|
PROPHETIA ZACHARIAE
1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14
1 1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad
Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: 2 “ Iratus est Dominus
super patres vestros iracundia. 3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus
exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos,
dicit Dominus exercituum. 4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant
prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis
vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque
attenderunt ad me, dicit Dominus. 5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid
in sempiternum vivent? 6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi
servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt
et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias
nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis” ”.
7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno
secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo
prophetam dicens: 8 “ Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et
ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi
et albi. 9 Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus,
qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. 10 Et respondit
vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut
perambularent terram”. 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter
myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et
quiescit”.
12 Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non
misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus
annus est!”. 13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona,
verba consolatoria. 14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama
dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum,
ipsi vero adiuverunt in malum. 16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad
Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus
exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. 17 Adhuc clama dicens:
Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et
consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”.
2
1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; 2 et dixi ad
angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec
sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. 3 Et ostendit
mihi Dominus quattuor fabros; 4 et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui
respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos
viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut
deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut
dispergerent eam”.
5 Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus
mensorum. 6 Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem
et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius
egrediebatur in occursum eius; 8 et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum
istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et
iumentorum in medio eius. 9 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu
et in gloria ero in medio eius.
10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor
ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. 11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apud
filiam Babylonis! 12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me
ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et
cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
14 Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus.
15 Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te.
16 Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem.
17 Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.
3
1 Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et
Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
2 Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et
increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus
de igne?”. 3 Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem
angeli. 4 Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte
vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem
tuam; induam te mutatoriis”. 5 Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput
eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus;
et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: 7 “Haec dicit Dominus
exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu
quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter
eos, qui nunc hic assistunt.
8 Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri
portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. 9 Quia ecce lapis,
quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo
sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in
die una. 10 In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum
subter vitem et subter ficum”.
4
1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi
virum, qui excitatur de somno suo. 2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et
dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius,
et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant
super caput eius. 3 Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a
sinistris eius”.
4 Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt
haec, domine mi?”. 5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad
me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”.
6 Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel
dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus
exercituum. 7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet
lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! 8 Et factum est verbum Domini
ad me dicens: 9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient
eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10 Quis enim despexit
diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu
Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”.
11 Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram
candelabri et ad sinistram eius?”. 12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid
sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. 13
Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non,
domine mi”. 14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori
universae terrae”.
5
1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans.
2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans;
longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”. 3 Et dixit
ad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia
omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud
expurgatur. 4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et
ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius,
et consumet eam et ligna eius et lapides eius”.
5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva,
quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. 6 Et dixi: “Quidnam
est?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatum
eorum in universa terra”. 7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce
mulier una sedens in medio ephae. 8 Et dixit: “Haec est impietas”. Et
proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in
alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram
et caelum. 10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt
epham?”. 11 Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et,
postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.
6
1 Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae
egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei. 2 In quadriga
prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, 3 et in quadriga tertia equi
albi, et in quadriga quarta equi varii. 4 Et respondi et dixi ad angelum, qui
loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. 5 Et respondit angelus et
ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam
steterunt coram Dominatore omnis terrae”. 6 In qua erant equi nigri,
egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii
egressi sunt ad terram austri. 7 Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et
discurrere per terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Et
perambulaverunt terram. 8 Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce,
qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra
aquilonis”.
9 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 10 “Sume ab his, qui de
captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa
et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. 11 Et sumes
argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec,
sacerdotis magni, 12 et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum
dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et
aedificabit templum Domini. 13 Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit
gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram
eius, et consilium pacis erit inter illos duos. 14 Et corona erit Helem et
Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. 15 Et qui
procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus
exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei
vestri” ”.
7
1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad
Zachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu. 2 Et Bethel miserat Sarasar et
Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini, 3 ut
dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “
Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis
annis? ”.
4 Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: 5 “ Loquere ad omnem
populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto
et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi? 6 Et
cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis
bibistis? 7 Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum
priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in
circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ”.
8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens: 9 “ Haec ait Dominus
exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes
facite unusquisque cum fratre suo; 10 et viduam et pupillum et advenam et
pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite
cogitare in corde vestro. 11 Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum
rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent. 12 Et cor suum posuerunt
adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu
suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino
exercituum. 13 Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic
clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. 14 Et disperdam eos per
omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset
transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum ”.
8
1 Et factum est verbum Domini exercituum dicens: 2 “ Haec dicit Dominus
exercituum:
Zelatus sum Sion zelo magno
et ardore magno zelatus sum eam.
3 Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et
vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons
Sanctitatis.
4 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis
Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; 5
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
6 Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum
populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?,
dicit Dominus exercituum.
7 Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis
et de terra occasus solis:
8 et adducam eos,
et habitabunt in medio Ierusalem;
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum
in veritate et iustitia.
