The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 4 
IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, 
CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS»

Paragraphus 2
IESUS MORTUUS EST CRUCIFIXUS

I. Iesu processus

Divisiones inter auctoritates Iudaeorum relate ad Iesum

595 Inter religiosas Hierosolymorum auctoritates non inventi sunt solummodo Pharisaeus Nicodemus 423 et procer Ioseph ab Arimathaea qui discipuli Iesu fuerunt secreto, 424 sed diu dissensiones circa Eum exortae sunt 425 ita ut, pridie ante passionem, sanctus Ioannes dicere potuerit: « Ex principibus multi crediderunt in Eum », licet modo valde imperfecto (Io 12,42). Hoc prorsus mirandum non est si consideretur immediate post Pentecosten « multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei » (Act 6,7) et erant « quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant » (Act 15,5) ita ut sanctus Iacobus sancto Paulo dicere potuerit: « Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt Legis » (Act 21,20).

596 Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt. 426 Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur. 427 Eis qui timebant: « Omnes credent in Eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem! » (Io 11,48), summus sacerdos Caiphas prophetans proposuit: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! » (Io 11,50). Synedrium, cum Iesum reum mortis declarasset 428 tamquam blasphemum, ius tamen ad mortem indicendam cum perdidisset, 429 Iesum Romanis tradit Ipsum de seditione politica accusans, 430 id quod Eum in comparationem ducet cum Barabba « propter seditionem » (Lc 23,19) accusato. Summi etiam sacerdotes politicas in Pilatum exercent minationes ut Iesum damnet capitis. 431

Iudaei collective mortis Iesu obnoxii non sunt

597 Ratione habita multiplicitatis historicae processus Iesu, quae in narrationibus evangelicis manifestatur, et quodcumque est personale peccatum actorum processus (Iudae, Synedrii, Pilati) quod solus Deus novit, non potest universitati Iudaeorum Hierosolymorum responsabilitas tribui, non obstantibus clamoribus multitudinis circumventae 432 vel incusationibus generalibus quae post Pentecosten in hortationibus ad conversionem continentur. 433 Iesus Ipse in cruce dans veniam 434 et Petrus post Eum rationem habuerunt « ignorantiae » 435 Iudaeorum Hierosolymorum et etiam ducum eorum. Adhuc minus licet, a clamore populi procedendo: « Sanguis Eius super nos et super filios nostros » (Mt 27,25), qui formulam significat ratihabitionis, 436 responsabilitatem ad alios Iudaeos extendere in spatio et tempore:

Eodem modo Ecclesia in Concilio Vaticano II declaravit: « Ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. [...] Iudaei [...] neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex sacris Litteris sequatur ». 437

Omnes peccatores passionis Christi fuerunt auctores

598 Ecclesia in fidei suae Magisterio et in testimonio sanctorum suorum nunquam huiusmodi est oblita veritatis: « poenarum omnium quas [Christus] pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt ». 438 Ratione habita de eo quod nostra peccata Christum Ipsum attingunt, 439 Ecclesia christianis maximam responsabilitatem non dubitat imputare in Iesu supplicio, qua responsabilitate ipsi nimis frequenter solos gravaverunt Iudaeos:

« Hac culpa omnes teneri iudicandum est qui in peccata saepius prolabuntur. Nam, cum peccata nostra Christum Dominum impulerint ut crucis supplicium subiret, profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus, quod in ipsis est, crucifigunt in semetipsis Filium Dei, et ostentui habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1 Cor 2,8); nos autem et nosse Eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas Ei manus videmur inferre ». 440

« Et etiam daemones non crucifixerunt Eum, sed tu cum ipsis crucifixisti Eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis ». 441

II. Mors redemptiva Christi in divino salutis consilio

« Iesus definito consilio Dei traditus »

599 Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic « definito consilio et praescientia Dei » traditus est (Act 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt, 442 solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.

600 Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum « praedestinationis » stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: « Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, 443 facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri » (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisit 444 ad Suum consilium adimplendum salutis. 445

« Mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas »

601 Hoc divinum salutis consilium occisionis « Iusti Servi » 446 in antecessum erat in Scriptura nuntiatum tamquam mysterium Redemptionis universalis, id est, Redemptionis quae homines a peccati liberat servitute. 447 Sanctus Paulus, in quadam fidei confessione, quam dicit se « accepisse », 448 profitetur « quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas » (1 Cor 15,3). 449 Mors Christi redemptiva peculiariter prophetiam Servi adimplet patientis. 450 Iesus Ipse sensum Suae vitae et Suae Mortis sub luce Servi patientis praesentavit. 451 Post Suam Resurrectionem, hanc Scripturarum interpretationem discipulis Emmaus, 452 deinde ipsis dedit Apostolis. 453

« Deus Eum pro nobis peccatum fecit »

602 Consequenter potest sanctus Petrus fidem apostolicam in consilium divinum salutis sic exprimere: « Redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita [...] pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos » (1 Pe 1,18-20). Hominum peccata quae peccatum consequuntur originale, morte puniuntur. 454 Suum proprium Filium in forma servi mittens, 455 in forma nempe humanitatis lapsae et morti propter peccatum destinatae, 456 Deus « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Ipso » (2 Cor 5,21).

