Index

Back Top Print

NOVA VULGATA

 

PROPHETIA SOPHONIAE

1 2 3

 

1  
1 Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
2 “ Auferens auferam omnia
a facie terrae,
dicit Dominus,
3 auferam hominem et pecus,
auferam volatile caeli
et pisces maris.
Et ruinae impiorum erunt;
et disperdam homines a facie terrae,
dicit Dominus.
4 Et extendam manum meam super Iudam
et super omnes habitantes Ierusalem;
et disperdam de loco hoc reliquias Baal
et nomina aedituorum cum sacerdotibus
5 et eos, qui adorant super tecta
militiam caeli
et adorant et iurant in Domino
et iurant in Melchom,
6 et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”.
7 Silete a facie Domini Dei,
quia iuxta est dies Domini;
quia praeparavit Dominus hostiam,
sanctificavit vocatos suos.
8 “ Et erit in die hostiae Domini:
visitabo super principes
et super filios regis
et super omnes, qui induti sunt
veste peregrina;
9 et visitabo super omnem,
qui arroganter ingreditur super limen in die illa,
qui complent domum domini sui
iniquitate et dolo.
10 Et erit in die illa,
dicit Dominus,
vox clamoris a porta Piscium,
et ululatus ab urbe Nova,
et contritio magna a collibus.
11 Ululate, habitatores Pilae,
quia interiit omnis populus Chanaan,
disperierunt omnes involuti argento.
12 Et erit in tempore illo:
scrutabor Ierusalem in lucernis
et visitabo super viros
defixos in faecibus suis,
qui dicunt in cordibus suis:
“Non faciet bene Dominus
et non faciet male”.
13 Et erunt opes eorum in direptionem,
et domus eorum in desertum;
et aedificabunt domos
et non habitabunt,
et plantabunt vineas
et non bibent vinum earum ”.
14 Iuxta est dies Domini magnus,
iuxta et velox nimis;
vox diei Domini amara,
tribulabitur ibi fortis.
15 Dies irae dies illa,
dies tribulationis et angustiae,
dies vastitatis et desolationis,
dies tenebrarum et caliginis,
dies nebulae et turbinis,
16 dies tubae et clangoris
super civitates munitas
et super angulos excelsos.
17 Et tribulabo homines,
et ambulabunt ut caeci,
quia Domino peccaverunt;
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et viscera eorum sicut stercora.
18 Sed et argentum eorum et aurum eorum
non poterit liberare eos
in die irae Domini;
in igne zeli eius
devorabitur omnis terra,
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram.

2  
1 Convenite, congregamini,
gens non amabilis,
2 priusquam dispergamini
quasi pulvis transeuntes,
antequam veniat super vos
ira furoris Domini,
antequam veniat super vos
dies furoris Domini.
3 Quaerite Dominum,
omnes mansueti terrae,
qui iudicium eius estis operati;
quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem,
si quomodo abscondamini
in die furoris Domini.
4 Quia Gaza deserta erit,
et Ascalon desolata,
Azotum in meridie eicient,
et Accaron eradicabitur.
5 Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium!
Verbum Domini super vos,
Chanaan, terra Philisthinorum:
“ Disperdam te,
ita ut non sit inhabitator ”.
6 Et erit funiculus maris
requies pastorum et caulae pecorum.
7 Et erit funiculus maris
reliquiis domus Iudae:
ibi pascentur,
in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,
quia visitabit eos Dominus Deus eorum
et convertet sortem eorum.
8 “ Audivi opprobrium Moab
et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo
et magnificati sunt super terminos eorum.
9 Propterea vivo ego,
dicit Dominus exercituum, Deus Israel,
quia Moab ut Sodoma erit,
et filii Ammon quasi Gomorra,
possessio spinarum et acervi salis
et desertum usque in aeternum;
reliquiae populi mei diripient eos,
et residui gentis meae possidebunt illos ”.
10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt
super populum Domini exercituum.
11 Horribilis Dominus super eos,
quia attenuabit omnes deos terrae;
et adorabunt eum, singuli de loco suo,
omnes insulae gentium.
12 “ Sed et vos, Aethiopes,
interfecti gladio meo eritis ”.
13 Et extendet manum suam super aquilonem
et perdet Assyriam;
et ponet Nineven in solitudinem
et in aridam, quasi desertum.
14 Et accubabunt in medio eius greges,
omne genus animalium.
Et onocrotalus et ulula
in capitellis eius morabuntur;
vox cantat in fenestra,
corvus in limine,
quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
15 Haec est civitas exsultans,
habitans in confidentia,
quae dicebat in corde suo:
“ Ego sum, et extra me non est alia amplius! ”.
Quomodo facta est in desertum,
cubile bestiae?
Omnis, qui transit per eam,
sibilabit et movebit manum suam.

