The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 3
IESUS CHRISTUS « CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO,
NATUS EX MARIA VIRGINE »

Paragraphus 3 
MYSTERIA VITAE CHRISTI

512 Symbolum fidei relate ad vitam Christi non loquitur nisi de mysteriis Incarnationis (conceptionis et nativitatis) et Paschatis (passionis, crucifixionis, mortis, sepulturae, descensus ad inferos, resurrectionis et ascensionis). Nihil explicite dicit de mysteriis vitae occultae et publicae Iesu; articuli tamen fidei qui ad Iesu Incarnationem et Pascha referuntur, totam vitam terrenam illuminant Christi. Omnia « quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem, qua [...] assumptus est » (Act 1,1-2), sub lumine mysteriorum Nativitatis et Paschatis sunt perspicienda.

513 Catechesis, secundum adiuncta, omnes divitias explanabit mysteriorum Iesu. Hic indicare sufficit quaedam omnibus mysteriis vitae Christi elementa communia (I), ad adumbranda deinde praecipua vitae occultae (II) et publicae (III) Iesu mysteria.

I. Tota vita Christi mysterium est

514 Plura quae curiositatem relate ad Iesum movent humanam, in Evangeliis non continentur. De vita Eius in Nazareth fere nihil dicitur, et etiam magna Eius vitae publicae pars non narratur. 188 Id quod in Evangeliis scriptum est, narratur « ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Eius » (Io 20,31).

515 Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem habuerunt 189 et illam aliis volunt participandam praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita terrestri. A pannis Nativitatis Eius 190 usque ad Eius passionis acetum 191 et Resurrectionis Eius sudarium, 192 totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est « in Ipso » inhabitare omnem plenitudinem « divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Sic humanitas Eius tamquam « sacramentum » apparet, id est, signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert: quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.

Communia lineamenta mysteriorum Iesu

516 Tota Christi vita est Revelatio Patris: verba et actus Eius, silentia atque passiones, Eius modus essendi et loquendi. Iesus dicere potest: « Qui vidit me, vidit Patrem » (Io 14,9); et Pater: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35). Cum Dominus noster factus sit homo ut voluntatem Patris adimpleat, 193 lineamenta vel minima mysteriorum Eius caritatem Dei erga nos 194 nobis manifestant.

517 Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem, 195 sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate; 196 in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem, 197 nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat; 198 in Eius sanationibus et exorcismis, per quae « Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17); 199 in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat. 200

518 Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium. Quidquid Iesus fecit, dixit et passus est, scopum habebat hominem lapsum in suam primam vocationem restaurandi:

« Quando incarnatus et homo factus longam hominum expositionem in Seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus ». 201 « Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est ad Deum communionem ». 202

Nostra cum mysteriis Iesu communio

519 Omnes Christi divitiae omni homini praesto sunt omnisque hominis bonum efficiunt. 203 Christus vitam Suam non duxit pro Se, sed pro nobis, ab Incarnatione « propter nos homines et propter nostram salutem » 204 usque ad Suam Mortem « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3) et Resurrectionem Suam « propter iustificationem nostram » (Rom 4,25). Adhuc nunc Ipse noster est advocatus « ad Patrem » (1 Io 2,1), « semper vivens ad interpellandum » pro nobis (Heb 7,25). Cum omnibus quae semel pro semper propter nos in vita transegit et passus est, in aeternum manet « vultui Dei pro nobis » (Heb 9,24) praesens.

520 Iesus, in tota Sua vita, Se tamquam nostrum exemplar ostendit: 205 Ipse est « perfectus homo », 206 qui nos invitat ut Eius efficiamur discipuli Eumque sequamur: Sua humiliatione nobis exemplum dedit imitandum, 207 Sua oratione ad orationem attrahit, 208 Sua paupertate ad libere inopiam et persecutiones vocat accipiendas. 209

521 Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. « Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit ». 210 Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos, tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:

« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ». 211

II. Mysteria infantiae et vitae occultae Iesu

Praeparationes

522 Adventus Filii Dei in terram eventus est ita immensus, ut Deus per saecula illum praeparare voluerit. Ipse omnia, ritus et sacrificia, figuras et symbola « Prioris Testamenti », 212 in Christum facit convergere: Ipse Eum per os annuntiat Prophetarum qui se in Israel succedunt. Ceterum in corde gentilium obscuram suscitat huius Adventus exspectationem.

