The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 3
IESUS CHRISTUS CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,
NATUS EX MARIA VIRGINE

Paragraphus 2 
... CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,
NATUS EX MARIA VIRGINE

I. Conceptus est de Spiritu Sancto...

484 Plenitudo temporis (Gal 4,4), id est, promissionum et praeparationum adimpletio Annuntiatione ad Mariam sumit initium. Maria invitatur ut Illum concipiat in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter inhabitabit (Col 2,9). Responsio divina quaestioni eius: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? (Lc 1,34), per potentiam datur Spiritus: Spiritus Sanctus superveniet in te (Lc 1,35).

485 Spiritus Sancti missio semper coniungitur cum missione Filii et ad illam ordinatur. 124 Spiritus Sanctus, qui Dominus est et Vivificans , 125 mittitur ad uterum Virginis Mariae sanctificandum ad illamque divine fecundandam, faciens ut illa Filium Patris concipiat aeternum in humanitate assumpta ab eius humanitate.

486 Filius unicus Patris, tamquam homo in utero Virginis Mariae conceptus, est Christus , id est, a Spiritu Sancto unctus, 126 ab initio Suae exsistentiae humanae, licet Eius manifestatio non nisi progressive deducta fuerit in rem: pastoribus, 127 magis, 128 Ioanni Baptistae, 129 discipulis. 130 Tota igitur Iesu Christi vita manifestabit quomodo unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute (Act 10,38).

II. ...natus ex Maria Virgine

487 Id quod fides catholica credit circa Mariam, fundatur super id quod illa circa Christum credit, sed id quod illa de Maria docet, eius in Christum vicissim illuminat fidem.

Praedestinatio Mariae

488 Misit Deus Filium Suum (Gal 4,4), sed ut Illi corpus aptaret 131 liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam Israel elegit, adulescentulam Iudaeam ex Nazareth in Galilaea, virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria (Lc 1,26-27):

Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae Matris Incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam . 132

489 Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix 133 et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est. 134 Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit. 135 Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debile 136 ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis, 137 Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia . 138

Immaculata Conceptio

490 Maria, ut esset Mater Salvatoris, a Deo donis tanto munere dignis praedita est . 139 Angelus Gabriel, in Annuntiationis momento, eam tamquam gratia plenam salutat. 140 Erat revera necessarium illam a gratia Dei prorsus duci, ut liberum suae fidei assensum annuntiationi vocationis suae posset praebere.

491 Saeculorum decursu, Ecclesia conscia facta est Mariam, a Deo gratia repletam , 141 inde a sua conceptione esse redemptam. Immaculatae Conceptionis dogma, anno 1854 a Summo Pontifice Pio IX proclamatum, hoc confitetur:

beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem . 142

492 Hi singularis prorsus sanctitatis splendores, quibus a primo instante suae conceptionis ditata est, 143 universi ei proveniunt a Christo: ipsa est intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta . 144 Pater eam, plus quam quamlibet aliam personam creatam, benedixit [...] in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo (Eph 1,3). Ille elegit eam in Ipso ante mundi constitutionem, ut esset sancta et immaculata in conspectu Eius in caritate (Eph 1,4).

493 Traditionis orientalis Patres Matrem Dei totam sanctam (A"<"(\"<) appellant, illi eam celebrant ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam . 145 Gratia Dei, Maria in tota vita sua ab omni peccato personali pura permansit.

Fiat mihi secundum verbum tuum...

494 Maria, cum ei nuntiatum esset se, quin virum cognosceret, per Spiritus Sancti virtutem, Filium Altissimi esse parituram, 146 respondit cum oboeditione fidei , 147 certo sciens non esse impossibile apud Deum omne verbum: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1,38). Sic Maria, verbo Dei suum praebens assensum, Mater Iesu facta est et voluntatem divinam salutis, quin ullum peccatum illam retineat, pleno corde amplectens, sese integre personae et operi Filii sui devovit, ut mysterio Redemptionis dependenter ab Illo et cum Illo, per Dei gratiam, serviret: 148

Ipsa enim, ut ait Irenaeus, "oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis". 149 Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: "Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc Virginem Mariam solvisse per fidem"; 150 et comparatione cum Heva instituta, Mariam "Matrem viventium" appellant, saepiusque affirmant: "mors per Hevam, vita per Mariam" . 151

Divina Mariae maternitas

495 Maria, in Evangeliis Mater Iesu appellata (Io 2,1; 19,25), 152 iam ante Filii sui Nativitatem, sub impulsu Spiritus, tamquam Mater Domini mei acclamatur (Lc 1,43). Revera, Ille quem ipsa, qua hominem, de Spiritu Sancto concepit et qui vere eius Filius secundum carnem factus est, alius non est quam Filius aeternus Patris, Secunda Persona Sanctissimae Trinitatis. Ecclesia profitetur Mariam vere esse Deiparam (1,@J`i@<). 153

