 |


CONSTITUTIO APOSTOLICA « FIDEI DEPOSITUM »
QUA CATHOLICAE ECCLESIAE CATECHISMUS POST
CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II INSTAURATUS PUBLICI IURIS FIT
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis,
Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei
membris
Fidei depositum custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod
quidem munus Ipsa indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta
ante annos a Decessore Nostro Ioanne Pp. XXIII fel. rec. sollemniter inchoati,
mens atque optatum eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica atque pastoralis
missio apta in luce poneretur, et ita veritatis evangelicae fulgor homines
alliceret cunctos ad inquirendam accipiendamque Christi caritatem
supereminentem.1
His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum
concredidit aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum
depositum, ut idem magis perspicuum fieret Christifidelibus et universis bonae
voluntatis hominibus. Ideo Concilii non erat statim aetatis illius errata
damnare, sed ante omnia aequo animo niti doctrinae fidei ostendere fortitudinem
venustatemque. « Huius ergo Concilii lumine illustrata — ait ille —
Ecclesia spiritualibus divitiis, ut confidimus, augebitur, atque, novarum virium
robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora » nostrum est ut «
alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter
pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit ».2
Deo adiuvante, potuerunt Patres Concilii, quattuor per annos
laborantes, doctrinarum normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam
universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi inveniunt
consilia ad illam efficiendam « cogitationum, operositatis, morum moralisque
virtutis, laetitiae atque spei restitutionem, quam sane Concilium ardenter
exoptavit ».3
Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali
concitanda. Anno MCMLXXXV potuimus declarare: « Nobis quidem — Qui feliciter
eidem interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus operam — Vaticanum
Secundum semper exstitit, atque peculiari ratione manet his Nostri Pontificatus
annis, constans comparationis punctum universae Nostrae pastoralis activitatis,
scite quidem contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem,
respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae Ecclesiae.
Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem ».4
Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi
Episcoporum Coetum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV, vicesima incidente
anniversaria memoria a conclusione Concilii. Huius Coetus propositum in eo erat
ut gratias fructusque spiritales Concilii Vaticani II celebraret, utque ipsius
doctrinam altius pervestigaret, quo melius christifideles universi ei
assentirentur eiusque agnitio et accommodatio divulgarentur.
His in rebus adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: « Valde
communiter desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae,
tam de fide quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum referentiae sit
pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur.
Praesentatio doctrinae talis esse debet quae sit biblica et liturgica, sanam
doctrinam praebens simul et vitae hodiernae christianorum accommodata ».5
Inde a Synodi conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes
quod idem « omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et
Ecclesiarum particularium ».6
Qua de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die
quo universae Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita « Catechismus
Catholicae Ecclesiae », hunc « comparationis textum » pro catechesi renovata
vivis fidei fontibus!
Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae
Latinae codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium canonum, admodum
adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis renovationem a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque ad praxim deductam.
Catholicae Ecclesiae Catechismus est fructus amplissimae
cooperationis; ad maturitatem pervenit per enixam sex annorum operam intento
apertionis animo atque ferventi ardore peractam.
Anno MCMLXXXVI credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque
coetui, Cardinali Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro
catechismo a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis consilium, septem
constans episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque catecheseos peritis,
coetui adlaboranti adfuit.
Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum
evolutionem, persecutus est diligenter cuncta itinera novem subsequentium
editionum redactionis. Confectionis consilium, pro munere suo, facultatem
recepit scribendi textum, immittendi mutationes a Coetu postulatas atque
invigilandi notas multorum theologorum, explanatorum christianae doctrinae,
institutorum atque praesertim Episcoporum totius mundi, ad textum meliorem
conficiendum. In Consilio magno cum emolumento variae sententiae comparatae sunt
et ita textus ditior evasit eiusque unitas et congruentia omnino in tuto positae
sunt.
Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum episcoporum
consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum, theologiae
atque catecheseos institutorum. In universum, propositum ab episcopis benigne
admodum exceptum est. Affirmari potest eiusmodi Catechismum fructum consociatae
operae totius Episcopatus Catholicae Ecclesiae, qui magno sane animo Nostram
recepit invitationem ut particeps fieret responsalitatis hoc in incepto ad vitam
ecclesialem proxime spectanti. Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat,
quia tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam. Huius
Catechismi effectio ostendit insuper Episcopatus naturam collegialem: Ecclesiae
catholicitatem testatur.
Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet
doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici
Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, Doctorum, sanctorum
sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides
populi Dei reficiatur. Aptam oportet instituat rationem declarationum doctrinae,
quam Sanctus Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet
insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei
quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita aetate.
Catechismus ergo exhibebit nova et vetera 7 cum
semper eadem sit fides atque semper fons novorum luminum.