523 Sanctus Ioannes Baptista immediatus est praecursor Domini, 213 missus ut viam praeparet. 214 Ipse, « Propheta Altissimi » (Lc 1,76), omnes Prophetas superat, 215 eorum est ultimus, 216 Evangelium inaugurat; 217 ex matris suae sinu Adventum salutat Christi, 218 et suum habet gaudium in eo quod sit « amicus sponsi » (Io 3,29), quem tamquam Agnum « Dei, qui tollit peccatum mundi » denotat (Io 1,29). Iesum « in spiritu et virtute Eliae » (Lc 1,17) praecedens, Illi sua praedicatione, suo conversionis baptismate et tandem suo martyrio 219 perhibet testimonium.

524 Ecclesia, Adventus liturgiam singulis celebrans annis, hanc Messiae exspectationem in actum ducit: fideles longam primi Adventus Salvatoris praeparationem communicantes, ardens renovant secundi Adventus optatum. 220 Per celebrationem nativitatis et martyrii Praecursoris, Ecclesia eius unitur optato: « Illum oportet crescere, me autem minui » (Io 3,30).

Nativitatis mysterium

525 Iesus in stabuli humilitate natus est, in familia paupere; 221 simplices pastores testes eventus sunt primi. In hac paupertate manifestatur gloria caeli. 222 Ecclesia gloriam huius noctis canere non desinit:

« Hodie Virgo parit Supersubstantiale,
et terra Inaccessibili specum offert.
Angeli cum pastoribus Eum glorificant,
magi cum stella faciunt iter:
quia pro nobis natus est
Parvus Infans, Deus in aeternum! ». 223

526 « Puerum fieri » relate ad Deum est condicio ad Regnum ingrediendum; 224 ad hoc necessarium est se humiliare, 225 parvum effici; immo necessarium est « nasci denuo » (Io 3,7), ex Deo nasci 226 ut quis filius Dei fiat. 227 Mysterium Nativitatis in nobis impletur, cum Christus « formatur » in nobis. 228 Iesu Nativitas est huius « admirabilis commercii » mysterium:

« O admirabile commercium! Creator generis humani, animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est; et, procedens homo sine semine, largitus est nobis Suam deitatem ». 229

Mysteria infantiae Iesu

527 Iesu circumcisio, octo post Eius Nativitatem dies, 230 signum est insertionis Eius in Abraham descendentiam, in Foederis populum, Eius submissionis Legi 231 Eiusque destinationis ad cultum Israel, quem per totam Suam participabit vitam. Hoc signum praefigurat « Christi circumcisionem » quae est Baptisma. 232

528 Epiphania est Iesu, ut Messiae Israel, Filii Dei et Salvatoris mundi, manifestatio. Cum baptismate Iesu in Iordane et nuptiis Cana, 233 adorationem Iesu celebrat a « magis » qui ab oriente venerant. 234 Evangelium in his « magis » religiones paganas circumstantes repraesentantibus perspicit primitias nationum quae Bonum Nuntium accipiunt salutis per Incarnationem. Magorum adventus in Ierusalem ad regem Iudaeorum adorandum 235 ostendit, eos in Israel, sub luce messianica stellae David, 236 Illum quaerere, qui rex erit nationum. 237 Eorum adventus significat paganos Iesum invenire et Illum ut Filium Dei et Salvatorem mundi adorare non posse nisi se ad Iudaeos vertant 238 et ab illis Promissionem accipiant messianicam sicut in Vetere continetur Testamento. 239 Epiphania manifestat gentium plenitudinem intrare in Patriarcharum familiam 240 et « Israeliticam dignitatem » 241 acquirere.

