delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum
pondere sanctuarii in paenitentiam; 16 ipsumque, quod intulit damni, restituet
et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens
arietem, et dimittetur ei.
17 Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege
prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam, 18 offeret arietem
immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui expiabit eum ab eo,
quod nesciens fecerit, et dimittetur ei: 19 sacrificium pro delicto est,
delinquens deliquit in Dominum ”.
20 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 21 “ Anima, quae peccaverit et,
contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum
fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, 22 sive rem perditam
invenerit et infitians insuper peierarit in uno ex omnibus, in quibus peccare
solent homines, 23 si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per
rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit
24 vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem
domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto. 25 Sacrificium pro
delicto offeret Domino: arietem immaculatum de grege iuxta aestimationem; 26 qui
expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae faciendo
peccaverit ”.
6
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe Aaron et filiis
eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane;
ignis altaris in eo ardebit. 3 Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis
super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet
iuxta altare. 4 Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis
efferet cineres extra castra in locum mundum. 5 Ignis autem in altari semper
ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per
singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 6
Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
7 Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et
coram altare: 8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo,
et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in
odorem suavissimum, memoriale Domino. 9 Reliquam autem partem similae comedet
Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in
atrio tabernaculi conventus comedent illam. 10 Ideo autem non coquetur
fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum
est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto; 11 mares tantum stirpis
Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de
incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur ”.
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 13 “ Haec est oblatio Aaron et
filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam
partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium
vespere; 14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et
offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino. 15 Sacerdos
unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino
tota cremabitur; 16 omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur,
nec quisquam comedet ex eo ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Loquere Aaron et filiis eius:
Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum,
mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est. 19 Sacerdos, qui offert, comedet
illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. 20 Quidquid tetigerit
carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa,
lavabitur in loco sancto; 21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur;
quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. 22 Omnis masculus de
genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est. 23 Omne
autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum
conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
7
1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est, 2
idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis
eius per gyrum fundetur altaris. 3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam
scilicet et adipem, qui operit vitalia, 4 duos renunculos et pinguedinem, quae
super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;
5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro
delicto est. 6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his
carnibus, quia sanctum sanctorum est. 7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et
sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam
obtulerit, pertinebit.
8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae, 9 et
omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel
in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; 10 et omne
sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis
Aaron aequa mensura per singulos dividetur.
11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino; 12 si pro gratiarum
actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana
azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas, 13
panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione, 14 ex
quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae
sanguinem. 15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam
usque mane.
16 Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die;
sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; 17 quidquid autem
tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet
oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio
contaminarit, praevaricationis rea erit. 19 Caro, quae aliquid tetigerit
immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus,
vescetur. 20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae
oblata est Domino, peribit de populis suis; 21 et, quae tetigerit immunditiam
hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et
comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis ”.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 23 “ Loquere filiis Israel: Adipem
bovis et ovis et caprae non comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini et eius
animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non
comedetis. 25 Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit,
peribit de populo suo. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo,
tam de avibus quam de pecoribus; 27 omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit
de populis suis ”.
28 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 29 “ Loquere filiis Israel: Qui
offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima
pacificorum. 30 Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum
afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino. 31 Et sacerdos adolebit adipem
super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. 32 Armus quoque
dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis. 33 Qui de filiis Aaron
obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum
in portione sua; 34 pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis
Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege
perpetua, ab omni populo Israel ”.
35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit
eos, ut sacerdotio fungerentur; 36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis
Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.
37 Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque
delicto et pro consecratione et pacificorum victimis, 38 quam constituit Dominus
Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes
suas Domino in deserto Sinai.
8
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Tolle Aaron cum filiis
suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes,
canistrum cum azymis; 3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
conventus ”. 4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu
ante fores tabernaculi conventus, 5 ait: “ Iste est sermo, quem iussit Dominus
fieri ”.
6 Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, 7
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica
hyacinthina et desuper ephod imposuit, 8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter;
et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. 9 Cidari quoque texit
caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
10 Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et
sanctificavit ea. 11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud
et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod fundens
super caput Aaron, unxit eum et consecravit; 13 filios quoque eius applicatos
vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat
Dominus Moysi.
14 Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et
filii eius manus suas, 15 immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto
digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum
sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. 16 Adipem autem,
qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis
suis adolevit super altare; 17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra
castra, sicut praeceperat Dominus Moysi.