Ut eiusmodi duplici postulationi responsum det, Catholicae
Ecclesiae Catechismus repetit una ex parte antiquam translaticiam dispositionem
iam a Catechismo Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes: Credo;
sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta; christiana agendi
ratio, cuius expositio initium sumit a decalogo; et demum christiana
oratio. Tamen, eodem tempore, materia saepe exhibetur « nova » ratione, ut
aetatis nostrae postulationibus respondeatur.
Quattuor partes annectuntur aliae aliis: mysterium christianum
est fidei obiectum (prima pars); idem celebratur atque communicatur per
liturgicas actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos
sustentandosque Dei filios in eorum operibus (tertia pars); nostram conflat
orationem, cuius praecipua significatio est « Pater Noster », atque constituit
obiectum petitionis nostrae, nostrae laudis, nostraeque intercessionis (quarta
pars).
Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi
aptum in cultus celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est actuositatis
christianae condicio quae substitui non potest, eadem ratione qua participatio
liturgiae Ecclesiae poscit fidem. Si fides operibus nudatur: mortua est in semet
ipsa 8 nec fructus ad vitam aeternam afferre potest.
Catholicae Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus
miram mysterii Dei unitatem ipsiusque consilii salutis, sicut et Christi Iesu
locum centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae Virginis
Mariae ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut Salvator noster
evaderet. Mortuus atque resuscitatus, semper Ecclesiae suae adest, praesertim in
Sacramentis; Ipse est verus fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum
nostrarum Magister.
Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem die quinto et vicesimo
mensis Iunii p.p. probavimus cuiusque hodie Auctoritate Nostra Apostolica
iubemus promulgationem, est Ecclesiae fidei doctrinaeque catholicae expositio,
comprobatae vel illustratae a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque
Ecclesiae Magisterio. Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque
validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione. Utinam inserviat
renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat Dei Ecclesiam, Christi
Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla umbra foedatum!
Catechismum Catholicae Ecclesiae comprobare illumque publici
iuris facere pertinet ad ministerium quod Petri Successor praestare vult Sanctae
Catholicae Ecclesiae, omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem
habentibus cum Romana Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque
confirmandae fidei omnium discipulorum Domini Iesu,9 pariterque
solidandi unitatis vincula eadem in apostolica fide.
Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc
recipiant Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in explendo
munere nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam evangelicam. Catechismus hic
iis traditur ut comparationis textus habeatur tutus atque authenticus in docenda
doctrina catholica, et potissimum omnino in locorum catechismis componendis.
Praebetur insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere
investigabiles salutis divitias.10 Afferre vult subsidium oecumenicis
laboribus sancto concitatis desiderio unitatis omnium christianorum comparandae,
fidei catholicae denotando diligenter summam miramque cohaerentiam. Catechismus
Catholicae Ecclesiae demum praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae
est in nobis, spe 11 atque concitato desiderio cognoscendi quod
Catholica Ecclesia credit.
Hic Catechismus non vult substituere catechismos variis in locis
compositos, ab auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et
Episcoporum coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede
Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singulorum locorum
compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant diversarum condicionum
culturarumque, servent tamen diligenter fidei unitatem necnon erga doctrinam
catholicam fidelitatem.
Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum
profert, Nos Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et Ecclesiae Matrem,
precamur, ut sua valida intercessione opus sustineat catecheticum totius
Ecclesiae per omnes gradus, hoc tempore quo Ecclesia vocatur ad novum
evangelizationis conatum. Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia
peccatique servitute, ut eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam,12
ad libertatem scilicet vitae in Christo Iesu sub Spiritus Sancti ductu hic in
terra agendae, et in Regno caelorum ad plenitudinem felicis contemplationis Dei
facie ad faciem! 13
Datum die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, triginta exactis
annis ab inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto
decimo.
(1) Cf Eph 3,19.
(2) Ioannis Pp. XXIII allocutio in
sollemni ritu ineundi Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die XI mensis
Octobris, anno MCMLXII: AAS 54 (1962), 788-791.
(3) Pauli Pp. VI allocutio in sollemni
ritu conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die VIII mensis
Decembris, anno MCMLXV: AAS 58 (1966), 7-8.
(4) Allocutio habita die xxv mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXV: L'Osservatore Romano, die XXVII mensis Ianuarii,
anno MCMLXXXV.
(5) Synodus Episcoporum (in coetum generalem
extraordinarium congregata, 1985), Relatio finalis, die VII mensis
Decembris, anno MCMLXXXV, II, B, a, n. 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11.
(6) Allocutio habita ad Patres congregatos
exeunte Synodo Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata) die
VII mensis Decembris, anno MCMLXXXV, n. 6: AAS 78 (1986), 435.
(7) Cf Mt 13,52.
(8) Cf Iac 2,14-26.
(9) Cf Lc 22,32.
(10) Cf Eph 3,8.
(11) Cf 1 Pt 3,15.
(12) Cf Io 8,32.
(13) Cf 1 Cor 13,12; 2 Cor 5,6-8.
|