529 Praesentatio Iesu in Templo 242 Ipsum ostendit tamquam Primogenitum qui ad Dominum pertinet ut proprius. 243 Cum Simeone et Anna, tota Israel exspectatio in Salvatoris sui venit occursum (ita traditio Byzantina hunc appellat eventum). Iesus tamquam Messias agnoscitur tam longe exspectatus, « lumen gentium » et « gloria Israel », sed etiam « signum contradictionis ». Doloris gladius qui Mariae praedicitur, annuntiat hanc aliam, perfectam et unicam, crucis oblationem, quae salutem donabit quam Deus « ante faciem omnium populorum » paravit.

530 Fuga in Aegyptum et innocentium occisio 244 oppositionem ostendunt tenebrarum ad lucem: « In propria venit, et Sui Eum non receperunt » (Io 1,11). Tota Christi vita persecutione erit signata. Qui Eius sunt, illam cum Eo participant. 245 Reditus ex Aegypto 246 Exodum revocat in memoriam 247 et Iesum tamquam definitivum praesentat liberatorem.

Mysteria vitae occultae Iesu

531 Iesus, per magnam vitae Suae partem, condicionem partis immense maioris hominum participavit: vitam quotidianam sine apparenti magnitudine, vitam laboris manuum, vitam religiosam Iudaicam Legi Dei submissam, 248 vitam in communitate. Tota hac periodo, nobis revelatur Iesum fuisse Suis parentibus subditum 249 et « sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines » profecisse (Lc 2,52).

532 Iesu submissio Suae Matri Suoque patri legali quartum perfecte adimplet praeceptum. Illa temporalis est imago Eius oboedientiae filialis Patri Eius caelesti. Quotidiana Iesu submissio Ioseph et Mariae submissionem annuntiat et anticipat orationis in horto: « Non mea voluntas... » (Lc 22,42). Oboedientia Christi in quotidianis vitae occultae adiunctis iam opus inaugurabat restaurationis eorum quae Adami destruxerat inoboedientia. 250

533 Vita occulta Nazarethana omnibus permittit hominibus per vias vitae maxime quotidianas cum Iesu communionem habere:

« Nazarena domus schola est, in qua incipit Christi vita dignosci: Evangelii nempe schola. [...] Silentium enim haec docet imprimis. Utinam optima in nobis revirescat silentii aestimatio, mirandi nempe huius ac necessarii mentis habitus [...]. Domesticam hic praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth admoneat quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas [...]. Operis denique hic cognoscimus disciplinam. O Nazarena sedes, fabri Filii domus, hic potissimum severam quidem sed redemptricem laboris humani legem intellegere optamus et celebrare [...]; hic denique totius mundi operariis salutem volumus nuntiare, iisdemque magnum exemplar ostendere, divinum fratrem ». 251

534 Iesu inventio in Templo 252 solus est eventus qui Evangeliorum de annis occultis Iesu rumpit silentium. Ibi Iesus Suae totalis consecrationis missioni e Sua filiatione divina provenienti mysterium permittit suspicari: « Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ». Maria et Ioseph hoc verbum « non intellexerunt », sed illud in fide acceperunt, et Maria « conservabat omnia verba in corde suo » per totum decursum annorum quibus Iesus in vitae ordinariae silentio permanebat occultus.

III. Mysteria vitae publicae Iesu

Iesu baptismus

535 Initium 253 vitae publicae Iesu est Eius baptismus a Ioanne in Iordane peractus. 254 Ioannes « baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum » proclamabat (Lc 3,3). Multitudo peccatorum, publicanorum et militum, 255 Pharisaeorum et Sadducaeorum 256 et meretricum 257 venit ut ab illo baptizetur. « Tunc venit Iesus ». Baptista haesitat, Iesus insistit: Ipse baptismum recipit. Tunc Spiritus Sanctus, in columbae forma, super Iesum venit, et vox proclamat de caelo: « Hic est Filius meus dilectus » (Mt 3,13-17). Haec est Iesu manifestatio (« epiphania ») tamquam Messiae Israel et Filii Dei.