18 Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron
et filii eius manus suas, 19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris
circuitum. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et
adipem adolevit igni; 21 lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul
arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris,
incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi.
22 Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super
caput illius Aaron et filii eius manus suas. 23 Quem cum immolasset Moyses,
sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus
eius dextrae, similiter et pedis. 24 Applicavit et filios Aaron; cumque de
sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et
pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. 25
Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina
reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. 26 Tollens
autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et
collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, 27
tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt
ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super
holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis:
incensum erat Domino. 29 Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de
ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30
Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et
vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite
carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis
edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et
filii eius comedent eos; 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus,
ignis absumet". 33 De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis
septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae;
septem enim diebus finitur consecratio. 34 Sicut et impraesentiarum factum est,
praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. 35 Die ac nocte manebitis in
ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic
enim mihi praeceptum est ”.
36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum
Moysi.
9
1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores
natu Israel dixitque ad Aaron: 2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et
arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. 3 Et
ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque
agnum anniculos et sine macula in holocaustum, 4 bovem et arietem pro pacificis,
et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim
Dominus apparebit vobis" ”.
5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus;
ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, 6 ait Moyses: “ Iste
est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”. 7
Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer
holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut
praecepit Dominus ”.
8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, 9 cuius
sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua
altaris et fudit residuum ad basim eius. 10 Adipemque et renunculos ac reticulum
iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut
praeceperat Dominus Moysi. 11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit
igni.
12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius,
quem fudit per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum
capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; 14 lavit quoque
aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit
et obtulit in expiationem sicut priorem; 16 fecit quoque holocaustum secundum
ritum 17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super
altare praeter holocaustum matutinum.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei
filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu. 19 Adipes autem bovis
et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris 20
posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, 21 pectora
eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis
pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. 23 Ingressi autem Moyses et
Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo.
Apparuitque gloria Domini omni populo; 24 et ecce egressus ignis a Domino
devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent
turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.
10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et
incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non
erat. 2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod locutus est Dominus:
"Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi
glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron. 4 Vocatis autem Moyses Misael
et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “ Ite et tollite fratres
vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ”. 5 Confestimque
pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi
fuerat imperatum.
6 Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “ Comas
vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super
omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant
incendium, quod Dominus suscitavit. 7 Vos autem non egredimini fores tabernaculi
conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos ”.
Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9 “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non
bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini
praeceptum est sempiternum in generationes vestras 10 et ut habeatis
scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, 11
doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos
per manum Moysi ”.
12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui
residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini,
et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. 13
Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis
Domini, sicut praeceptum est mihi. 14 Pectusculum quoque elationis et armum
donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi
enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. 15
Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et
pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus ”.
16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque
contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: 17 “ Cur non
comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est,
et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu
Domini; 18 praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta,
comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”. 19
Respondit Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum
coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et
placere Domino? ”. 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
11
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Dicite filiis
Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. 4
Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia
ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; 5 hyracem, qui
ruminat ungulamque non dividit, immundus est; 6 leporem quoque, nam et ipse
ruminat, sed ungulam non dividit; 7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non
ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda
sunt vobis.
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet
pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet
aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis 11 et execrandum
erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. 12 Cuncta, quae non
habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis:
aquilam et grypem et haliaeetum, 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et
omne corvini generis, 16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta
genus suum, 17 bubonem et mergulum et ibin, 18 cycnum et nyctocoracem et
porphyrionem, 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et
vespertilionem.
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro
crura, per quae salit super terram, 22 comedere debetis; ut est bruchus in
genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. 23
Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile
erit vobis. 24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit
immundus usque ad vesperum. 25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum
mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat,
immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. 27 Quod ambulat
super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum
erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28 Et, qui
portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque
ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela
et mus et lacerta iuxta genus suum, 30 mygale et testudo et stellio et talpa et
chamaeleon: 31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; 32 et super quod
ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum
quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta
erunt usque ad vesperum et postea munda. 33 Vas autem fictile, in quo horum
quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. 34 Omnis cibus, quem
comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens,
quod bibitur de tali vase, immundum erit. 35 Et quidquid de morticinis
istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes
destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. 36 Fontes tamen et cisternae
et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit,
polluetur. 37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam; 38 sin autem
quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda
erit vobis.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius
tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; 40 et, qui comederit ex eo quippiam
sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad
vesperum.
