Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 4 
IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, 
CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS»

571 Mysterium Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel » (Heb 9,26) impletum est.

572 Ecclesia permanet fidelis omnium Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum dedit Pascha: 338 « Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam Suam? » (Lc 24,26). Iesu passio suam historicam sumpsit formam eo quod reprobatus est « a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis » (Mc 8,31), qui tradiderunt « Eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum » (Mt 20,19).

573 Fides igitur potest conari circumstantias mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas 339 et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis melius intelligendum.

Paragraphus 1
IESUS ET ISRAEL

574 Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent. 340 Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones; 341 peccatorum remissionem; 342 sanationes die sabbati; 343 propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem; 344 familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribus 345), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de possessione diabolica suspectus. 346 Accusatus est de blasphemia 347 et de falso prophetismo, 348 de criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub lapidationis forma. 349

575 Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » 350 pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, 351 adhuc magis quam pro communi populo Dei. 352 Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit. 353 Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat. 354 Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, 355 formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) 356 et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi. 357

576 Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones:

— contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis;

— contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti in quo Deus modo habitat singulari;

— contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest particeps fieri.

I. Iesus et Lex

577 Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:

« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).

578 Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte. 358 Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent. 359 Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Iac 2,10). 360

579 Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum. 361 Hic, nisi se in « hypocrita » disceptatione casuum dissolvi vellet, 362 populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum. 363

580 Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii. 364 In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et « in corde » (Ier 31,33) Servi qui, quoniam « in veritatem proferet iudicium » (Is 42,3), factus est « Foedus populi » (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad « maledictum Legis » assumendum super Se 365 in quod illi incurrerant « qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea », 366 quia mors Christi evenit « in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento » (Heb 9,15).

581 Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». 367 Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. 368 Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum. 369 Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » 370 Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. 371

582 Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » 372 per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur. 373 Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis 374 commemorat requiem sabbati non perturbari Dei 375 vel proximi servitio 376 quod Eius praestant sanationes.

II. Iesus et Templum

583 Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus. 377 Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus. 378 Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore; 379 ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis. 380

584 Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae. 381 Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem. 382

585 Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem. 383 Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda. 384 Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri 385 Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis. 386

586 Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, 387 in quo Suae doctrinae impertivit essentialia, 388 tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum 389 quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia. 390 Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam. 391 Hac de causa, Eius corporalis occisio 392 Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Io 4,21). 393

III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem

587 Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis » 394 esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit. 395

588 Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus 396 tam familiariter sicut cum illis ipsis. 397 Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » (Lc 18,9), 398 Iesus affirmavit: « Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale, 399 illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare. 400

589 Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. 401 Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, 402 eos ad convivium admittere messianicum. 403 Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem, 404 aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei. 405

590 Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: « Qui non est mecum, contra me est » (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se « plus quam Iona, [...] plus quam Salomon » esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem; 406 cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum; 407 cum asserit: « Antequam Abraham fieret, ego sum » (Io 8,58); et etiam: « Ego et Pater unum sumus » (Io 10,30).

591 Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat. 408 Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatem 409 cum gratiae divinae attractione. 410 Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletione 411 tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem. 412 Sic eiusdem membra simul per ignorantiam 413 agebant et propter caecitatem 414 incredulitatis. 415

Compendium

592 Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit 416 cum tali perfectione 417 ut eius sensum revelaret ultimum 418 et ut transgressiones redimeret contra illam. 419

593 Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.

594 Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt. 420 Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum 421 non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum 422 et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.


(338) Lc 24,27.44-45.

(339) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS 58 (1966) 826-827.

(340) Cf Mc 3,6.

(341) Cf Mt 12,24.

(342) Cf Mc 2,7.

(343) Cf Mc 3,1-6.

(344) Cf Mc 7,14-23.

(345) Cf Mc 2,14-17.

(346) Cf Mc 3,22; Io 8,48; 10,20.

(347) Cf Mc 2,7; Io 5,18; 10,33.

(348) Cf Io 7,12; 7,52.

(349) Cf Io 8,59; 10,31.

(350) Cf Lc 2,34.

(351) Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19.

(352) Cf Io 7,48-49.

(353) Cf Lc 13,31.

(354) Cf Lc 7,36; 14,1.

(355) Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39.

(356) Cf Mt 6,2-18.

(357) Cf Mc 12,28-34.

(358) Cf Io 8,46.

(359) Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10.

(360) Cf Gal 3,10; 5,3.

(361) Cf Rom 10,2.

(362) Cf Mt 15,3-7; Lc 11,39-54.

(363) Cf Is 53,11; Heb 9,15.

(364) Cf Gal 4,4.

(365) Cf Gal 3,13.

(366) Cf Gal 3,10.

(367) Cf Io 11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36.

(368) Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io 7,22-23.

(369) Cf Mt 5,1.

(370) Cf Mc 7,8.

(371) Cf Mc 7,13.

(372) Cf Gal 3,24.

(373) Cf Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37.

(374) Cf Mc 2,25-27; Io 7,22-24.

(375) Cf Mt 12,5; Nm 28,9.

(376) Cf Lc 13,15-16; 14,3-4.

(377) Cf Lc 2,22-39.

(378) Cf Lc 2,46-49.

(379) Cf Lc 2,41.

(380) Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.

(381) Cf Mt 21,13.

(382) Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.

(383) Cf Mt 24,1-2.

(384) Cf Mt 24,3; Lc 13,35.

(385) Cf Mc 14,57-58.

(386) Cf Mt 27,39-40.

(387) Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22.

(388) Cf Io 18,20.

(389) Cf Mt 17,24-27.

(390) Cf Mt 16,18.

(391) Cf Io 2,21; Mt 12,6.

(392) Cf Io 2,18-22.

(393) Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc 21,22.

(394) Cf Lc 2,34.

(395) Cf Lc 20,17-18; Ps 118,22.

(396) Cf Lc 5,30.

(397) Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1.

(398) Cf Io 7,49; 9,34.

(399) Cf Io 8,33-36.

(400) Cf Io 9,40-41.

(401) Cf Mt 9,13; Os 6,6.

(402) Cf Lc 15,1-2.

(403) Cf Lc 15,23-32.

(404) Cf Io 5,18; 10,33.

(405) Cf Io 17,6.26.

(406) Cf Mt 12,6.

(407) Cf Mc 12,36-37.

(408) Cf Io 10,36-38.

(409) Cf Io 3,7.

(410) Cf Io 6,44.

(411) Cf Is 53,1.

(412) Cf Mc 3,6; Mt 26,64-66.

(413) Cf Lc 23,34; Act 3,17-18.

(414) Cf Mc 3,5; Rom 11,25.

(415) Cf Rom 11,20.

(416) Cf Mt 5,17-19.

(417) Cf Io 8,46.

(418) Cf Mt 5,33.

(419) Cf Heb 9,15.

(420) Cf Io 5,16-18.

(421) Cf Io 1,14.

(422) Cf Io 10,33.