536 Iesu baptismus est, ex parte Eius, acceptatio et inauguratio Eius missionis, tamquam Servi patientis. Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari. 258 Ipse iam est « Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (Io 1,29); iam « baptismum » anticipat Suae cruentae Mortis. 259 Iam venit ad « omnem iustitiam » implendam (Mt 3,15), id est, Se totum Patris Sui submittit voluntati: Ipse amore huic mortis consentit baptismo pro nostrorum peccatorum remissione. 260 Huic acceptationi vox respondet Patris qui in Filio Suo totum placitum ponit Suum. 261 Spiritus quem Iesus in plenitudine inde a Sua possidet conceptione, venit ut « maneat » super Eum. 262 Iesus erit Illius fons pro tota humanitate. In Suo baptismo, « aperti sunt Ei caeli » (Mt 3,16), quos peccatum clauserat Adami; atque aquae per Iesu et Spiritus descensum sanctificantur, ut novae creationis proludium.

537 Christianus, per Baptisma, sacramentaliter Iesu assimilatur qui in baptismo Suo Mortem Suam et Suam anticipat Resurrectionem; ille debet hoc humilis submissionis et paenitentiae mysterium ingredi, in aquam cum Iesu descendere ut cum Illo ascendat, atque ex aqua et Spiritu denuo nasci ut in Filio filius Patris fiat dilectus et « in novitate vitae » ambulet (Rom 6,4):

« Proinde, cum Christo per Baptismum sepeliamur, ut cum Eo resurgamus; cum Eo descendamus, ut simul etiam extollamur; cum Eo ascendamus, ut simul quoque gloria afficiamur ». 263

Sic factum est « ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis Sanctum in nos Spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios fieri ». 264

Iesu tentationes

538 Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: « Spiritus expellit Eum in desertum » (Mc 1,12) et Ipse ibi permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit silvestribus et angeli serviunt Ei. 265 Ad finem huius temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant, atque Diabolus ab Eo discedit « usque ad tempus » (Lc 4,13).

539 Evangelistae indicant huius arcani eventus salvificum sensum. Iesus est novus Adam, qui ibi permanet fidelis ubi primus tentationi succubuit. Iesus vocationem Israel perfecte adimplet: illis contrarie qui olim quadraginta annis in deserto Deum provocaverunt, 266 Christus e contra tamquam Servus revelatur Dei plene oboediens divinae voluntati. In hoc est Iesus Diaboli victor: Ipse fortem alligavit ut ab illo praedam iterum eriperet. 267 Victoria Iesu de Tentatore in deserto victoriam anticipat passionis, supremae oboedientiae Eius amoris filialis erga Patrem.

540 Tentatio Iesu modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei Satan proponit atque homines 268 Ei exoptant attribuere. Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: « Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato » (Heb 4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto.

« Appropinquavit Regnum Dei »

541 « Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans Evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio" » (Mc 1,14-15). « Christus ideo, ut voluntatem Patris impleret, Regnum caelorum in terris inauguravit ». 269 Patris autem voluntas est « homines ad participandam vitam divinam elevare ». 270 Id facit homines circa Filium Suum, Iesum Christum, congregans. Haec congregatio est Ecclesia quae in terris « germen et initium » est Regni Dei. 271

542 Christus in corde est huius congregationis hominum in « familia Dei ». Ipse eos convocat circa Se per verbum Suum, per Sua signa quae Regnum Dei manifestant, per discipulorum Suorum missionem. Ipse Adventum Sui Regni deducet in rem praecipue per magnum Suae Paschatis mysterium: per Suam Mortem in cruce et Resurrectionem Suam. « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (Io 12,32). Ad hanc unionem cum Christo omnes vocantur homines. 272

Annuntiatio Regni Dei

543 Omnes homines ad Regnum ingrediendum vocantur. Hoc Regnum messianicum, imprimis filiis Israel nuntiatum, 273 destinatur ad homines omnium gentium accipiendos. 274 Ad accedendum in illud, necessarium est Iesu accipere verbum:

« Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro seminatur: qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi adnumerantur, Regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen germinat et increscit usque ad tempus messis ». 275