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum. 42
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes
sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite
contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego
enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego
sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super
terram. 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis
in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in
aqua et reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et
sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.
12
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis Israel et
dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit
septem diebus iuxta dies separationis menstruae, 3 et die octavo circumcidetur
infantulus; 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine
purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec
impleantur dies purificationis eius.
5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum
fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis
suae.
6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia,
deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro
peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti. 7 Qui offeret illa
coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista
est lex parientis masculum aut feminam.
8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos
turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato;
expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.
13
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Homo, in cuius
carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est
plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
sacerdotum. 3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem
ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod
cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. 4 Sin autem lucens candor
fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet
eum sacerdos septem diebus. 5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem
plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum
recludet eum septem diebus aliis. 6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si
obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia
scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. 7 Quod si, postquam
a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur
ad eum; 8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10 et videbit eum.
Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album,
caro quoque viva creverit in tumore, 11 lepra vetustissima iudicabitur atque
inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue
immunditia est. 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit
omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, 13
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in
candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14 Quando vero caro vivens in
eo apparuerit, immundus erit. 15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos
reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. 16 Quod si rursum versa fuerit
in alborem, veniet ad sacerdotem, 17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse
decernet.
18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, 19 et in loco ulceris tumor
apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti. 20 Qui cum
viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem,
contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. 21 Quod si pilus coloris
est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet
eum septem diebus. 22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae; 23 sin
autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et
sacerdos eum mundum esse decernet.
24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive
albam habuerit maculam, 25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est
in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga
leprae in cicatrice orta est. 26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec
humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura,
recludet eum septem diebus. 27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in
cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; 28 sin autem in loco suo macula
steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia
cicatrix est combusturae.
29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam
sacerdos. 30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus
flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis
vel barbae. 31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec
capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. 32 Et die septimo intuebitur
plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus
plagae carni reliquae aequalis, 33 radetur homo absque loco maculae, et includet
eum sacerdos septem diebus aliis. 34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga
in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus
mundus erit. 35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, 36
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte
immundus est. 37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit
hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
38 Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, 39
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute,
sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est; 41 et, si a fronte
ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42 Sin autem in calvitio sive in
recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis. 43
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae
cutis carnis. 44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse
immundum; plaga est in capite eius.
45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis
excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". 46 Omni
tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra
castra.
47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48 in stamine sive subtemine lineo
vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto, 49 si macula pallida aut
rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti. 50 Qui considerabit
macula infectum et recludet septem diebus; 51 et die septimo rursus aspiciens,
si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et
omne, in quo fuerit inventa, 52 et idcirco comburetur flammis. 53 Quod si eam
viderit non crevisse, 54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est;
recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum viderit post lavationem faciem
quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et
igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte
aversa. 56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota,
sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. 57 Quod si macula ultra apparuerit in
his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures
illas. 58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo,
et mundae erunt.
59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis,
omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ”.
14
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Hic est ri tus leprosi,
quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem, 3 qui egressus e castris, cum
invenerit lepram esse sanatam, 4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur,
duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum. 5 Et unam
ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes. 6 Aliam autem
vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas
viventes immolatae, 7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut
iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet. 8 Cumque laverit homo
vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque
ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem
diebus. 9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac
totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et
tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi conventus, 12 tollet agnum unum et offeret eum in
sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus, 13
immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in
loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet
sacrificium: sanctum sanctorum est. 14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae
pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super
pollices manus dextrae et pedis; 15 et de olei log mittet in manum suam
sinistram 16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.
17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae
dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super
sanguinem sacrificii pro delicto 18 et super caput eius, qui mundatur;
expiabitque eum coram Domino 19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc
immolabit holocaustum 20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et
homo rite mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt,
assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque
partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log 22 duosque turtures
sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et
alterum in holocaustum. 23 Offeretque ea die octavo purificationis suae
sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino. 24 Qui suscipiens agnum
pro delicto et log olei levabit simul coram Domino; 25 immolatoque agno pro
delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui
mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri; 26 olei vero partem
mittet in manum suam sinistram. 27 In quo tinguens digitum dextrae manus
asperget septies coram Domino; 28 tangetque extremum auriculae dextrae illius,
qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui
effusus est pro delicto. 29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra
manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram
Domino; 30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit,
offeret, 31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae,
et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui
”.
