The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 12
« CREDO VITAM AETERNAM »

1020 Christianus qui suam propriam mortem cum illa Iesu coniungit, mortem videt tamquam adventum ad Ipsum et ingressum in vitam aeternam. Cum Ecclesia ultimo super morientem christianum verba veniae absolutionis Christi dixerit, ultimo unctione roboranti eum signaverit eique Christum in viatico tamquam alimentum pro itinere dederit, eum cum dulci alloquitur securitate:

« Proficiscere, anima christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit, in nomine Iesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est; hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetrice Virgine Maria, cum sancto Ioseph, et omnibus angelis et sanctis Dei. [...] Ad auctorem tuum, qui te de limo terrae formavit, revertaris. Tibi itaque egredienti de hac vita sancta Maria, angeli et omnes sancti occurrant. [...] Redemptorem tuum facie ad faciem videas et contemplatione Dei potiaris in saecula saeculorum ». 607

I. Iudicium particulare

1021 Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae. 608 Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari 609 et verbum Christi in cruce ad bonum latronem, 610 sicut alii Novi Testamenti textus 611 loquuntur de ultima animae sorte, 612 quae diversa pro aliis et aliis esse potest.

1022 Singuli homines inde a morte sua retributionem suam aeternam in sua immortali recipiunt anima in iudicio particulari quod eorum vitam refert Christo sive per purificationem 613 sive ad immediate in beatitudinem caeli ingrediendum 614 sive ad se immediate in aeternum damnandum. 615

« Ad vesperum te de amore examinabunt ». 616

II. Caelum

1023 Illi qui in gratia et amicitia moriuntur Dei et qui perfecte sunt purificati, in aeternum cum Christo vivunt. In aeternum sunt similes Deo quia Eum vident « sicuti est » (1 Io 3,2), « facie ad faciem » (1 Cor 13,12): 617

« Auctoritate apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium [...] et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi Baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, [...] vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae [...] etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post Ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum Regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio congregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura ». 618

1024 Haec vita perfecta cum Sanctissima Trinitate, haec communio vitae cum Ea, cum Maria Virgine, angelis et omnibus beatis « caelum » appellatur. Caelum finis est ultimus et adimpletio profundissimarum appetitionum hominis, status supremae et definitivae beatitudinis.

1025 In caelo vivere est « cum Christo esse ». 619 Electi « in Ipso » vivunt, sed ibi servant, immo inveniunt suam propriam identitatem, suum proprium nomen: 620

« Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi Regnum ». 621

1026 Iesus Christus, per Suam Mortem Suamque Resurrectionem nobis caelum « aperuit ». Beatorum vita in plena possessione consistit fructuum Redemptionis peractae a Christo qui Suae glorificationi caelesti illos consociat qui in Eum crediderunt et qui Eius voluntati permanserunt fideles. Caelum beata est communitas omnium eorum qui Ei perfecte sunt incorporati.

1027 Hoc mysterium beatae communionis cum Deo et cum omnibus illis qui in Christo sunt, omnem comprehensionem superat et repraesentationem omnem. Scriptura nobis de illa loquitur in imaginibus: vita, lux, pax, nuptiale convivium, vinum Regni, domus Patris, Ierusalem caelestis, paradisus: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt Illum » (1 Cor 2,9).

1028 Deus, propter Suam transcendentiam, non potest sicuti est videri nisi cum Ipse Suum mysterium immediatae aperit contemplationi hominis illique Ipse capacitatem praebet. Haec Dei contemplatio in Eius gloria caelesti ab Ecclesia « visio beatifica » appellatur:

« Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, [...] cum iustis et Dei amicis in Regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere ». 622

1029 In caeli gloria, beati gaudenter voluntatem Dei implere pergunt relate ad alios homines et ad universam creationem. Iam illi cum Christo regnant; cum Eo « regnabunt in saecula saeculorum » (Apc 22,5). 623

III. Finalis purificatio seu purgatorium

1030 Illi qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam suae aeternae salutis sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem, ut sanctitatem acquirant necessariam ad caeli gaudium ingrediendum.

