The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 3
IESUS CHRISTUS
CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,
NATUS EX MARIA VIRGINE

Paragraphus 1 
FILIUS DEI HOMO FACTUS EST

I. Cur Verbum caro factum est?

456 Cum Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano respondemus confitentes: Propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est .80

457 Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris (1 Io 4,10). Pater misit Filium salvatorem mundi (1 Io 4,14). Ille apparuit, ut peccata tolleret (1 Io 3,5):

Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? .81

458 Verbum caro factum est ut sic amorem Dei cognoscamus: In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium Suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per Eum (1 Io 4,9). Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in Eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Io 3,16).

459 Verbum caro factum est ut nostrum sit sanctitatis exemplar: Tollite iugum meum super vos et discite a me... (Mt 11,29). Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me (Io 14,6). Atque Pater super Transfigurationis montem mandat: Audite Illum (Mc 9,7).82 Ipse utique beatitudinum est exemplar et Legis novae norma: Diligite invicem sicut dilexi vos (Io 15,12). Hic amor effectivam sui ipsius implicat oblationem ad sequelam Illius.83

460 Verbum caro factum est ut nos efficeret divinae consortes naturae (2 Pe 1,4): Propter hoc Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est Filius hominis factus est, ut homo, commixtus Verbo Dei et adoptionem percipiens, fiat filius Dei .84 Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur .85 Unigenitus [...] Dei Filius, Suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo .86

II. Incarnatio

461 Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens ( Verbum caro factum est : Io 1,14), Incarnationem appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:

Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! (Phil 2,5-8).87

462 Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio:

Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam" (Heb 10,5-7, adducens Ps 40,7-9 LXX).

463 Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est (1 Io 4,2). Talis est laeta persuasio Ecclesiae inde ab eius initio, cum magnum pietatis mysterium canit: Ille manifestatus est in carne (1 Tim 3,16).

III. Verus Deus et verus Homo

464 Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, vere permanens Deus. Iesus Christus verus est Deus et verus Homo. Ecclesia hanc fidei veritatem defendere debuit et clarificare priorum saeculorum decursu coram haeresibus quae illam corrumpebant.

465 Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit.88 Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) 89 et Arium damnavit qui affirmabat esse Filium Dei ortum ex nihilo 90 et ex alia substantia aut essentia esse quam Pater est.91

466 Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, [...] hominem factum esse.92 Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: Deiparam [...], non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur .93

467 Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est:

Sequentes igitur sanctos Patres, unum Eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, Eundem perfectum in deitate, Eundem perfectum in humanitate, Deum vere et Hominem vere, Eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis Eundem secundum humanitatem, "per omnia nobis similem absque peccato";94 ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus Eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genetrice secundum humanitatem.

Unum Eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam Personam atque subsistentiam concurrente .95

468 Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse unam Eius subsistentiam [seu Personam] [...], qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate .96 Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent,97 non solum miracula, sed etiam passiones98 et ipsa Mors: confitemur Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate .99

469 Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:

Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit , canit liturgia Romana. 100 Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! . 101

IV. Quomodo Filius Dei est homo?

470 Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana assumpta, non perempta sit , 102 Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, ex Uno de Trinitate provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit: 103

Filius Dei [...] humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato . 104

Anima et cognitio humana Christi

471 Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam. 105

472 Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit sapientia et aetate et gratia proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt. 106 Hoc realitati Eius voluntariae in forma servi exinanitionis correspondebat. 107

473 Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae. 108 Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. [...] Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat . 109 Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo. 110 Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis. 111

474 Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda. 112 Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit, 113 alias declarat Se missionem non habere id revelandi. 114

Voluntas humana Christi

475 Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat. 115 Ecclesia agnoscit sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati . 116

Verum corpus Christi

476 Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum. 117 Hac de causa, vultus humanus Iesu potest depingi . 118 Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico 119 tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.

477 Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit . 120 Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, adorat in ea depicti subsistentiam . 121

Verbi incarnati cor

478 Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei dilexit me et tradidit Semetipsum pro me (Gal 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum, 122 praecipuus consideratur index et symbolus [...] illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat . 123

Compendium

479 Tempore a Deo stabilito, Filius unicus Patris, Verbum aeternum et substantialis imago Patris, incarnatus est: Ipse quin divinam naturam amitteret, naturam assumpsit humanam.