603 Iesus reprobationem non cognovit ac si Ipse peccasset. 457 Sed in amore redemptivo qui Eum semper Patri uniebat, 458 nos assumpsit in nostri peccati deviatione relate ad Deum ita ut nomine nostro dicere potuerit in cruce: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34). 459 Cum sic Eum nobis peccatoribus coniunxisset, Deus « Filio Suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Illum » (Rom 8,32) ut simus « reconciliati [...] Deo per Mortem Filii Eius » (Rom 5,10).

Deus inceptum habet in amore redemptivo universali

604 Deus Filium Suum pro nostris tradens peccatis, manifestat Suum consilium circa nos consilium esse benevolentis amoris qui meritum ex parte nostra praecedit omne: « In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). 460 « Commendat autem Suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est » (Rom 5,8).

605 Hic amor exceptionem non habet. Iesus id in conclusione parabolae amissae ovis in memoriam revocavit: « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis » (Mt 18,14). Asseverat Se « dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Haec ultima dictio restrictiva non est: illa humanitatis complexum uni Personae opponit Redemptoris qui Se dat ut illam salvet. 461 Ecclesia, Apostolos sequens, 462 Christum docet pro omnibus hominibus sine ulla exceptione mortuum esse: « Nullus est, fuit vel erit homo, pro quo [Christus] passus non fuerit ». 463

III. Christus Se Ipsum Patri Suo pro nostris obtulit peccatis

Tota Christi vita ad Patrem est oblatio

606 Filius Dei qui descendit de caelo, non ut faciat voluntatem Suam sed voluntatem Eius qui misit Illum, 464 « ingrediens mundum dicit: [...] Ecce venio [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam; [...] in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel » (Heb 10,5-10). Filius a primo instanti Incarnationis Suae consilium divinae salutis amplectitur in Sua missione redemptrice: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem Eius, qui misit me, et ut perficiam opus Eius » (Io 4,34). Iesu sacrificium « pro [peccatis] totius mundi » (1 Io 2,2) expressio est Suae amoris communionis cum Patre: « Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam » (Io 10,17). Oportet « ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio » (Io 14,31).

607 Hoc optatum amplectendi consilium amoris redemptivi Patris totam Iesu animat vitam, 465 quia Eius passio redemptrix est Incarnationis Eius ratio: « Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc » (Io 12,27). « Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? » (Io 18,11). Et adhuc in cruce ante quam totum « consummatum est » (Io 19,30), dicit: « Sitio » (Io 19,28).

« Agnus qui tollit peccatum mundi »

608 Ioannes Baptista in Iesu, postquam Ei inter peccatores baptisma donare acceptaverat, 466 vidit et monstravit Agnum Dei, qui tollit peccatum mundi. 467 Sic manifestat Iesum esse simul Servum patientem qui silens permittit ad lanienam Se duci 468 et peccatum portat multorum, 469 et Agnum Paschalem, symbolum Redemptionis Israel in primo Paschate. 470 Tota Christi vita Suam missionem exprimit: ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis. 471

Iesus libere amorem Patris amplectitur redemptivum

609 Iesus in corde Suo humano amorem Patris amplectens erga homines, « in finem dilexit eos » (Io 13,1), quia « maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Io 15,13). Sic Eius humanitas in passione et in Morte instrumentum liberum effecta est et perfectum Eius amoris divini, qui hominum vult salutem. 472 Revera passionem Suam Suamque Mortem libere accepit ob amorem Patris Sui et hominum, quos Ipse salvare vult: « Nemo tollit [...] [animam meam] a me, sed ego pono eam a meipso » (Io 10,18). Inde suprema Filii Dei libertas, cum Ipse pergit Mortem versus. 473

Iesus in Cena anticipavit liberam vitae Suae oblationem

610 Iesus Suam liberam oblationem quam maxime expressit in convivio cum duodecim Apostolis manducato 474 « in qua nocte tradebatur » (1 Cor 11,23). Iesus pridie passionis Suae, cum liber adhuc erat, ex hac ultima Cena cum Apostolis Suis memoriale fecit Suae voluntariae oblationis ad Patrem 475 pro hominum salute: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » (Lc 22,19). « Hic est [...] sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).