3  
1 Vae, provocatrix et inquinata,
civitas violenta!
2 Non audivit vocem,
non suscepit disciplinam;
in Domino non est confisa,
ad Deum suum non appropiavit.
3 Principes eius in medio eius
leones rugientes;
iudices eius lupi deserti,
ossa non relinquunt in mane.
4 Prophetae eius vaniloqui,
viri fallaces;
sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5 Dominus iustus in medio eius
non faciet iniquitatem;
mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;
nescivit autem iniquus confusionem.
6 “ Disperdidi gentes,
dissipati sunt anguli earum;
desertas feci vias eorum,
dum non est qui transeat;
desolatae sunt civitates eorum,
non remanente viro nec ullo habitatore.
7 Dixi: Nunc timebis me,
suscipies disciplinam!
Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam.
Verumtamen acceleraverunt corrumpere
omnes actiones suas.
8 Quapropter exspecta me,
dicit Dominus,
in die qua surgam ut testis;
quia iudicium meum, ut congregem gentes
et colligam regna,
ut effundam super eas indignationem meam,
omnem iram furoris mei;
in igne enim zeli mei
devorabitur omnis terra.
9 Quia tunc reddam populis
labium purum,
ut invocent omnes in nomine Domini
et serviant ei umero uno.
10 Ultra flumina Aethiopiae,
inde supplices mei,
filii dispersorum meorum
deferent munus mihi.
11 In die illa non confunderis
super cunctis actionibus tuis,
quibus praevaricata es in me;
quia tunc auferam de medio tui
magniloquos superbos tuos,
et non adicies exaltari amplius
in monte sancto meo.
12 Et derelinquam in medio tui
populum pauperem et egenum ”.
Et sperabunt in nomine Domini
reliquiae Israel.
13 Non facient iniquitatem
nec loquentur mendacium;
et non invenietur in ore eorum
lingua dolosa,
quoniam ipsi pascentur et accubabunt,
et non erit qui exterreat.
14 Lauda, filia Sion;
iubilate, Israel!
Laetare et exsulta in omni corde,
filia Ierusalem!
15 Abstulit Dominus iudicium tuum,
avertit inimicos tuos;
rex Israel, Dominus, in medio tui,
non timebis malum ultra.
16 In die illa dicetur Ierusalem:
“ Noli timere, Sion;
ne dissolvantur manus tuae!
17 Dominus Deus tuus in medio tui,
fortis ipse salvabit;
gaudebit super te in laetitia,
commotus in dilectione sua;
exsultabit super te in laude
18 sicut in die conventus ”.
“ Auferam a te calamitatem,
ut non ultra habeas super ea opprobrium.
19 Ecce ego interficiam
omnes, qui afflixerunt te
in tempore illo;
et salvabo claudicantem
et eam, quae eiecta fuerat, congregabo;
et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20 in tempore illo, quo adducam vos,
et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem
omnibus populis terrae,
cum convertero sortem vestram
coram oculis vestris ”,
dicit Dominus.