9 Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his
diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini
exercituum, ut templum aedificaretur.
10 Siquidem ante dies istos
merces hominis non erat,
nec merces iumenti erat,
neque introeunti neque exeunti
erat pax prae tribulatione;
et dimisi omnes homines,
unumquemque contra proximum suum.
11 Nunc autem non iuxta dies priores ego sum
reliquiis populi huius,
dicit Dominus exercituum;
12 sed semen pacis erit:
vinea dabit fructum suum,
et terra dabit proventum suum,
et possidere faciam
reliquias populi huius
universa haec.
13 Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel,
sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus
vestrae. 14 Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem
vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum,
15 et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam
Ierusalem et domui Iudae; nolite timere.
16 Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo
suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris, 17 et unusquisque malum contra
amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis:
omnia enim haec sunt quae odi ”, dicit Dominus.
18 Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: 19 “ Haec dicit
Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et
ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates
praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. 20 Haec dicit Dominus
exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, 21 et ibunt
habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et
quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. 22 Et venient populi multi et
gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam
faciem Domini.
23 Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex
omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus
vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est” ”.
9
1 Oraculum.
“ Verbum Domini in terra Ha drach
et Damasci requiei eius,
quia Domini est oculus Aram
sicut omnes tribus Israel.
2 Emath quoque in terminis eius
et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde.
3 Et aedificavit Tyrus munitionem suam
et coacervavit argentum quasi pulverem
et aurum ut lutum platearum.
4 Ecce Dominus possidebit eam
et percutiet in mari fortitudinem eius;
et haec igni devorabitur.
5 Videbit Ascalon et timebit,
et Gaza dolore torquetur nimis,
et Accaron, quoniam confusa est spes eius;
et peribit rex de Gaza,
et Ascalon non habitabitur.
6 Et habitabit spurius in Azoto,
et disperdam superbiam Philisthim.
7 Et auferam sanguinem eius de ore eius
et abominationes eius de medio dentium eius,
et relinquetur etiam ipse Deo nostro,
et erit quasi dux in Iuda,
et Accaron quasi Iebusaeus.
8 Et circumdabo domum meam ut praesidium
contra euntes et revertentes;
et non transibit super eos ultra exactor,
quia nunc vidi in oculis meis.
9 Exsulta satis, filia Sion;
iubila, filia Ierusalem.
Ecce rex tuus venit tibi
iustus et salvator ipse,
pauper et sedens super asinum
et super pullum filium asinae.
10 Et disperdam currum ex Ephraim
et equum de Ierusalem;
et confringetur arcus belli,
et loquetur pacem gentibus.
Et imperium eius a mari usque ad mare
et a flumine usque ad fines terrae.
11 Tu quoque: in sanguine testamenti tui
extraho vinctos tuos de lacu,
in quo non est aqua.
12 Convertimini ad munitionem,
vincti spei;
hodie quoque annuntians:
Duplicia reddam tibi.
13 Nam extendi mihi Iudam quasi arcum,
implevi Ephraim;
et suscitabo filios tuos, Sion,
super filios tuos, Graecia,
et ponam te quasi gladium fortium.
14 Et Dominus super eos videbitur,
et exibit ut fulgur iaculum eius;
et Dominus Deus in tuba canet
et vadet in procellis austri.
15 Dominus exercituum proteget eos;
et devorabunt et conculcabunt lapides fundae
et bibent, agitabuntur quasi vino
et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum
in die illa
ut gregem populi sui,
quia lapides coronae
fulgebunt super terram eius.
17 Quid enim bonum eius est,
et quid pulchrum eius!
Frumentum succrescere facit iuvenes,
et mustum virgines.
10
1 Petite a Domino pluviam
in tempore pluviae serotinae.
Dominus facit fulgura
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
2 Quia theraphim loquuntur inania,
et divini vident mendacium,
et somnia loquuntur vana,
vane consolantur;
idcirco migrant quasi grex,
affliguntur, quia non est eis pastor. 3 Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
certe visitat Dominus exercituum
gregem suum, domum Iudae,
et faciet eos quasi equum gloriae suae
in bello.
4 Ex ipso angulus,
ex ipso paxillus,
ex ipso arcus proelii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes
conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Iudae
et domum Ioseph salvabo
et reducam eos, quia miserebor eorum;
et erunt, sicut non proiecissem eos:
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,
et laetabitur cor eorum quasi a vino,
et filii eorum videbunt et laetabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis et congregabo illos,
quia redemi eos,
et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
9 Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei;
et alent filios suos et revertentur.
10 Et reducam eos de terra Aegypti
et de Assyria congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus.
11 Et transibunt per mare angustiae,
et percutiet in mari fluctus,
et exiccabuntur omnia profunda fluminis;
et humiliabitur superbia Assyriae,
et sceptrum Aegypti recedet.