611 Eucharistia quam Ipse in hoc momento instituit, « memoriale » 476 erit Eius sacrificii. Iesus Apostolos in Sua propria includit oblatione et ab illis petit ut illam perpetuent. 477 Sic Iesus Suos Apostolos sacerdotes instituit Novi Testamenti: « Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io 17,19). 478

Agonia in Gethsemani

612 Iesus calicem Novi Testamenti, quod in Cena Seipsum offerens anticipaverat, 479 deinde de manibus Patris accipit in Sua agonia in Gethsemani, 480 « factus oboediens usque ad Mortem » (Phil 2,8). 481 Iesus orat: « Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste... » (Mt 26,39). Sic horrorem exprimit quem Mors pro Sua natura repraesentat humana. Revera, haec, sicut nostra, ad vitam destinatur aeternam; praeterea, aliter quam nostra, est perfecte a peccato exempta, 482 quod mortem causat; 483 sed praesertim illa est a Persona divina « Ducis vitae », 484 « Viventis », 485 assumpta. Acceptans Sua voluntate humana ut Patris fiat voluntas, 486 Suam Mortem acceptat quatenus redemptricem ut « peccata nostra Ipse » perferat « in corpore Suo super lignum » (1 Pe 2,24).

Christi mors est sacrificium unicum et definitivum

613 Christi mors simul est sacrificium Paschale, quod Redemptionem hominum adimplet definitivam 487 per Agnum qui tollit peccatum mundi, 488 et sacrificium Novi Testamenti, 489 quod hominem iterum in communione ponit cum Deo 490 illum cum Eo reconcilians per sanguinem pro multis effusum in remissionem peccatorum. 491

614 Hoc Christi sacrificium est unicum et omnia sacrificia consummat et superat. 492 Illud est imprimis donum Ipsius Dei Patris: Pater tradit Filium Suum ut nos Secum reconciliet. 493 Simul est oblatio Filii Dei hominis facti qui libere et ob amorem 494 Suam offert vitam 495 Patri Suo per Spiritum Sanctum 496 ad nostram reparandam inoboedientiam.

Iesus Suam oboedientiam pro nostra substituit inoboedientia

615 « Sicut [...] per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi » (Rom 5,19). Iesus, per Suam oboedientiam usque ad Mortem, substitutionem adimplevit Servi patientis qui ponit in piaculum animam Suam, peccatum multorum ferens, quos iustificat iniquitates eorum portans. 497 Iesus nostras reparavit culpas et Patri pro nostris satisfecit peccatis. 498

In cruce, Iesus sacrificium consummat Suum

616 Hic amor in finem 499 sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione. 500 « Caritas [...] Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt » (2 Cor 5,14). Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit.

617 « Sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit »: docet Concilium Tridentinum, 501 indolem efferens unicam sacrificii Christi tamquam auctoris salutis aeternae. 502 Ecclesia autem crucem veneratur cantans: « O crux, ave, spes unica! ». 503

Nostra in sacrificio Christi participatio

618 Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines. 504 Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, « cum omni homine quodammodo Se univit », 505 hominibus « cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, [...] Paschali mysterio consocientur ». 506 Ipse Suos vocat discipulos ut tollant crucem suam et sequantur Eum, 507 quia Ipse passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia Eius. 508 Ipse etenim Suo sacrificio redemptivo illos vult etiam sociare qui eius sunt primi beneficiarii. Hoc 509 adimpletur, modo supremo, in persona Matris Eius, quae, intimius quam quilibet alius, mysterio Eius passionis redemptricis est associata. 510

« Unica haec et vera est scala paradisi, nec praeter crucem alia superest qua in caelum ascendatur ». 511

Compendium

619 « Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas » (1 Cor 15,3).

620 Nostra salus ex incepto amoris Dei erga nos profluit « quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2 Cor 5,19).

621 Iesus Se libere pro nostra obtulit salute. Ipse hoc significat donum et in antecessu ducit in rem dum ultima peragebatur Cena: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » (Lc 22,19).

622 In hoc Christi consistit Redemptio: Ipse « venit [...] dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28), id est, « Suos [...] in finem dilexit » (Io 13,1) ut redempti essent de vana sua conversatione a patribus tradita. 512

623 Iesus, per Suam erga Patrem amore plenam oboedientiam « usque ad Mortem [...] crucis » (Phil 2,8), Suam missionem adimplet expiatricem 513 Servi patientis qui iustificat multos et iniquitates eorum Ipse portat. 514


(423) Cf Io 7,50.