1031 Ecclesia purgatorium hanc finalem appellat electorum purificationem quae prorsus a damnatorum poena est diversa. Ecclesia doctrinam fidei relate ad purgatorium formulavit, praecipue in Conciliis Florentino 624 et Tridentino. 625 Ecclesiae Traditio, se ad quosdam Scripturae textus referens, 626 de igne loquitur purificatorio:

« De quibusdam levibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit quia si quis in Sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (Mt 12,32). In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari ». 627

1032 Haec doctrina etiam nititur praxi orationis pro defunctis, de qua iam sacra Scriptura loquitur: « Unde pro defunctis expiationem fecit [Iudas Maccabaeus], ut a peccato solverentur » (2 Mac 12,46). Inde a prioribus temporibus, Ecclesia defunctorum memoriam est venerata et suffragia pro illis obtulit, maxime Sacrificium eucharisticum, 628 ut purificati ad visionem beatificam Dei possent pervenire. Ecclesia etiam eleemosynas, indulgentias et opera paenitentiae commendat pro defunctis:

« Eis ergo opem feramus, et commemorationem eorum peragamus. Si enim Iobi filios expiabat patris sacrificium: 629 quid dubitas, an nobis pro eis qui excesserunt offerentibus, ipsis detur aliqua consolatio? [...] Ne nos pigeat opem ferre iis qui excesserunt, et pro eis offerre preces ». 630

IV. Infernus

1033 Non possumus Deo esse uniti nisi libere Eum diligere eligamus. Sed Deum diligere non possumus, si contra Eum, contra nostrum proximum vel contra nosmetipsos graviter peccemus: « Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem » (1 Io 3,14-15). Dominus noster nos monet nos ab Eo separatos fore, si necessitatibus gravibus occurrere omittamus pauperum et parvulorum qui Eius sunt fratres. 631 In peccato mortali mori quin nos huius paeniteat et quin amorem Dei excipiamus misericordem, significat ab Eo in aeternum propter nostram propriam liberam electionem manere separatos. Hic status definitivae exclusionis sui ipsius (« auto-exclusionis ») a communione cum Deo et cum beatis denotatur verbo « infernus ».

1034 Iesus saepe loquitur de « gehenna » ignis inextinguibilis, 632 illis reservata qui usque ad suae vitae finem credere et converti recusant, et ubi simul anima et corpus perdi possunt. 633 Iesus verbis annuntiat gravibus: « Mittet Filius hominis angelos Suos, et colligent de Regno Eius [...] eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis » (Mt 13,41-42), et Ipse condemnationem pronuntiabit: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! » (Mt 25,41).

1035 Doctrina Ecclesiae exsistentiam inferni eiusque affirmat aeternitatem. Animae eorum qui in statu moriuntur peccati mortalis, immediate post mortem in inferos descendunt ubi poenas patiuntur inferni, « ignem aeternum ». 634 Praecipua inferni poena consistit in aeterna separatione a Deo in quo solummodo potest homo vitam et beatitudinem habere pro quibus creatus est et quas cupit.

1036 Affirmationes sacrae Scripturae et doctrina Ecclesiae relate ad infernum sunt vocatio ad responsabilitatem qua homo sua uti debet libertate intuitu suae aeternae sortis. Simul urgentem vocationem ad conversionem constituunt: « Intrate per angustam portam, quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! » (Mt 7,13-14).

« Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet, ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu, cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur, neque sicut servi mali et pigri iubeamur discedere in ignem aeternum, in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium ». 635

1037 Deus neminem praedestinat ut in infernum eat; 636 ad hoc enim requiruntur aversio a Deo voluntaria (peccatum mortale) et in illa usque ad finem persistere. Ecclesia, in liturgia eucharistica et in suorum fidelium orationibus quotidianis, misericordiam implorat Dei qui non vult « aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti » (2 Pe 3,9):

« Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae Tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in Tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum Tuorum iubeas grege numerari ». 637

V. Ultimum Iudicium

1038 Resurrectio omnium mortuorum, « iustorum et iniquorum » (Act 24,15), Iudicium praecedet ultimum. Tunc erit « hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem [...] [Filii hominis] et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Io 5,28-29). Tunc Christus veniet « in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo [...]. Et congregabuntur ante Eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. [...] Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam » (Mt 25,31-33.46).

1039 Coram Christo qui veritas est, veritas circa relationem uniuscuiusque hominis cum Deo definitive fiet manifesta. 638 Iudicium ultimum id revelabit, usque ad eius ultimas consequentias, quod unusquisque boni fecerit, aut facere omiserit, in suae vitae terrestris decursu:

« Servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit (Ps 50,3) [...]. Deinde convertet Se et ad illos qui sunt a sinistris: Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis ». 639

1040 Iudicium ultimum in reditu Christi glorioso eveniet. Solus Pater cognoscit horam et diem, solus Ipse Eius decidit Adventum. Per Filium Suum Iesum Christum, verbum definitivum super totam historiam tunc pronuntiabit Suum. Sensum ultimum totius operis creationis et totius Oeconomiae salutis cognoscemus et mirabiles intelligemus vias per quas Eius providentia omnia versus eorum ultimum conduxerit finem. Iudicium ultimum revelabit iustitiam Dei de omnibus iniustitiis commissis a Suis creaturis triumphare Eiusque amorem morte esse fortiorem. 640

1041 Iudicii ultimi nuntius vocat ad conversionem dum Deus adhuc hominibus « tempus acceptabile » praebet et « dies salutis » (2 Cor 6,2). Sanctum Dei inspirat timorem. Ad Regni Dei impellit iustitiam. Annuntiat « beatam spem » (Tit 2,13) reditus Domini, qui veniet « glorificari in sanctis Suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt » (2 Thess 1,10).