480 Iesus Christus verus est Deus et verus Homo in unitate Suae Personae divinae; propterea unus est mediator inter Deum et homines.

481 Iesus Christus duas possidet naturas, divinam et humanam, inconfusas, sed in unica Persona Filii Dei coniunctas.

482 Christus, cum verus sit Deus verusque Homo, intellectum et voluntatem habet humanos perfecte concordes et submissos Suo intellectui ac Suae voluntati divinis, quos cum Patre et Spiritu Sancto habet communes.

483 Incarnatio est igitur mysterium admirabilis unionis naturae divinae et naturae humanae in unica Persona Verbi.


(80) DS 150.

(81) Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 15, 3: TD 7, 78 (PG 45, 48).

(82) Cf Dt 6,4-5.

(83) Cf Mc 8,34.

(84) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 19, 1: SC 211, 374 (PG 7, 939).

(85) Sanctus Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458 (PG 25, 192).

(86) Sanctus Thomas Aquinas, Officium de festo corporis Christi, Ad Matutinas, In primo Nocturno, Lectio 1: Opera omnia, v. 29 (Parisiis 1876) p. 336.

(87) Cf Canticum ad I Vesperas Dominicae: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1, p. 545. 629. 718 et 808; v. 2, p. 844. 937. 1037 et 1129; v. 3, p. 548. 669. 793 et 916; v. 4, p. 496. 617. 741 et 864 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973-1974).

(88) Cf 1 Io 4,2-3; 2 Io 7.

(89) Symbolum Nicaenum: DS 125.

(90) Concilium Nicaenum, Epistula synodalis z+B,4* JH ad Aegyptios: DS 130.

(91) Symbolum Nicaenum: DS 126.

(92) Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 250.

(93) Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 251.

(94) Cf Heb 4,15

(95) Concilium Chalcedonense, Symbolum: DS 301-302.

(96) Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 4: DS 424.

(97) Cf iam Concilium Ephesinum, Anathematismi Cyrilli Alexandrini, 4: DS 255.

(98) Cf Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 3: DS 423.

(99) Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 10: DS 432.

(100) In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad Benedictus : Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 394; cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 2: CCL 138, 87 (PL 54, 192).

(101) Officium Horarum Byzantinum, Hymnus {? @<@(,<

H: {SD@8`(4@< J X(" (Romae 1876) p. 82.

(102) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(103) Cf Io 14,9-10.

(104) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1043.

(105) Cf Sanctus Damasus I, Epistula ~?J4 J B@FJ@84i i"2X*D: DS 149.

(106) Cf Mc 6,38; 8,27; Io 11,34; etc.

(107) Cf Phil 2,7.

(108) Cf Sanctus Gregorius Magnus, Epistula Sicut aqua: DS 475.

(109) Sanctus Maximus Confessor, Quaestiones et dubia, Q. I, 67: CCG 10, 155 (66: PG 90, 840).

(110) Cf Mc 14,36; Mt 11,27; Io 1,18; 8,55; etc.

(111) Cf Mc 2,8; Io 2,25; 6,61; etc.

(112) Cf Mc 8,31; 9,31; 10,33-34; 14,18-20.26-30.

(113) Cf Mc 13,32.

(114) Cf Act 1,7.

(115) Cf Concilium Constantinopolitanum III (anno 681), Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS 556-559.

(116) Concilium Constantinopolitanum III, Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS 556.

(117) Cf Concilium Lateranense (anno 649), Canon 4: DS 504.

(118) Cf Gal 3,1.

(119) Concilium Nicaenum II (anno 787), Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS 600-603.

(120) Praefatio in Nativitate Domini, II: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 396.

(121) Concilium Nicaenum II, Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS 601.

(122) Cf Io 19,34.

(123) Pius XII, Litt. Enc. Haurietis aquas: DS 3924; cf Id., Litt. Enc. Mystici corporis: DS 3812.

                     

top