|
LIBER RUTH
1 2 3
4
1 1 In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter ra. Abiitque
homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac
duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii alter
Mahalon et alter Chelion Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem
Moabitidem morabantur ibi. 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque
ipsa cum filiis, 4 qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha,
altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis. 5 Et ambo mortui sunt, Mahalon
videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
6 Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide;
audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas. 7
Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via
posita revertendi in terram Iudae, 8 dixit ad eas: Ite in domum matris
vestrae; faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et
mecum: 9 det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis
. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt 10 et dicere:
Tecum pergemus ad populum tuum . 11 Quibus illa respondit: Revertimini,
filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex
me sperare possitis? 12 Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute
confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et
parere filios, 13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio,
donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia
amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me .
14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac
reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
15 Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos
suos; vade cum ea. 16 Quae respondit: Noli instare mihi, ut relinquam te
et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter
morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. 17 Quae te morientem
terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi
faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit . 18
Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari
noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
19 Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis,
tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi!.
20 Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc
est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. 21 Egressa sum
plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam
humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens? .
22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac
reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant.
2
1 Erat autem Noemi consangui neus viri sui homo potens et for tis nomine
Booz. 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si permittis, vadam in agrum
et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me
patris familias repperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea
.
3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager
ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. 4 Et ecce
ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui
responderunt ei: Benedicat tibi Dominus . 5 Dixitque Booz iuveni, qui
messoribus praeerat: Cuius est haec puella? . 6 Qui respondit: Haec
est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide 7 et rogavit, ut spicas
colligeret remanentes sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in
agro et nunc tantum ad momentum requievit .
8 Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum
nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis. 9 Vide et, ubi messuerint,
sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris,
vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint . 10 Quae cadens in
faciem suam et adorans super terram dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut
invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
. 11 Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui
tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua
nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus pro
opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad quem venisti et
sub cuius confugisti alas . 13 Quae ait: Inveniam gratiam ante oculos
tuos, domine mi, qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae
non sum similis unius puellarum tuarum .
14 Dixitque ad eam Booz hora vescendi: Veni huc et comede panem et intinge
buccellam tuam in aceto . Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei
polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias. 15 Atque inde surrexit,
ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: Etiam
inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam; 16 quin et de fasciculis spicas
proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat .
17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens,
invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios). 18 Quos portans reversa
est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et
dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
19 Dixitque ei socrus: Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit
benedictus, qui misertus est tui! . Indicavitque ei apud quem esset operata
et dixit: Nomen viri est Booz . 20 Cui respondit Noemi: Benedictus
sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec mortuis! .
Rursumque ait: Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius
redemptionis habent . 21 Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut
tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur . 22 Cui
dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum,
ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit .
23 Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et
mansit cum socru sua.
3
1 Et dixit ad eam Noemi socrus sua: Filia mea, quaeram tibi requiem et
providebo, ut bene sit tibi. 2 Booz propinquus noster, cuius puellis in agro
iuncta eras, ecce ipse hac nocte aream hordei ventilat. 3 Lavare igitur, ungere
et induere pallio tuo ac descende in aream; non te videat homo, donec esum
potumque finierit. 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo
dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi
iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas . 5 Quae respondit:
Quidquid praeceperis, faciam .
6 Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus.
7 Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad
dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto
a pedibus eius pallio, se proiecit. 8 Et ecce, nocte iam media, expavit homo et
erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. 9 Et ait illi: Quae es?
. Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super
famulam tuam, quia tibi est ius redemptionis . 10 Et ille: Benedicta,
inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non
es secuta iuvenes pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere, sed, quidquid
dixeris mihi, faciam tibi; scit enim omnis populus, qui habitat intra portas
urbis meae, mulierem te esse fortem. 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius
me propinquior. 13 Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit
propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit
Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane .
14 Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque,
antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave, ne quis noverit
quod huc veneris . 15 Et rursum: Expande, inquit, palliolum tuum, quo
operiris, et tene utraque manu . Qua extendente et tenente, mensus est sex
modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem 16 et
venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti, filia? . Narravitque ei
omnia, quae sibi fecisset homo, 17 et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi
et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam . 18 Dixitque Noemi:
Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit
homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est .
4
1 Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum
praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: Declina paulisper et sede hic
, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit. 2 Tollens autem Booz decem
viros de senioribus civitatis dixit ad eos: Sedete hic . 3 Quibus
sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech
vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. 4 Quod audire te volui et
tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis
possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc
ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus,
excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum . At ille respondit:
Ego agrum emam . 5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu Noemi,
Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites
nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua . 6 Qui respondit: Cedo
iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo
utere privilegio, quo me libenter carere profiteor .
7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut
esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc
erat testimonium cessionis in Israel. 8 Dixit ergo propinquus ad Booz: Eme
tibi . Et solvit calceamentum suum de pede suo. 9 Et Booz maioribus natu et
universo populo: Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia,
quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, 10 et etiam Ruth
Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in
hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui
deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis . 11 Respondit omnis
populus, qui erat in porta, et maiores natu: Nos testes sumus; faciat
Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae
aedificaverunt ambae domum Israel.
Fortiter age in Ephratha
et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
12 Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine,
quod dederit Dominus tibi ex hac puella! .
13 Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit
illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. 14 Dixeruntque mulieres ad Noemi:
Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit
familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel 15 et consoletur animam tuam et
enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi
est melior quam septem filii . 16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu
suo et gerulae officio fungebatur. 17 Vicinae autem mulieres congratulantes ei
et dicentes: Natus est filius Noemi! , vocaverunt nomen eius Obed. Hic
est pater Isai patris David.
18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom, 19 Esrom genuit Aram, Aram
genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, 21 Salmon
genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.
|