Index

Back Print

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

Paragraphus 1
ECCLESIA IN CONSILIO DEI

I. Ecclesiae nomina et imagines

751 Verbum « Ecclesia » [« ekklesia, », « ek-kalein », vocare ex] « convocationem » significat. Congregationem denotat populi, 124 generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est. 125 Se « Ecclesiam » appellans, prima communitas eorum qui in Christum credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus populum Suum ex omnibus terrae « convocat » finibus. Verbum Kyriaké, ex quo Church, Kirche derivantur, significat « illam quae ad Dominum pertinet ».

752 In sermone christiano, verbum « Ecclesia » congregationem denotat liturgicam, 126 sed etiam communitatem localem 127 et totam communitatem universalem credentium. 128 Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. « Ecclesia » est populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica, praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit Christi et sic ipsa corpus Christi fit.

Ecclesiae symbola

753 In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae « populi Dei ». In Novo Testamento, 129 omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus « Caput » fit huius populi, 130 qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur « sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae ». 131

754 « Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est. 132 Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit, 133 et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum, 134 qui vitam Suam dedit pro ovibus 135 ». 136

755 « Est Ecclesia agricultura seu ager Dei. 137 In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet. 138 Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa. 139 Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere 140 ». 141

756 « Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei. 142 Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur, 143 ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei, 144 in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu, 145 tabernaculum Dei cum hominibus, 146 et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur. 147 Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2) ». 148

757 « Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Gal 4,26); 149 describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati, 150 quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29) ». 151

II. Origo, fundatio et missio Ecclesiae

758 Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.

Consilium in corde Patris ortum

759 « Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit », ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. « Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia ». Haec « familia Dei » constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia « iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur ». 152

Ecclesia – iam ab origine mundi praefigurata

760 « Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est », dicebant christiani priorum temporum. 153 Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in Christum, et haec « convocatio » Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium, 154 et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:

« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ». 155

Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata

761 Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: « In omni gente, qui timet [...] [Deum] et operatur iustitiam, acceptus est Illi » (Act 10,35). 156

762 Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse. 157 Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei. 158 Per suam electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse signum. 159 Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus ruperit et se in modum meretricis gesserit. 160 Foedus Novum annuntiant et aeternum. 161 « Quod Foedus Novum Christus instituit ». 162

Ecclesia – a Christo Iesu constituta

763 Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio. 163 « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi ». 164 Ad voluntatem Patris implendam, Christus Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est « Regnum Christi iam praesens in mysterio ». 165

764 « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 166 Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere ». 167 Germen et initium Regni sunt « pusillus grex » (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos venit et quorum Ipse est Pastor. 168 Illi veram Iesu constituunt familiam. 169 Illos quos Ipse circa Se congregavit, novum docuit « modum agendi », sed etiam propriam orationem. 170

765 Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti novae Ierusalem. 173 Duodecim 174 aliique discipuli 175 missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem. 176 Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.

766 Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti ». 177 « Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum ». 178 Sicut Eva de latere Adami formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in cruce mortui. 179

Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata

767 « Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180 Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit ». 181 Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est « convocatio », sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos. 182

768 Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », 183 ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit ». 184

Ecclesia – consummata in gloria

769 « Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », 185 in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ». 186 Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a Domino, 187 et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad horam qua « cum Rege suo in gloria coniungetur ». 188 Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine magnis probationibus. Tunc solummodo « omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur ». 189

III. Ecclesiae mysterium

770 Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata » 190 potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.

Ecclesia – simul visibilis et spiritualis

771 « Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est simul:

— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »;
— « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »;
— « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».

Hae dimensiones simul « unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento ». 191

Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus ». 192

« O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat ». 193

Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo

772 In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » (Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium [...] magnum » appellat (Eph 5,32). Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo, 194 fit etiam ipsa mysterium. 195 Sanctus Paulus in ea mysterium contemplans exclamat: « Christus in vobis, spes gloriae » (Col 1,27).

773 In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » (1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui praeterit. 196 Ecclesiae « compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono ». 197 Maria nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae, quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam. 198 Hac de causa, « mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem ». 199

Ecclesia – sacramentum universale salutis

774 Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: « non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus ». 200 Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam « sancta mysteria » appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur « sacramentum ».

