|


LITTERAE APOSTOLICAE « LAETAMUR MAGNOPERE »
QUIBUS APPROBATUR ATQUE PROMULGATUR LATINA CATECHISMI
CATHOLICAE ECCLESIAE TYPICA EDITIO
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis,
Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei
membris
Laetamur magnopere in lucem prodire typicam Cate chismi
Catholicae Ecclesiae Latinam editionem, quae a Nobis hisce Apostolicis Litteris
approbatur atque promulgatur, quaeque sic fit memorati Catechismi decretoria
scriptio. Hoc accidit circiter annis quinque postquam Apostolica emissa est
Constitutio Fidei depositum die XI mensis Octobris anni MCMXCII, quae,
tricesima occurrente anniversaria memoria aperti Concilii Vaticani II, primum
Catechismi textum Gallica lingua exaratum in orbem induxit.
Gaudentes omnes comprobare potuimus quanto favore his annis
Catechismus plerumque sit receptus et quam late disseminatus particulares
praesertim apud Ecclesias quae in proprias linguas eius conversionem
procuraverunt, ut diversis per terras linguarum communitatibus ille praesto
esset. Quod confirmat quam opportune anno MCMLXXXV Synodi Episcoporum
extraordinaria consessio poposcerit a Nobis ut Catechismus, sive totius
doctrinae catholicae compendium tam de fide quam de moribus, contexeretur.
Enucleatus a Cardinalium Episcoporumque Consilio ad hoc ipsum
anno MCMLXXXVI constituto, Catechismus a Nobis est comprobatus atque prolatus
dicta superius Apostolica Constitutione, quae omnem suam etiamnum servat vim
atque utilitatem quaeque extremam hac typica Latina editione recipit
exsecutionem.
Hanc quidem editionem perfecit Consilium variis ex Apostolicae
Sedis ministeriis constans, a Nobis huius rei causa anno MCMXCIII institutum.
Consilium istud, cuius praesidem posuimus Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum
S.R.E. Cardinalem Ratzinger, sedulo elaboravit ut expleret officium sibi
commendatum, mentem intendens particulatim in complures propositas emendationes
quae circa ipsius Catechismi enuntiationes iisdem annis undique gentium
diversisque a communitatis ecclesialis partibus huc advenerant.
Hac in re intellegi plane licet tam conspicuam modorum missionem
ad Catechismum perficiendum ostendere studium omnino singulare quod idem in
universo orbe, etiam in locis non christianorum, multifarie inflammavit, atque
confirmare Catechismi propositum sese exhibendi veluti plenam et integram
expositionem catholicae doctrinae, unde quisquis cognoscere valeat quid Ecclesia
profiteatur et celebret, quid vivat quidque in cotidiana sua agendi ratione
precetur. Manifesto pariter deprehenditur alacris voluntas suas conferendi
partes ut christiana fides, cuius principalia et necessaria elementa in
Catechismo perstringuntur, nostrorum dierum hominibus aptissima ratione
exponatur. Porro per hanc communem complurium Ecclesiae partium adiutricem
operam rursus illud efficitur quod in commemorata Apostolica Constitutione Fidei
depositum ediximus: « Tot votorum congruentia designat profecto fidei
quandam symphoniam ».1
Eas etiam ob causas Consilium serio animo ponderavit perlatas
opiniones, accurate illas interpositis quaestionibus exploravit atque Nobis
iudicia sua sancienda tradidit. Eadem iudicia, quatenus sinunt ut Catechismi
argumenta ad fidei catholicae depositum spectantia convenientius patescant vel
concedunt ut quaedam eiusdem fidei veritates in formam redigantur postulatis
hodiernae institutionis catecheticae congruentiorem, a Nobis recepta sunt
ideoque hanc Latinam typicam editionem vicissim sunt ingressa. Haec profecto
suis in doctrinis fideliter illud repetit scriptum quod Ecclesiae orbique
hominum publica auctoritate Nos Decembri mense anno MCMXCII praebuimus.
Typica Latina editione hodie foras data, totum perficitur
Catechismi componendi opus anno MCMLXXXVI incohatum, feliciterque impletur
optatum memoratae extraordinariae consessionis Synodi Episcoporum. In promptu
nunc habet Ecclesia novam hanc magnae auctoritatis expositionem unius suae ac
perennis fidei apostolicae, quae erit « validum legitimumque instrumentum pro
ecclesiali communione » et « firmam regulam ad fidem docendam » necnon «
comparationis textus tutus atque authenticus » ad Catechismos singularium
locorum enodandos.2
Hac in sincera compositeque ordinata fidei et doctrinae
catholicae propositione reperiet catechetica institutio viam absolute securam ad
nuntium christianum exhibendum renovato fervore in omnibus ac singulis ipsius
partibus aetatis nostrae hominibus. De hoc volumine percipiet quisque catechesis
magister solidum adiumentum quo intra localem Ecclesiam unicum possit ac
perpetuum fidei communicare depositum dum, auxiliante Spiritu Sancto, mirandam
quidem christiani mysterii unitatem consociare enititur cum multiplicibus ipsis
necessitatibus atque vitae condicionibus eorum quibus idem destinatur nuntius.
Novum et largum apud Dei populum universa navitas catechetica experiri poterit
impetum, si usurpare et recte aestimare valuerit hunc postconciliarem
Catechismum.
Hoc maioris adhuc momenti hodie esse videtur cum tertium iam
adventet millennium. Flagitatur enim peculiare evangelizationis officium ut
cuncti possint Evangelii nuntium cognoscere ac suscipere ideoque crescere « in
mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4,13).
Vehementer ergo cohortamur Venerabiles Fratres Nostros in
Episcopatu, quibus praecipue Ecclesiae Catholicae concreditur Catechismus, ut
praestabilem hanc promulgatae editionis typicae occasionem complectentes, sese
impensius voveant ad textum latius diffundendum nec non ad eius promptam
receptionem obsecumdandam veluti praestans quoddam donum pro Communitatibus sibi
commissis, quae inexhaustas sic fidei divitias iterum detegere poterunt.
Utinam concordi et invicem complenti officio omnium graduum,
quibus Populus Dei consistit, cognoscatur Catechismus atque ab omnibus
recipiatur, ut corroboretur atque ad orbis fines dilatetur illa in fide
consensio, cuius fons et principium in Trinitaria Unitate reperiuntur.
Christi Matri Mariae, quam hodie in caelum concelebramus corpore
et anima adsumptam, haec committimus optata, quae ad exitum perducantur in
omnium hominum spiritale bonum.
Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, anno MCMXCVII,
Pontificatus Nostri undevicesimo.
(1) Cf Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei
depositum, 2.
(2) Cf Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei
depositum, 4.
|