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 34 “ Cum ingressi fueritis
terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in
aedibus terrae possessionis vestrae, 35 ibit, cuius est domus, nuntians
sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea". 36 At
ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et
videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut
consideret domum; 37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas
pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, 38 egredietur
ostium domus et statim claudet eam septem diebus. 39 Reversusque die septimo
considerabit eam; si invenerit crevisse plagam, 40 iubebit erui lapides, in
quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo; 41 domum autem
ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in
locum immundum 42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto
alio liniri domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et
pulvis erasus et alia terra lita, 44 et ingressus sacerdos viderit crevisse
plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda. 45 Quam statim destruent et
lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in
loco immundo. 46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad
vesperum; 47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta
sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam
denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate. 49 Et in
purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque
hyssopum 50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet
lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in
sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; 52
purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva
lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; 53 cumque dimiserit avem avolare
extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda.
54 Ista est lex omnis leprae et scabiei, 55 leprae vestium et domorum, 56
tumoris et pustulae et lucentis maculae, 57 ut possit sciri quo tempore immundum
quid vel mundum sit ”.
15
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Loquimini filiis
Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. 3 Et tunc
iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel
occluserit se a fluxu. 4 Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et
ubicumque sederit. 5 Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta
sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 6 Si sederit, ubi ille
sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum. 7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum. 8 Si salivam huiuscemodi homo iecerit super
eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque
ad vesperum. 9 Sagma, super quo sederit, immundum erit; 10 et quicumque
tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit
usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum
patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus
erit usque ad vesperum. 12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem
ligneum lavabitur aqua.
13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies
ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit
mundus. 14 Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et
veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos
sacerdoti. 15 Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in
holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui.
16 Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit
usque ad vesperum. 17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum,
lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum.
18 Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad
vesperum.
19 Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; 20 et in
quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur. 21 Qui tetigerit
lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum. 22 Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum. 23 Et
quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua
illa sederit, immundus erit usque ad vesperum. 24 Si coierit cum ea vir tempore
sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne stratum, in quo
dormierit, polluetur.
25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali
vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet
passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. 26 Omne stratum, in quo
dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum erit. 27 Quicumque tetigerit ea,
polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum. 28 Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et
deinde munda erit. 29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos
columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus. 30 Qui unum
faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam
coram Domino a fluxu immunditiae eius.
31 Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in
sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. 32 Ista est
lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et polluitur, 33
et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et hominis,
qui dormierit cum immunda ”.
16
1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum Aaron, quando
appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, 2 et praecepit ei dicens:
“ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod
est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in
nube apparebo super propitiatorium; 3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret
pro peccato et arietem in holocaustum; 4 subucula linea sancta vestietur,
feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam
imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus
fuerit, induetur.
5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et
unum arietem in holocaustum. 6 Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro
peccato et expiaverit se et domum suam, 7 duos hircos stare faciet coram Domino
in ostio tabernaculi conventus, 8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et
alteram Azazel. 9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro peccato; 10 cuius
autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum
ad Azazel in solitudinem.
11 Afferet ergo Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit
eum; 12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et
hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, 13
ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat
propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de
sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra
velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione
propitiatorii 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis
eorum. 17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex
ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem
Israel, donec egrediatur. 18 Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est,
expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius
per gyrum; 19 aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque
illud ab immunditiis filiorum Israel.
20 Et postquam compleverit expiationem sanctuarii et tabernaculi conventus et
altaris, tunc afferat hircum viventem; 21 et, posita utraque manu super caput
eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa
delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per
hominem paratum in desertum.
22 Cumque portaverit hircus super se omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in desertum, 23 ingredietur Aaron in tabernaculum
conventus; et, depositis vestibus lineis, quibus prius indutus erat, cum
intraret sanctuarium, relictisque ibi, 24 lavabit carnem suam aqua in loco
sancto indueturque vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum
suum ac plebis, expiabit se et populum; 25 et adipem sacrificii pro peccato
adolebit super altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel,
lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra.
27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis
illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et
comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum; 28 et quicumque
combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in
castra.