544 Regnum est pauperum et parvulorum, id est, illorum qui illud corde acceperunt humili. Iesus mittitur « evangelizare pauperibus » (Lc 4,18). 276 Eos beatos declarat « quoniam ipsorum est Regnum Dei » (Mt 5,3); his « parvulis » Pater id dignatus est revelare quod sapientibus et prudentibus manet absconditum. 277 Iesus, a praesepe usque ad crucem, vitam pauperum participat; famem, 278 sitim 279 et inopiam experitur. 280 Immo vero: Se cum pauperibus omnis generis identificat et ex amore activo erga illos condicionem facit ingressus in Regnum Suum. 281

545 Iesus peccatores ad mensam invitat Regni: « Non veni vocare iustos, sed peccatores » (Mc 2,17). 282 Eos ad conversionem invitat sine qua Regnum ingredi possibile non est, sed eis ostendit, verbis et gestis, misericordiam Patris Sui illimitatam erga eos 283 et immensum « gaudium [quod] erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente » (Lc 15,7). Suprema huius amoris demonstratio sacrificium erit Suae propriae vitae « in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).

546 Iesus ad Regnum ingrediendum per parabolas vocat quae lineamentum constituunt characteristicum instructionis Eius. 284 Per eas, Ipse ad convivium invitat Regni, 285 sed etiam electionem exigit radicalem: ad acquirendum Regnum est necessarium omnia donare; 286 verba non sufficiunt, requiruntur actiones. 287 Parabolae pro homine quasi specula sunt: accepitne verbum tamquam durum solum an tamquam terra bona? 288 Quidnam ex acceptis facit talentis? 289 Iesus et praesentia Regni in hoc mundo sunt secreto in parabolarum corde. Necessarium est Regnum ingredi, id est, discipulum fieri Christi ad « mysteria Regni caelorum » cognoscenda (Mt 13,11). Pro eis qui « foris » perstant (Mc 4,11), totum permanet aenigmaticum. 290

Signa Regni Dei

547 Iesus Sua verba pluribus comitatur « virtutibus et prodigiis et signis » (Act 2,22) quae ostendunt Regnum in Eo esse praesens. Illa testantur Iesum esse Messiam praenuntiatum. 291

548 Signa a Iesu effecta Patrem Eum misisse testantur. 292 Invitant ad credendum in Eum. 293 Illis qui ad Eum fide se vertunt, id concedit quod petunt. 294 Tunc miracula fidem roborant in Eum qui Patris Sui facit opera: Eum Filium Dei testantur esse. 295 Sed etiam possunt esse scandali occasio. 296 Non enim intendunt curiositati et magicis satisfacere optatis. Iesus, non obstantibus Suis miraculis tam evidentibus, a quibusdam est reiectus; 297 accusatus etiam de eo est quod per daemonia ageret. 298

549 Iesus, quosdam homines a terrestribus famis, 299 iniustitiae, 300 morbi et mortis liberans malis, 301 signa perfecit messianica. Ipse tamen non venit ut omnia mala hic in terris aboleret, 302 sed ut homines a gravissima omnium servitute liberaret, ab illa peccati, 303 quae eos in eorum vocatione filiorum Dei irretit et omnes eorum causat humanas servitutes.

550 Adventus Regni Dei profligatio est regni Satan: 304 « Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos Regnum Dei » (Mt 12,28). Iesu exorcismi homines a daemoniorum liberant dominio. 305 Magnam Iesu anticipant victoriam super « principem huius mundi ». 306 Per crucem Christi Regnum Dei definitive stabilietur: « Regnavit a ligno Deus ». 307

« Claves Regni »

551 Iesus, ab initio Suae vitae publicae, viros duodecim numero elegit ut cum Ipso essent et Suam participarent missionem. 308 Eis in Sua auctoritate partem tribuit « et misit illos praedicare Regnum Dei et sanare infirmos » (Lc 9,2). In perpetuum Regno Christi manent associati, quia Ipse per illos Ecclesiam dirigit:

« Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus Regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in Regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel » (Lc 22,29-30).