775 Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: 201 sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat « ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Apc 7,9); Ecclesia simul est « signum et instrumentum » plenae effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet.

776 Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », 202 « universale salutis sacramentum » 203 per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur ». 204 Ea « est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum », 205 quod vult « ut universum genus humanum unum populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti ». 206

Compendium

777 Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.

778 Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de terra. 207

779 Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.

780 Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum.


(124) Cf Act 19,39.

(125) Cf Ex 19.

(126) Cf 1 Cor 11,18; 14,19.28.34-35.

(127) Cf 1 Cor 1,2; 16,1.

(128) Cf 1 Cor 15,9; Gal 1,13; Phil 3,6.

(129) Cf Eph 1,22; Col 1,18.

(130) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.

(131) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.

(132) Cf Io 10,1-10.

(133) Cf Is 40,11; Ez 34,11-31.

(134) Cf Io 10,11; 1 Pe 5,4,

(135) Cf Io 10,11-15.

(136) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.

(137) Cf 1 Cor 3,9.

(138) Cf Rom 11,13-26.

(139) Cf Mt 21,33-43 et par.; Is 5,1-7.

(140) Cf Io 15,1-5

(141) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8.

(142) Cf 1 Cor 3,9.

(143) Cf 1 Cor 3,11.

(144) Cf 1 Tim 3,15.

(145) Cf Eph 2,19-22.

(146) Cf Apc 21,3.

(147) Cf 1 Pe 2,5.

(148) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 8-9.

(149) Cf Apc 12,17.

(150) Cf Apc 19,7; 21,2.9; 22,17.

(151) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 9.

(152) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.

(153) Hermas, Pastor, 8, 1 (Visio 2, 4, 1): SC 53, 96; cf Aristides, Apologia, 16, 7: BP 11, 125; Sanctus Iustinus, Apologia, 2, 7: CA 1, 216-218 (PG 6, 456).

(154) Cf Sanctus Epiphanius, Panarion, 1, 1, 5, Haereses 2, 4: GCS 25, 174 (PG 41, 181).

(155) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 27, 2: GCS 12, 106 (PG 8, 281).

(156) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 12; Ibid., 13: AAS 57 (1965) 17-18; Ibid., 16: AAS 57 (1965) 20.

(157) Cf Gn 12,2; 15,5-6.

(158) Cf Ex 19,5-6; Dt 7,6.

(159) Cf Is 2,2-5; Mich 4,1-4.

(160) Cf Os 1; Is 1,2-4; Ier 2; etc.

(161) Cf Ier 31,31-34; Is 55,3.

(162) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.

(163) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6; Id., Decr. Ad gentes, 3: AAS 58 (1966) 949.

(164) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.

(165) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(166) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.

(167) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 7.

(168) Cf Mt 10,16; 26,31; Io 10,1-21.

(169) Cf Mt 12,49.

(170) Cf Mt 5-6.

(171) Cf Mc 3,14-15.

(172) Cf Mt 19,28; Lc 22,30.

(173) Cf Apc 21,12-14.

(174) Cf Mc 6,7.

(175) Cf Lc 10,1-2.

(176) Cf Mt 10,25; Io 15,20.

(177) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(178) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS 56 (1964) 99.

(179) Cf Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 2, 85-89: CCL 14, 69-72 (PL 15, 1666-1668).

(180) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 6.

(181) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966) 950.

(182) Cf Mt 28,19-20; Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948; Ibid., 5-6: AAS 58 (1966) 951-955.

(183) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 7.

(184) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.

(185) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(186) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 18, 51: CSEL 402, 354 (PL 41, 614); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.

(187) Cf 2 Cor 5,6; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 9.

(188) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.

(189) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 6.

(190) Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 117.

(191) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11.

(192) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS 56 (1964) 98.

(193) Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1 (Romae 1957) p. 191.

(194) Cf Eph 5,25-27.

(195) Cf Eph 3,9-11.

(196) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(197) Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718.

(198) Cf Eph 5,27.

(199) Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS 80 (1988) 1718, nota 55.

(200) Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL 57, 113 (PL 33, 845).

(201) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5.

(202) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13.

(203) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(204) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 45: AAS 58 (1966) 1066.

(205) Paulus VI, Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973): AAS 65 (1973) 391.

(206) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 20-21.

(207) Cf Apc 14,4.