29 Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis
affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui
peregrinatur inter vos. 30 In hac die expiatio erit vestri atque mundatio; ab
omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. 31 Sabbatum requietionis est
vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut
sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus
sanctis, 33 et expiabit sanctuarium sanctissimum et tabernaculum conventus atque
altare, sacerdotes quoque et universum populum congregationis. 34 Eritque hoc
vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum
semel in anno ”.
Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
17
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere Aaron et filiis
eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit
Dominus dicens: 3 Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive
capram in castris vel extra castra 4 et non attulerit ad ostium tabernaculi
conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit;
sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. 5 Ideo offerre debent sacerdoti
filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium
tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. 6 Fundetque
sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et
adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; 7 et nequaquam ultra immolabunt
hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit
hoc illis et posteris eorum ”.
8 Et ad ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur
apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium 9 et ad ostium tabernaculi
conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si
comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam
de populo suo. 11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut
super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam
expiat. 12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet
sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si
venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem
eius et operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius,
unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima
omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam
de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque
ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. 16 Quod si non laverit vestimenta sua
nec corpus, portabit iniquitatem suam ”.
18
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis Israel et
dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. 3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in
qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego
introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. 4 Facietis
iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus
vester. 5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis.
Ego Dominus.
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius.
Ego Dominus.
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua
est, non revelabis turpitudinem eius. 8 Turpitudinem uxoris patris tui non
discooperies, turpitudo enim patris tui est. 9 Turpitudinem sororis tuae ex
patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. 10
Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo
tua est. 11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est
soror tua, non revelabis. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies,
quia caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo
quod caro sit matris tuae. 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes
ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. 15 Turpitudinem nurus tuae non
revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. 16
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et
filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius
sunt: nefas est. 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec
revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem
eius. 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei
tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet
iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas
ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra, cuius ego
scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. 26 Vos autem custodite legitima
mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena
quam colonus, qui peregrinatur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas
fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28 Cavete
ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem,
quae fuit ante vos. 29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his
quippiam, peribit de medio populi sui. 30 Custodite mandata mea. Nolite facere
legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini
in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
19
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere ad omnem coetum
filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus
Deus vester.
3 Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus
Deus vester.
4 Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus
vester.
5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis
placabilis. 6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid
autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur. 7 Si quid post biduum
comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile. 8 Qui manducaverit illud,
portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de
populo suo.
9 Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec
remanentes spicas colliges. 10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia
congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus
vester.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces
mercennarii apud te usque mane.
14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum
tuum. Ego Dominus.
15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis
nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. 16 Non eris criminator et
susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo
peccatum. 18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum
tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19 Leges meas custodite.
Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non
seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro
et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non
morientur, quia non fuit libera. 21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret
Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; 22 expiabitque eum sacerdos
ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit.
23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non
auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis
immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. 24 Quarto anno omnis fructus eorum
sanctificabitur laudabilis Domino. 25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum,
ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester.
26 Non comedetis cum sanguine.
Non augurabimini nec observabitis omina.
27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam. 28 Et
super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute
incidetis vobis. Ego Dominus.
29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur
piaculo.
30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut
polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego
Dominus.
33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum; 34 sed sit
inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos
advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus
”.
20
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Haec lo queris filiis
Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit
de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. 3 Et
ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod
dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit
nomen sanctum meum. 4 Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat
hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, 5
ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et
ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio
populi sui.
6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis,
ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. 7
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. 8 Custodite
praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
9 Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique
maledixit, sanguis eius sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum
coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte
moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt:
sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte
moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus
ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite. 16
Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo, morte
moriantur: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et
viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res
est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae
revelaverit, portabit iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius
fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo
de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit,
ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam
cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui
revelavit: absque liberis erunt.
22 Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat
terra, quam intraturi estis et habitaturi. 23 Nolite ambulare in legitimis
nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et
abominatus sum eas 24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et
ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus
Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne
polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in
terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. 26 Eritis mihi sancti, quia
sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte
moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron
et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2 nisi tantum
in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia,
fratre quoque 3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa
contaminabitur. 4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. 6 Sancti
erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui
offerunt et ideo sancti erunt.
7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito,
quia consecratus est Deo suo. 8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert.
Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui;
flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis
oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis
vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum
non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12
Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus
est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem; 14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem
non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem. 15 Ne profanet stirpem
suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 “ Loquere ad Aaron: Homo de
semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat
panem Dei sui; 18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit
vel claudus, si mutilo naso vel deformis, 19 si fracto pede vel manu, 20 si
gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si
impetiginem in corpore vel contritos testiculos. 21 Omnis, qui habuerit maculam
de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei
sui.