VI. Caelorum novorum et terrae novae spes

1042 In fine temporum, Regnum Dei ad suam perveniet plenitudinem. Post Iudicium universale, iusti in aeternum cum Christo regnabunt, corpore et anima glorificati, et ipse universus renovabitur mundus:

Tunc Ecclesia « in gloria caelesti consummabitur, quando [...] cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur ». 641

1043 Sacra Scriptura hanc arcanam renovationem, quae humanitatem transformabit et mundum, appellat « novos [...] caelos et terram novam » (2 Pe 3,13). 642 Illa erit definitiva effectio consilii Dei: « recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra » (Eph 1,10).

1044 In hoc universo mundo novo, 643 in Ierusalem caelesti, Deus mansionem Suam inter homines habebit. « Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt » (Apc 21,4). 644

1045 Pro homine, haec consummatio effectio erit ultima unitatis generis humani a Deo volitae inde a creatione et cuius Ecclesia peregrinans erat « veluti sacramentum ». 645 Qui Christo fuerint uniti, redemptorum efformabunt communitatem, Dei « Civitatem sanctam » (Apc 21,2), « sponsam uxorem Agni » (Apc 21,9). Haec non amplius a peccato erit vulnerata, a sordibus, 646 a sui ipsius amore, quae communitatem terrestrem hominum destruunt vel vulnerant. Visio beatifica in qua Deus electis modo inexhaustibili aperietur, perennis erit fons beatitudinis, pacis et mutuae communionis.

1046 Relate ad mundum universum, Revelatio profundam communitatem destinationis affirmat mundi materialis et hominis:

« Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat [...] in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis [...]. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus [...] exspectantes redemptionem corporis nostri » (Rom 8,19-23).

1047 Universus mundus visibilis destinatur igitur et ipse ut transformetur: « Oportet ergo et ipsam conditionem redintegratam ad pristinum sine prohibitione servire iustis », 647 participantem eorum glorificationis in Iesu Christo resuscitato.

1048 « Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit et superabit ». 648

1049 « Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest ». 649

1050 « Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale ». 650 Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna:

« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt ». 651

Compendium

1051 Singuli homines in anima sua immortali, inde a morte sua, in iudicio particulari, aeternam suam recipiunt retributionem a Christo, vivorum et mortuorum iudice.

1052 « Credimus animas eorum omnium, qui in gratia Christi moriuntur [...] populum Dei constituere post mortem, quae omnino destruetur resurrectionis die, quo hae animae cum suis corporibus coniungentur ». 652

1053 « Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et Maria in paradiso congregantur, Ecclesiam caelestem efficere, ubi eaedem, aeterna beatitudine fruentes, Deum vident sicuti est atque etiam gradu quidem modoque diverso, una cum sanctis angelis partem habent in divina rerum gubernatione, quam Christus glorificatus exercet, cum pro nobis intercedant suaque fraterna sollicitudine infirmitatem nostram plurimum iuvent ». 653

1054 Qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam de sua salute aeterna sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem ut sanctitatem acquirant necessariam ad gaudium Dei ingrediendum.

1055 Propter « sanctorum communionem », Ecclesia defunctos Dei commendat misericordiae et pro illis suffragia offert, maxime sanctum Sacrificium eucharisticum.

1056 Ecclesia, Christi sequens exemplum, fideles admonet de tristi ac luctuosa realitate mortis aeternae, 654 quae etiam « infernus » appellatur.

1057 Praecipua inferni poena in aeterna consistit separatione a Deo, in quo homo vitam et beatitudinem habere solummodo potest ad quas creatus est et quas ipse cupit.

1058 Ecclesia orat ut nullus se perdat: « Domine, [...] me [...] a Te numquam separari permittas ». 655 Si verum est neminem posse se ipsum salvare, verum etiam est, Deum velle « omnes homines salvos fieri » (1 Tim 2,4) et apud Eum « omnia possibilia » esse (Mt 19,26).

1059 « Sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod [...] in die Iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem ». 656

1060 Regnum Dei, in fine temporum, ad suam perveniet plenitudinem. Tunc iusti regnabunt in aeternum cum Christo, corpore et anima glorificati, et ipse mundus materialis universus transformabitur. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna.

 

« AMEN »

1061 Symbolum, sicut etiam ultimus sacrae Scripturae liber, 657 verbo Hebraico Amen concluditur. Idem saepe in fine orationum invenitur Novi Testamenti. Eodem modo, Ecclesia suas orationes finit cum Amen.