552 In Duodecim collegio, Simon Petrus primum habet locum. 309 Iesus illi missionem credidit unicam. Vi revelationis a Patre procedentis, Petrus confessus erat: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt 16,16). Tunc Dominus noster illi declaraverat: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam » (Mt 16,18). Christus, « Lapis vivus », 310 Ecclesiae Suae super Petrum aedificatae victoriam de mortis asseverat potentiis. Petrus, ratione fidei quam confessus est, rupes Ecclesiae permanebit inconcussa. Missionem habebit hanc fidem custodiendi ne unquam deficiat, fratresque in ea confirmandi. 311

553 Iesus Petro auctoritatem credidit specificam: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Potestas clavium » auctoritatem denotat ad domum Dei gubernandam, quae est Ecclesia. Iesus, « Pastor bonus » (Io 10,11), hoc confirmavit munus post Resurrectionem Suam: « Pasce oves meas » (Io 21,15-17). Potestas « ligandi et solvendi » auctoritatem significat ad absolvenda peccata, ad iudicia pronuntianda doctrinalia et ad decisiones disciplinares in Ecclesia sumendas. Iesus hanc Ecclesiae credidit auctoritatem per Apostolorum ministerium 312 et peculiariter Petri, cui uni explicite claves credidit Regni.

Praegustatio Regni: Transfiguratio

554 A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister « coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere » (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem, 313 ceteri illam non magis intelligunt. 314 In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu, 315 supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo « dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem » (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35).

555 Momentanee Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret « in gloriam Suam » (Lc 24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones praenuntiaverant Messiae. 316 Passio Iesu est utique a Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit. 317 Nubes praesentiam denotat Spiritus Sancti: « Tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara »: 318

« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam, et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ». 319

556 In vitae publicae limine: baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu « declaratum fuit mysterium primae regenerationis »: nostrum Baptisma; Transfiguratio « est sacramentum secundae regenerationis »: propriae resurrectionis nostrae. 320 Iam nunc resurrectionem Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet gloriosi Adventus Christi « qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae » (Phil 3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat « quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei » (Act 14,22):

« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. 321 Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ». 322

Ascensus Iesu in Ierusalem

557 « Dum complerentur dies assumptionis Eius, et Ipse faciem Suam firmavit, ut iret in Ierusalem » (Lc 9,51). 323 Per hanc decisionem significabat Se in Ierusalem ascendere paratum ut ibi moreretur. Ter passionem Suam nuntiaverat et Suam Resurrectionem. 324 In Ierusalem pergens, dicit: « Non capit Prophetam perire extra Ierusalem » (Lc 13,33).

558 Iesus in memoriam revocat mortem Prophetarum, qui in Ierusalem erant interfecti. 325 Tamen insistit in vocanda Ierusalem ut circa Eum congregetur: « Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! » (Mt 23,37b). Cum Ierusalem perspicitur, super illam plorat 326 et adhuc iterum cordis Sui exprimit optatum: « Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis » (Lc 19,42).

Messianicus Iesu in Ierusalem ingressus

559 Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi, 327 tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem « David patris Sui » (Lc 1,32) singillatim praeparat. 328 Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat « salva igitur! », « salutem dona! »). Nunc vero « Rex gloriae » (Ps 24,7-10) « sedens super asinum » (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet. 329 Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueri 330 et « pauperes Dei » qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant. 331 Eorum acclamatio: « Benedictus qui venit in nomine Domini » (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in « Sanctus » liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.

560 Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.

Compendium

561 Recte « consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam institutio: silentia videlicet Ipsius, signa, preces, amor erga homines, studium humilium atque pauperum singulare, Sacrificium crucis in hominum Redemptionem plene susceptum, ipsa denique Resurrectio sunt effectio verbi atque consummatio Revelationis Ipsius ». 332

562 Christi discipuli debent Ei conformari donec Ipse in illis formetur. 333 « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus ». 334

563 Homo, sive pastor sit sive magus, Deum hic in terra assequi non potest, nisi ante praesepe Bethlehem genuflectens Eumque in debilitate infantis adorans occultum.

564 Iesus, per Suam Mariae et Ioseph submissionem atque adeo per Suum humilem per longos annos in Nazareth laborem nobis praebet exemplum sanctitatis in quotidiana familiae et laboris vita.

565 Iesus, inde ab initio Suae vitae publicae, a Suo baptismate, est « Servus » plene Redemptionis consecratus operi, quod per Eius passionis adimplebitur « baptisma ».