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis. 23 Sed ad velum
non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non
debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
22
1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere ad Aaron et
ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non
contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.
3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe
vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua,
peribit coram me. Ego Dominus.
4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de
his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum
est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, 5 et qui tangit reptile, quo
polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius, 6 immundus
erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum
laverit carnem suam aqua, 7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de
sanctificatis, quia cibus illius est. 8 Morticinum et dilaceratum a bestia non
comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. 9 Custodient praeceptum meum, ut
non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud;
ego Dominus, qui sanctifico eos.
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et
mercennarius non vescentur ex eis. 11 Quem autem sacerdos emerit, et qui
vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis
cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non
vescetur; 13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad
domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis
alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo,
quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum. 15 Nec contaminabunt
sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, 16 ne inducant
super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego
Dominus, qui sanctifico ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Loquere ad Aaron et filios eius
et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis,
qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte
offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, 19 in beneplacitum pro
vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; 20 si
maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte
offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit;
omnis macula non erit in eo. 22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si
verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in
incensum dabitis ex eis super altare Domino. 23 Bovem et ovem deformem et
debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest. 24 Omne
animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non
offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu
alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia
corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 “ Bos, ovis et capra, cum
genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et
deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. 28 Sive illa bos sive ovis non
immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut
possit esse placabilis. 30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in
mane alterius diei. Ego Dominus.
31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum
sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico
vos 33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ”.
23
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis Israel et
dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt
feriae meae.
3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus
sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus
vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis
temporibus suis.
5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. 6 Et
quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus
azyma comedetis. 7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non
facietis in eo, 8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo
erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel et dices
ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis
segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, 11
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die
sabbati sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis,
facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, 13 et oblationem cum
eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum
et libamentum eius vini quartam partem hin. 14 Panem et grana tosta farrem
recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo
vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis
vestris.
15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum
elationis, septem hebdomadas plenas 16 usque ad alteram diem expletionis
hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam
Domino 17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae
fermentatae, quos coquetis in primitias Domino; 18 offeretisque cum panibus
septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos,
et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem
suavissimum Domino. 19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque
agnos anniculos, hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum
panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum
sacerdotis. 21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit
vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in
cunctis habitaculis generationibus vestris.
22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri
nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego
Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 24 “ Loquere filiis Israel: Mense
septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis,
conventus sanctus. 25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum
Domino ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 “ Attamen decimo die mensis
huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque
animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. 28 Omne opus non facietis in
tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram
Domino Deo vestro. 29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de
populis suis; 30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo
suo. 31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris
generationibus in cunctis habitationibus vestris. 32 Sabbatum requietionis est
vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum
servabitis sabbatum vestrum ”.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 34 “ Loquere filiis Israel: Quinto
decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; 36 septem
diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et
offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis
incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei; 38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia,
quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino.
39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus
terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit
requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque
palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini
coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per
annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum
celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere
est Israel, manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in
tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti.
Ego Dominus Deus vester ”.
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
24
1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe fi liis Israel,
ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas
candelabri iugiter. 3 Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit
illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in
generationibus vestris. 4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in
conspectu Domini.
5 Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt
duas decimas, 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino
statues. 7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in
memoriale, incensum Domino. 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. 9 Eruntque Aaron et filiorum eius,
ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis
Domini; iure perpetuo ”.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro
Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. 11
Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur
autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan. 12 Miseruntque eum in
custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen
dicens: 14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt,
manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. 15 Et ad filios
Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16 et, qui blasphemaverit
nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille
peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: 20
fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem
inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur. 22
Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego
sum Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat,
extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut
praeceperat Dominus Moysi.