1062 Amen Hebraice ad eamdem radicem quam verbum « credere » refertur. Haec radix soliditatem, credibilitatem, fidelitatem exprimit. Sic intelligitur cur « Amen » de fidelitate Dei erga nos dici possit et de nostra fiducia in Ipsum.

1063 In prophetia Isaiae invenitur expressio « Deus veritatis », ad litteram « Deus Amen », id est, Deus Suis promissis fidelis: « Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen » (Is 65,16). Dominus noster saepe verbo « Amen » utitur, 658 quandoque sub forma iterata, 659 ad efferendam Suae doctrinae credibilitatem, auctoritatem Suam super Dei veritatem fundatam.

1064 Finale igitur « Amen » Symboli iterum sumit et confirmat primum eius verbum: « Credo ». Credere est verbis, promissionibus, mandatis Dei dicere « Amen », est se Illi prorsus concredere qui est « Amen » infiniti amoris et perfectae fidelitatis. Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo « Amen » illi « credo » Professionis fidei nostri Baptismatis:

« Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua ». 660

1065 Iesus Christus Ipse est « Amen » (Apc 3,14). Ipse est « Amen » definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum « Amen » ad Patrem: « Quotquot enim promissiones Dei sunt, in Illo "Est"; ideo et per Ipsum "Amen" Deo ad gloriam per nos » (2 Cor 1,20):

« Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso,
est Tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.

AMEN ». 661


(607) Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, Ordo commendationis morientium, 146-147, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 60-61.

(608) Cf 2 Tim 1,9-10.

(609) Cf Lc 16,22.

(610) Cf Lc 23,43.

(611) Cf 2 Cor 5,8; Phil 1,23; Heb 9,27; 12,23.

(612) Cf Mt 16,26.

(613) Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 856; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1304; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820.

(614) Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 857; Ioannes XXII, Bulla Ne super his: DS 991; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000-1001; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1305.

(615) Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 858; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1002; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1306.

(616) Sanctus Ioannes a Cruce, Avisos y sentencias, 57: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 238.

(617) Cf Apc 22,4.

(618) Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1000; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 54.

(619) Cf Io 14,3; Phil 1,23; 1 Thess 4,17.

(620) Cf Apc 2,17.

(621) Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 10, 121: CCL 14, 379 (PL 15, 1927).

(622) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 58, 10: CSEL 32, 665 (56, 10: PL 4, 367-368).

(623) Cf Mt 25,21.23.

(624) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1304.

(625) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820; Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 30: DS 1580.

(626) Exempli gratia, 1 Cor 3,15; 1 Pe 1,7.

(627) Sanctus Gregorius Magnus, Dialogi, 4, 41, 3: SC 265, 148 (4, 39: PL 77, 396).

(628) Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 856.

(629) Cf Iob 1,5.

(630) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam I ad Corinthios homilia 41, 5: PG 61, 361.

(631) Cf Mt 25,31-46.

(632) Cf Mt 5,22.29; 13,42.50; Mc 9,43-48.

(633) Cf Mt 10,28.

(634) Cf Symbolum Quicumque: DS 76; Synodus Constantinopolitana (anno 543), Anathematismi contra Origenem, 7: DS 409; Ibid., 9: DS 411; Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 801; Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 858; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS 1002; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1351; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 25: DS 1575; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 12: AAS 60 (1968) 438.

(635) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 54.

(636) Cf Concilium Arausicanum II, Conclusio: DS 397; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 17: DS 1567.

(637) Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 88: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 450.

(638) Cf Io 12,48.

(639) Sanctus Augustinus, Sermo 18, 4, 4: CCL 41, 247-249 (PL 38, 130-131).

(640) Cf Ct 8,6.

(641) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(642) Cf Apc 21,1.

(643) Cf Apc 21,5.

(644) Cf Apc 21,27.

(645) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5.

(646) Cf Apc 21,27.

(647) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 32, 1: SC 153, 398 (PG 7, 1210).

(648) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.

(649) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1057.

(650) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS 58 (1966) 1057; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.

(651) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 18, 29: Opera, v. 2, ed. J. Rupp (Monaci 1870) p. 332 (PG 33, 1049).

(652) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.

(653) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 29: AAS 60 (1968) 444.

(654) Cf Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 69: AAS 64 (1972) 141.

(655) Oratio ante Communionem, 132: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474.

(656) Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 859; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1549.

(657) Cf Apc 22,21.

(658) Cf Mt 6,2.5.16.

(659) Cf Io 5,19.

(660) Sanctus Augustinus, Sermo 58, 11, 13: PL 38, 399.

(661) Doxologia post precem eucharisticam: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 455, 460, 464 et 471.

                  

top