12 Confortabo eos in Domino,
et in nomine eius ambulabunt ”,
dicit Dominus.
11
1 Aperi, Libane, portas tuas,
et comedat ignis cedros tuas.
2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus,
quoniam magnifici vastati sunt;
ululate, quercus Basan,
quoniam corruit saltus impervius.
3 Vox ululatus pastorum,
quia vastata est magnificentia eorum;
vox rugitus leonum,
quoniam vastata est superbia Iordanis.
4 Haec dicit Dominus Deus meus: “ Pasce pecora occisionis. 5 Quae, qui emunt,
occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Dives
factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum.
6 Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego
tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et
concident terram, et non eruam de manu eorum ”.
7 Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas
virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem. 8 Et
succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et
animam eorum taeduit mei. 9 Et dixi: “ Non pascam vos. Quae moritura est,
moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque
carnem proximae suae ”. 10 Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et
abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
11 Et irritum factum est in die illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui
observabant me, quia verbum Domini est. 12 Et dixi ad eos: “ Si bonum est in
oculis vestris, afferte mercedem meam et, si non, quiescite ”. Et appenderunt
mercedem meam triginta siclos argenteos. 13 Et dixit Dominus ad me: “ Proice
illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ”.
Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem
germanitatem inter Iudam et Israel.
15 Et dixit Dominus ad me:
“ Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;
16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra,
qui perituram ovem non visitabit,
dispersam non quaeret
et contritam non sanabit
et stantem non sustinebit
et carnes pinguium comedet
et ungulas earum confringet.
17 Vae stulto meo pastori
derelinquenti gregem!
Gladius super brachium eius
et super oculum dextrum eius;
brachium eius ariditate siccetur,
et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ”.
12
1 Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini,
qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: 2 “
Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit
in obsidione contra Ierusalem. 3 Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem
portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et
colligentur adversus eam omnes gentes terrae. 4 In die illa, dicit Dominus,
percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum
Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate. 5 Et
dicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino
exercituum, Deo eorum”. 6 In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis
super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad
sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco
suo. 7 Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus
David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. 8 In die illa proteget
Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi
David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
9 Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra
Ierusalem, 10 et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem
spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi
planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super
primogenitum. 11 In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus
Adadremmon in campo Mageddo; 12 et planget terra, singulae familiae seorsum:
familia domus David seorsum
et mulieres eorum seorsum;
familia domus Nathan seorsum
et mulieres eorum seorsum;
13 familia domus Levi seorsum
et mulieres eorum seorsum;
familia Semei seorsum
et mulieres eorum seorsum;
14 omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum
et mulieres eorum seorsum.
13
1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro
peccatis et immunditia. 2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum,
disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et
pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. 3 Et erit: cum
prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt
eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent
eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. 4 Et erit:
in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum
prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, 5 sed dicet: “Non
sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab
adulescentia mea”. 6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum
tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.
7 Framea, suscitare super pastorem meum
et super virum cohaerentem mihi,
dicit Dominus exercituum.
Percute pastorem, et dispergentur oves,
et convertam manum meam contra parvulos.
8 Et erit in omni terra,
dicit Dominus:
partes duae in ea dispergentur et deficient,
et tertia pars relinquetur in ea;
9 et ducam tertiam partem per ignem
et purgabo eos, sicut purgatur argentum,
et probabo eos, sicut probatur aurum:
ipse vocabit nomen meum,
et ego exaudiam eum.
Dicam: Populus meus est ille;
et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.
14
1 Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui, 2 et
congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et
vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis
in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. 3 Et egredietur
Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die
certaminis. 4 Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est
contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad
orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis
ad aquilonem et medium eius ad meridiem. 5 Et fugietis ad vallem montium eorum,
quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a
facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus,
omnesque sancti cum eo.
6 Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu; 7 et erit dies una, quae
nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux. 8 Et erit:
in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et
medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. 9 Et erit
Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen
eius unum.
10 Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum
Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque
ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque
ad Torcularia regis. 11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed
habitabitur Ierusalem secura.
12 Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt
adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et
oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore
suo. 13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum
proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui. 14 Sed et Iudas
pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu,
aurum et argentum et vestes multae nimis. 15 Et sic erit ruina equi, muli,
cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina
haec.
16 Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra
Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et
celebrent festivitatem Tabernaculorum. 17 Et erit: qui non ascenderit de
familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit
super eos imber. 18 Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit,
super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad
celebrandam festivitatem Tabernaculorum. 19 Haec erit poena Aegypti, et haec
poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
Tabernaculorum. 20 In die illa erit super tintinnabula equorum; “Sanctum
Domino”; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. 21 Et
erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et
venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit
mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ”.
|