(424) Cf Io 19,38-39.

(425) Cf Io 9,16-17; 10,19-21.

(426) Cf Io 9,16; 10,19.

(427) Cf Io 9,22.

(428) Cf Mt 26,66.

(429) Cf Io 18,31.

(430) Cf Lc 23,2.

(431) Cf Io 19,12.15.21.

(432) Cf Mc 15,11.

(433) Cf Act 2,23.36; 3,13-14; 4,10; 5,30; 7,52; 10,39; 13,27-28; 1 Thess 2,14-15.

(434) Cf Lc 23,34.

(435) Cf Act 3,17.

(436) Cf Act 5,28; 18,6.

(437) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS 58 (1966) 743.

(438) Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64; cf Heb 12,3.

(439) Cf Mt 25,45; Act 9,4-5.

(440) Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64.

(441) Sanctus Franciscus Assisiensis, Admonitio, 5, 3: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 66.

(442) Cf Act 3,13.

(443) Cf Ps 2,1-2.

(444) Cf Mt 26,54; Io 18,36; 19,11.

(445) Cf Act 3,17-18.

(446) Cf Is 53,11; Act 3,14.

(447) Cf Is 53,11-12; Io 8,34-36.

(448) Cf 1 Cor 15,3.

(449) Cf etiam Act 3,18; 7,52; 13,29; 26,22-23.

(450) Cf Is 53,7-8; Act 8,32-35.

(451) Cf Mt 20,28.

(452) Cf Lc 24,25-27.

(453) Cf Lc 24,44-45.

(454) Cf Rom 5,12; 1 Cor 15,56.

(455) Cf Phil 2,7.

(456) Cf Rom 8,3.

(457) Cf Io 8,46.

(458) Cf Io 8,29.

(459) Cf Ps 22,1.

(460) Cf 1 Io 4,19.

(461) Cf Rom 5,18-19.

(462) Cf 2 Cor 5,15; 1 Io 2,2.

(463) Concilium Carisiacum (anno 853), De libero arbitrio hominis et de praedestinatione, canon 4: DS 624.

(464) Cf Io 6,38.

(465) Cf Lc 12,50; 22,15; Mt 16,21-23.

(466) Cf Lc 3,21; Mt 3,14-15.

(467) Cf Io 1,29.36.

(468) Cf Is 53,7; Ier 11,19.

(469) Cf Is 53,12.

(470) Cf Ex 12,3-14; Io 19,36; 1 Cor 5,7.

(471) Cf Mc 10,45.

(472) Cf Heb 2,10.17-18; 4,15; 5,7-9.

(473) Cf Io 18,4-6; Mt 26,53.

(474) Cf Mt 26,20.

(475) Cf 1 Cor 5,7.

(476) Cf 1 Cor 11,25.

(477) Cf Lc 22,19.

(478) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de sanctissimo Missae Sacrificio, canon 2: DS 1752; Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 1: DS 1764.

(479) Cf Lc 22,20.

(480) Cf Mt 26,42.

(481) Cf Heb 5,7-8.

(482) Cf Heb 4,15.

(483) Cf Rom 5,12.

(484) Cf Act 3,15.

(485) Cf Apc 1,18; Io 1,4; 5,26.

(486) Cf Mt 26,42.

(487) Cf 1 Cor 5,7; Io 8,34-36.

(488) Cf Io 1,29; 1 Pe 1,19.

(489) Cf 1 Cor 11,25.

(490) Cf Ex 24,8.

(491) Cf Mt 26,28; Lv 16,15-16.

(492) Cf Heb 10,10.

(493) Cf 1 Io 4,10.

(494) Cf Io 15,13.

(495) Cf Io 10,17-18.

(496) Cf Heb 9,14.

(497) Cf Is 53,10-12.

(498) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 7: DS 1529.

(499) Cf Io 13,1.

(500) Cf Gal 2,20; Eph 5,2.25.

(501) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 1: DS 1529.

(502) Cf Heb 5,9.

(503) Additio liturgica ad Hymnum « Vexilla Regis »: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 313; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 1129.

(504) Cf 1 Tim 2,5.

(505) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(506) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1043.

(507) Cf Mt 16,24.

(508) Cf 1 Pe 2,21.

(509) Cf Mc 10,39; Io 21,18-19; Col 1,24.

(510) Cf Lc 2,35.

(511) Sancta Rosa de Lima: P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 137.

(512) Cf 1 Pe 1,18.

(513) Cf Is 53,10.

(514) Cf Is 53,11; Rom 5,19.

                     

top