25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: 2 “ Loquere
filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo
vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum et sex
annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; 4 septimo autem anno,
sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et
vineam tuam non putabis. 5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae
tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit
terrae. 6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et
mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7 iumentis tuis et
animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae
simul faciunt annos quadraginta novem; 9 et clanges bucina mense septimo, decima
die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra. 10
Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra
cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad
possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in
agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis 12 ob sanctificationem
iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges. 13 Hoc anno iobelei rediet
unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque
fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, 15 et iuxta
supputationem annorum frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post
iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto
minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17 Nolite affligere
contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare
possitis in terra absque ullo pavore, 19 et gignat vobis humus fructus suos,
quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius
impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque
collegerimus fruges nostras?". 21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto,
et faciet fructus trium annorum, 22 seretisque anno octavo et comedetis veteres
fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni
mei estis. 24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione
a vobis vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut
redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. 26 Sin autem non
habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27
computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet
emptori sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit manus eius,
ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso
enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec
unus impleatur annus. 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus,
emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam
in iobeleo. 31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum
iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab
eis redimi. 33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo
revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum
sunt inter filios Israel. 34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia
possessio sempiterna est eis.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies
eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. 36 Ne accipias usuras ab eo nec
amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo. 38 Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram
Chanaan et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes
servitute servorum, 40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad
annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea egredietur cum liberis suis et
revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim
servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus et ancilla
sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et
ancillam. 45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et
de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos
habebitis in possessionem 46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac
possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne
opprimatis cum potentia.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater
tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, 48 post venditionem potest
redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum 49 et patruus et patruelis et
consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se, 50 supputatis
dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum,
et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii
supputata. 51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum
hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis; 52 si pauci, ponet
rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est
annorum, 53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget
eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis
suis: 55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego
Dominus Deus vester ”.
26
1 “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec
imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim
sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego
Dominus.
3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis
ea, 4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis
arbores replebuntur. 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia
occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore
habitabitis in terra vestra. 6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non
erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos
vestros. 7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. 8
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia;
cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum
vobiscum.
10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis
supervenientibus, proicietis.
11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea. 12
Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. 13 Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et
qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec, 15 si spreveritis
leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia,
quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, 16 ego quoque
haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui
conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab
hostibus devorabitur. 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram
hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine
persequente.
18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum
propter peccata vestra 19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum
vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam. 20 Consumetur incassum robur
vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas
vestras usque in septuplum propter peccata vestra; 22 emittamque in vos bestias
agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem
vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso
mihi, 24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter
peccata vestra. 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque
confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini
hostium manibus. 26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem
mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et
non saturabimini.
27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me, 28 et ego
incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter
peccata vestra, 29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum. 30
Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra
super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, 31 in tantum
ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec
recipiam ultra odorem suavissimum. 32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt
super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. 33 Vos autem dispergam
in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et
civitates dirutae.
34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando
fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit. 35 Cunctis
diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris,
quando habitabatis in ea.
36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus
hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium;
cadent, nullo persequente. 37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. 38
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. 39 Quod si et de vobis
aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum
vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent. 40 Et
confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me
et ambulaverunt ex adverso mihi, 41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem
illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc
expiabunt pro impietatibus suis. 42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum
Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, 43 quae, cum relicta fuerit
ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos.
Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges
meas despexerint.
44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic
despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum
Dominus, Deus eorum. 45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de
terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus ”.
46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et
inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.
27
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis Israel et
dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub
aestimatione dabit pretium: 3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum
annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii; 4 si mulier,
triginta. 5 A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti
siclos, femina decem; 6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur
quinque sicli, pro femina tres; 7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim
siclos, femina decem. 8 Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit,
sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse
reddere, tantum dabit.
9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit 10 et
mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et
ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. 11
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur
ante sacerdotem, 12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet
pretium, sic erit. 13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra
aestimationem quintam partem.
14 Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam
sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit
constitutum, stabit. 15 Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam,
dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum.
16 Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta
mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra,
quinquaginta siclis aestimabitur argenti. 17 Si statim ab anno iobelei voverit
agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur. 18 Sin autem post aliquantum
temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt,
numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si voluerit redimere
agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit
eum. 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra
redimi non poterit; 21 sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut
ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius. 22 Quod si agrum emptum, qui
non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino, 23 supputabit ei
sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui
voverat, in ipso die ut sanctum Domino. 24 In anno autem iobelei revertetur ager
ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
26 Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare
poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. 27 Quod si immundum
est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem
pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
28 Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua,
sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid
semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. 29 Et omnis homo, qui
ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
30 Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt,
sanctum Domino. 31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis,
addet quintam partem. 32 Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub
pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. 33 Non
discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et
quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ”.
34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte
Sinai.
|