566 Tentatio in deserto Iesum ostendit Messiam humilem qui de Satan triumphat per Suam totalem consilio salutis a Patre volito adhaesionem.

567 Regnum caelorum in terra a Christo est inauguratum. « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 335 Ecclesia semen est et initium huius Regni. Eius claves Petro committuntur.

568 Christi Transfiguratio habet, ut scopum, Apostolorum roborare fidem in ordine ad passionem: ascensus in « montem excelsum » ascensum praeparat in Calvarium. Christus, Caput Ecclesiae, manifestat id quod corpus continet Suum et quod in sacramentis reverberat: « spes gloriae » (Col 1,27). 336

569 Iesus voluntarie in Ierusalem ascendit, quamquam cognoscebat Se propter contradictionem peccatorum ibi morte violenta esse moriturum. 337

570 Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni, quem Rex-Messias, a pueris et ab humilibus corde in Sua civitate acceptus, per Pascha Suae Mortis et Suae Resurrectionis impleturus est.


(188) Cf Io 20,30.

(189) Cf Mc 1,1; Io 21,24.

(190) Cf Lc 2,7.

(191) Cf Mt 27,48.

(192) Cf Io 20,7.

(193) Cf Heb 10,5-7.

(194) Cf 1 Io 4,9.

(195) Cf Eph 1,7; Col 1,13-14 (Vulgata); 1 Pe 1,18-19.

(196) Cf 2 Cor 8,9.

(197) Cf Lc 2,51.

(198) Cf Io 15,3.

(199) Cf Is 53,4.

(200) Cf Rom 4,25.

(201) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 1: SC 211, 342-344 (PG 7, 932).

(202) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 7: SC 211, 366 (PG 7, 937); cf Id., Adversus haereses, 2, 22, 4: SC 294, 220-222 (PG 7, 784).

(203) Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 11: AAS 71 (1979) 278.

(204) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(205) Cf Rom 15,5; Phil 2,5.

(206) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 38: AAS 58 (1966) 1055.

(207) Cf Io 13,15.

(208) Cf Lc 11,1.

(209) Cf Mt 5,11-12.

(210) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(211) Sanctus Ioannes Eudes, Le royaume de Jésus, 3, 4: Oeuvres complètes, v. 1 (Vannes 1905) p. 310-311.

(212) Cf Heb 9,15.

(213) Cf Act 13,24.

(214) Cf Mt 3,3.

(215) Cf Lc 7,26.

(216) Cf Mt 11,13.

(217) Cf Act 1,22; Lc 16,16.

(218) Cf Lc 1,41.

(219) Cf Mc 6,17-29.

(220) Cf Apc 22,17.

(221) Cf Lc 2,6-7.

(222) Cf Lc 2,8-20.

(223) Sanctus Romanus Melodus, Kontakion, 10, In diem Nativitatis Christi, Prooemium: SC 110, 50.

(224) Cf Mt 18,3-4.

(225) Cf Mt 23,12.

(226) Cf Io 1,13.

(227) Cf Io 1,12.

(228) Cf Gal 4,19.

(229) In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 385 et 397.

(230) Cf Lc 2,21.

(231) Cf Gal 4,4.

(232) Cf Col 2,11-13.

(233) Cf In sollemnitate Epiphaniae Domini, Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 465.

(234) Cf Mt 2,1.

(235) Cf Mt 2,2.

(236) Cf Nm 24,17; Apc 22,16.

(237) Cf Nm 24,17-19.

(238) Cf Io 4,22.

(239) Cf Mt 2,4-6.

(240) Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 33, 3: CCL 138, 173 (PL 54, 242).

(241) Vigilia Paschalis, Oratio post tertiam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 277.

(242) Cf Lc 2,22-39.

(243) Cf Ex 13,12-13.

(244) Cf Mt 2,13-18.

(245) Cf Io 15,20.

(246) Cf Mt 2,15.

(247) Cf Os 11,1.

(248) Cf Gal 4,4.

(249) Cf Lc 2,51.

(250) Cf Rom 5,19.

