![]() |
![]() |
|
|
PARS PRIMA SECTIO SECUNDA: CAPUT SECUNDUM ARTICULUS 5 631 Iesus « descendit in inferiores partes terrae. Qui descendit, Ipse est et qui ascendit » (Eph 4,9-10). Symbolum Apostolicum in eodem articulo confitetur descensum Christi ad inferos et Eius Resurrectionem a mortuis tertia die, quia Ipse in Suo Paschate ex imo mortis vitam fecit scaturire: « Christus Filius Tuus, Paragraphus 1 632 Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum quas Iesus « resurrexit a mortuis » (1 Cor 15,20), 530 praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse mansione. 531 Praedicatio apostolica descensui Iesu ad inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem, profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur. 532 633 Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel ~!4*0< 533 quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. 534 Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, 535 id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ». 536 « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit ». 537 Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret 538 neque ut damnationis destrueret infernum, 539 sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant. 540 634 « Et mortuis evangelizatum est... » (1 Pe 4,6). Descensus ad inferos adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis. Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt participes. 635 Christus igitur descendit in mortis profunditatem 541 ut « mortui » audiant « vocem Filii Dei et, qui audierint », vivant (Io 5,25). Iesus, « Dux vitae », 542 « per mortem » destruxit « eum, qui habebat mortis imperium, id est, Diabolum, et » liberavit « eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti » (Heb 2,14-15). Exinde Christus resuscitatus habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18) et « in nomine Iesu omne genu » flectitur « caelestium et terrestrium et infernorum » (Phil 2,10).
636 Symbolum, in expressione « Iesus descendit ad inferos », confitetur Iesum vere mortuum esse et per Mortem Suam pro nobis mortem vicisse et Diabolum « qui habebat mortis imperium » (Heb 2,14). 637 Mortuus Christus, anima Sua Suae Personae divinae unita, in mortuorum descendit mansionem. Iustis qui Illum praecesserant, portas aperuit caeli. (529) Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 273 et 275. (530) Cf Act 3,15; Rom 8,11. (531) Cf Heb 13,20. (532) Cf 1 Pe 3,18-19. (533) Cf Phil 2,10; Act 2,24; Apc 1,18; Eph 4,9. (534) Cf Ps 6,6; 88,11-13. (535) Cf Ps 89,49; 1 Sam 28,19; Ez 32,17-32. (536) Cf Lc 16,22-26. (537) Catechismus Romanus, 1, 6, 3: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 71. (538) Cf Concilium Romanum (anno 745), De descensu Christi ad inferos: DS 587. (539) Cf Benedictus XII, Libellus Cum dudum (1341), 18: DS 1011; Clemens VI, Epistula Super quibusdam (anno 1351), c. 15, 13: DS 1077. (540) Cf Concilium Toletanum IV (anno 633), Capitulum, 1: DS 485; Mt 27,52-53. (541) Cf Mt 12,40; Rom 10,7; Eph 4,9. (542) Cf Act 3,15. (543) Antiqua homilia in sancto et magno Sabbato: PG 43, 440. 452. 461.
|
|