Virginitas Mariae

496 Inde a primis fidei formulis, 154 Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus absque semine [...] ex Spiritu Sancto conceptus est. 155 Patres in conceptione virginali signum perspiciunt de eo quod vere Filius Dei in humanitate venit sicut nostra:

Ita sanctus Ignatius Antiochenus (initio saeculi secundi): Observavi vos [...] plena firmaque fide credentes in Dominum nostrum vere oriundum ex genere David secundum carnem, 156 Filium Dei secundum voluntatem et potentiam Dei, 157 natum vere ex virgine; [...] vere sub Pontio Pilato [...] clavis confixum pro nobis in carne [...]. Vere passus est, ut et vere resuscitavit . 158

497 Narrationes evangelicae 159 conceptionem intelligunt virginalem tamquam opus divinum omnem comprehensionem et omnem possibilitatem superans humanas: 160 Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est , dicit angelus ad Ioseph circa Mariam eius sponsam (Mt 1,20). Ecclesia ibi adimpletionem perspicit Promissionis divinae datae ab Isaia propheta: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium (Is 7,14), secundum versionem graecam Mt 1,23.

498 Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. Ad id oportet respondere: fides in conceptionem virginalem Iesu e parte non credentium Iudaeorum et gentilium vivam oppositionem, irrisiones vel incomprehensionem invenit: 161 illa a mythologia pagana vel a quadam ad ideas temporis adaptatione orta non erat. Sensus huius eventus non nisi fidei accessibilis est, quae illum perspicit in mysteriorum ipsorum nexu inter se , 162 in mysteriorum Christi complexu, ab Eius Incarnatione usque ad Pascha Eius. Iam sanctus Ignatius Antiochenus hunc nexum testatur: Et principem huius mundi latuit Mariae virginitas et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei patrata sunt . 163

Maria semper Virgo

499 Profundior meditatio fidei eius in maternitatem virginalem adduxit Ecclesiam ad profitendam realem et perpetuam Mariae virginitatem, 164 etiam in partu Filii Dei, hominis facti. 165 Revera Nativitas Christi virginalem Eius [matris] integritatem non minuit sed sacravit . 166 Ecclesiae liturgia Mariam tamquam ,4B"D2X<@<, semper Virginem celebrat. 167

500 Ad hoc quandoque obiicitur Scripturam fratrum et sororum Iesu facere mentionem. 168 Ecclesia haec loca semper intellexit tamquam non alios filios Virginis Mariae denotantia: Iacobus utique et Ioseph, fratres Iesu (Mt 13,55), filii sunt cuiusdam Mariae Christi discipulae, 169 quae significanter tamquam altera Maria (Mt 28,1) denotatur. Agitur de proximis propinquis secundum quamdam notam Veteris Testamenti expressionem. 170

501 Iesus est unicus Mariae Filius. Sed spiritualis Mariae maternitas 171 ad omnes extenditur homines, ad quos Ille venit salvandos: Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom 8,29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur . 172

Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei

502 Intuitus fidei, in connexione cum Revelationis complexu, arcanas potest detegere rationes, propter quas Deus, in Suo consilio salvifico, voluit Filium Suum e Virgine nasci. Hae rationes tam ad Personam et redemptricem Christi missionem quam ad huius missionis ex parte Mariae pro omnibus hominibus referuntur acceptationem.

503 Mariae virginitas absolutum inceptum Dei in Incarnatione manifestat. Iesus Patrem non habet nisi Deum. 173 Numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. [...] Unus Idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter Matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque . 174

504 Iesus de Spiritu Sancto in sinu Virginis Mariae conceptus est, quia est novus Adam, 175 qui creationem novam inaugurat: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo (1 Cor 15,47). Humanitas Christi, inde a Sua conceptione, a Spiritu Sancto repletur quia Deus Ei non [...] ad mensuram dat Spiritum (Io 3,34). De plenitudine Eius , propria Illius qui caput est humanitatis redemptae, 176 accepimus [...] gratiam pro gratia (Io 1,16).

505 Iesus, novus Adam, Sua conceptione virginali, novam nativitatem inaugurat filiorum adoptionis in Spiritu Sancto per fidem. Quomodo fiet istud? (Lc 1,34). 177 Vitae divinae participatio procedit non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo (Io 1,13). Acceptio huius vitae est virginalis, quia homini omnino a Spiritu Sancto donatur. Sensus sponsalicius vocationis humanae relate ad Deum 178 in maternitate virginali Mariae perfecte adimpletur.