(251) Paulus VI, Homilia in templo Annuntiationis beatae Mariae Virginis in Nazareth (5 ianuarii 1964): AAS 56 (1964) 167-168.

(252) Cf Lc 2,41-52.

(253) Cf Lc 3,23.

(254) Cf Act 1,22.

(255) Cf Lc 3,10-14.

(256) Cf Mt 3,7.

(257) Cf Mt 21,32.

(258) Cf Is 53,12.

(259) Cf Mc 10,38; Lc 12,50.

(260) Cf Mt 26,39.

(261) Cf Lc 3,22; Is 42,1.

(262) Cf Io 1,32-33; Is 11,2.

(263) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 9: SC 358, 216 (PG 36, 369).

(264) Sanctus Hilarius Pictaviensis, In evangelium Matthaei, 2, 6: SC 254, 110 (PL 9, 927).

(265) Cf Mc 1,13.

(266) Cf Ps 95,10.

(267) Cf Mc 3,27.

(268) Cf Mt 16,21-23.

(269) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(270) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.

(271) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.

(272) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(273) Cf Mt 10,5-7.

(274) Cf Mt 8,11; 28,19.

(275) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.

(276) Cf Lc 7,22.

(277) Cf Mt 11,25.

(278) Cf Mc 2,23-26; Mt 21,18.

(279) Cf Io 4,6-7; 19,28.

(280) Cf Lc 9,58.

(281) Cf Mt 25,31-46.

(282) Cf 1 Tim 1,15.

(283) Cf Lc 15,11-32.

(284) Cf Mc 4,33-34.

(285) Cf Mt 22,1-14.

(286) Cf Mt 13,44-45.

(287) Cf Mt 21,28-32.

(288) Cf Mt 13,3-9.

(289) Cf Mt 25,14-30.

(290) Cf Mt 13,10-15.

(291) Cf Lc 7,18-23.

(292) Cf Io 5,36; 10,25.

(293) Cf Io 10,38.

(294) Cf Mc 5,25-34; 10,52; etc.

(295) Cf Io 10,31-38.

(296) Cf Mt 11,6.

(297) Cf Io 11,47-48.

(298) Cf Mc 3,22.

(299) Cf Io 6,5-15.

(300) Cf Lc 19,8.

(301) Cf Mt 11,5.

(302) Cf Lc 12,13-14; Io 18,36.

(303) Cf Io 8,34-36.

(304) Cf Mt 12,26.

(305) Cf Lc 8,26-39.

(306) Cf Io 12,31.

(307) Venantius Fortunatus, Hymnus « Vexilla Regis »: MGH 141, 34 (PL 88, 96).

(308) Cf Mc 3,13-19.

(309) Cf Mc 3,16; 9,2; Lc 24,34; 1 Cor 15,5.

(310) Cf 1 Pe 2,4.

(311) Cf Lc 22,32.

(312) Cf Mt 18,18.

(313) Cf Mt 16,22-23.

(314) Cf Mt 17,23; Lc 9,45.

(315) Cf Mt 17,1-8 et par.; 2 Pe 1,16-18.

(316) Cf Lc 24,27.

(317) Cf Is 42,1.

(318) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433.

(319) Liturgia Byzantina. Kontakion in die Transfigurationis: 90<"

" J@L() Ó8@L ¦<4"LJ@L(), v. 6 (Romae 1901) p. 341.

(320) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. 11, 433.

(321) Cf Lc 9,33.

(322) Sanctus Augustinus, Sermo 78, 6: PL 38, 492-493.

(323) Cf Io 13,1.

(324) Cf Mc 8,31-33; 9,31-32; 10,32-34.

(325) Cf Mt 23,37a.

(326) Cf Lc 19,41.

(327) Cf Io 6,15.

(328) Cf Mt 21,1-11.

(329) Cf Io 18,37.

(330) Cf Mt 21,15-16; Ps 8,3.

(331) Cf Lc 19,38; 2,14.

(332) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 9: AAS 71 (1979) 1284.

(333) Cf Gal 4,19.

(334) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10.

(335) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.

(336) Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 51, 3: CCL 138A, 298-299 (PL 54, 310).

(337) Cf Heb 12,3.

                     

top