506 Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulteratae 179 et suae donationis indivisae voluntati Dei. 180 Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi . 181

507 Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio: 182 Ecclesia [...] per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit . 183

Compendium

508 Deus in descendentia Evae Virginem elegit Mariam ut Filii Sui esset Mater. Illa, gratia plena , est praecellens Redemptionis fructus : 184 ipsa est a primo instanti conceptionis suae a labe peccati originalis prorsus immunis praeservata et pura ab omni peccato personali toto vitae suae permansit decursu.

509 Maria est vere Mater Dei propterea quod Mater est aeterni Filii Dei, hominis facti, qui est Deus Ipse.

510 Maria permansit Filium suum concipiens Virgo, pariens Virgo, Virgo gravida, Virgo feta, Virgo perpetua : 185 toto esse suo est ancilla Domini (Lc 1,38).

511 Maria Virgo libera fide et oboedientia humanae saluti 186 est cooperata. Illa assensum suum, loco totius humanae naturae , 187 pronuntiavit. Illa est facta, sua oboedientia, nova Eva, Mater viventium


(124) Cf Io 16,14-15.

(125) Cf Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(126) Cf Mt 1,20; Lc 1,35.

(127) Cf Lc 2,8-20.

(128) Cf Mt 2,1-12.

(129) Cf Io 1,31-34.

(130) Cf Io 2,11.

(131) Cf Heb 10,5.

(132) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60; cf Ibid., 61: AAS 57 (1965) 63.

(133) Cf Gn 3,15.

(134) Cf Gn 3,20.

(135) Cf Gn 18,10-14; 21,1-2.

(136) Cf 1 Cor 1,27.

(137) Cf 1 Sam 1.

(138) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 55: AAS 57 (1965) 59-60.

(139) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60.

(140) Cf Lc 1,28.

(141) Cf Lc 1,28.

(142) Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS 2803.

(143) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60.

(144) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS 57 (1965) 58.

(145) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60.

(146) Cf Lc 1,28-37.

(147) Cf Rom 1,5.

(148) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60-61.

(149) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC 211, 440 (PG 7, 959).

(150) Cf Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC 211, 442-444 (PG 7, 959-960).

(151) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60-61.

(152) Cf Mt 13,55.

(153) Cf Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS 251.

(154) Cf DS 10-64.

(155) Concilium Lateranense (anno 649), Canon 3: DS 503.

(156) Cf Rom 1,3.

(157) Cf Io 1,13.

(158) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 1-2: SC 10bis, p. 132-134 (Funk 1, 274-276).

(159) Cf Mt 1,18-25; Lc 1,26-38.

(160) Cf Lc 1,34.

(161) Cf Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 66-67: CA 2, 234-236 (PG 6, 628-629); Origenes, Contra Celsum, 1, 32: SC 132, 162-164 (PG 8, 720-724); Ibid., 1, 69: SC 132, 270 (PG 8, 788-789); et alii.

(162) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3016.

(163) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 19, 1: SC 10bis, 74 (Funk 1, 228); cf 1 Cor 2,8.

(164) Cf Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 6: DS 427.

(165) Cf Sanctus Leo Magnus, Tomus ad Flavianum: DS 291; Ibid.: DS 294; Pelagius I, Epistula Humani generis: DS 442; Concilium Lateranense, Canon 3: DS 503; Concilium Toletanum XVI, Symbolum: DS 571; Paulus IV, Const. Cum quorumdam hominum: DS 1880.

(166) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS 57 (1965) 61.

(167) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 52: AAS 57 (1965) 58.

(168) Cf Mc 3,31-35; 6,3; 1 Cor 9,5; Gal 1,19.

(169) Cf Mt 27,56.

(170) Cf Gn 13,8; 14,16; 29,15; etc.

(171) Cf Io 19,26-27; Apc 12,17.

(172) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.

(173) Cf Lc 2,48-49.

(174) Concilium Foroiuliense (anno 796 vel 797), Symbolum: DS 619.

(175) Cf 1 Cor 15,45.

(176) Cf Col 1,18.

(177) Cf Io 3,9.

(178) Cf 2 Cor 11,2.

(179) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.

(180) Cf 1 Cor 7,34-35.

(181) Sanctus Augustinus, De sancta virginitate, 3, 3: CSEL 41, 237 (PL 40, 398).

(182) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.

(183) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 64: AAS 57 (1965) 64.

(184) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS 56 (1964) 125.

(185) Sanctus Augustinus, Sermo 186, 1: PL 38,999.

(186) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS 57 (1965) 60.

(187) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 30, a. 1, c: Ed. Leon. 11, 315.

                  

top