Index

Back Print

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

Paragraphus 4
CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA

871 « Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit ». 393

872 « Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur ». 394

873 Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo ». 395 Tandem « ex utraque parte [ex hierarchia et ex laicis] habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum [...] suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt ». 396

I. Hierarchica Ecclesiae constitutio

Cur ministerium ecclesiale?

874 Ipse Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem:

« Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de populo Dei sunt [...] ad salutem perveniant ». 397

875 « Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? » (Rom 10,14-15). Nemo, nec individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium annuntiare: « Fides ex auditu » (Rom 10,17). Nemo potest sibi ipsi mandatum dare et missionem Evangelium nuntiandi. Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos. Ab Eo Episcopi et presbyteri missionem et facultatem (« sacram potestatem ») agendi in persona Christi Capitis accipiunt, diaconi vero vim populo Dei serviendi in « diaconia » liturgiae, verbi et caritatis, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio. Hoc ministerium, in quo missi a Christo e dono Dei faciunt et tribuunt quod ex se ipsis facere et tribuere non possunt, Ecclesiae traditio « sacramentum » appellat. Ministerium Ecclesiae per sacramentum proprium confertur.

876 Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » 398 ad imaginem Christi qui libere propter nos « formam servi » (Phil 2,7) accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient servi. 399

877 Eodem modo, sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem. 400 Simul electi, etiam sunt simul missi, eorumque unitas fraterna in servitium erit fraternae communionis omnium fidelium; ea quasi reverberatio erit et testimonium communionis Personarum divinarum. 401 Hac de causa, quilibet Episcopus suum exercet ministerium in collegii episcopalis sinu, in communione cum Episcopo Romano, sancti Petri Successore et collegii capite; presbyteri ministerium exercent suum in presbyterii dioecesis sinu, sub Episcopi sui directione.

878 Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut habeat indolem personalem. Si Christi ministri in communione agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter vocatur: « Tu me sequere » (Io 21,22), 402 ut, in missione communi, testis sit personalis, responsabilitatem personaliter ferens coram Illo qui missionem praebet, « in Eius persona » et pro personis agens: « Ego te baptizo in nomine Patris... »; « Ego te absolvo... ».

879 Ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in relatione inter responsabilitatem pastoralem Episcopi pro sua Ecclesia particulari et sollicitudinem collegii episcopalis communem pro Ecclesia universali.

Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex

880 Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ». 403 « Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur ». 404

881 Dominus e solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei claves eius dedit; 405 eum pastorem totius gregis instituit. 406 « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat ». 407 Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani Pontificis primatu.

882 Summus Pontifex, Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, « est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum ». 408 « Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet ». 409

883 « Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, [...] ut capite eius intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest ». 410

884 « Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico ». 411 « Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum ». 412

885 « Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit ». 413

886 « Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ». 414 Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam [...] exercent », 415 cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem, 416 quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum ». 417 Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur, 418 ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.

887 Ecclesiae particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus appellati vel regiones. 419 Harum circumscriptionum Episcopi in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. « Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur ». 420

Munus docendi

888 Episcopi, cum presbyteris, cooperatoribus suis, « primum habent officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi », 421 secundum Domini mandatum. 422 Ipsi « sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici » fidei apostolicae, « auctoritate Christi praediti ». 423

889 Christus, qui veritas est, ad Ecclesiam in puritate fidei ab Apostolis transmissae conservandam, voluit Ecclesiae Suae participationem in Sua propria infallibilitate conferre. « Mediante supernaturali sensu fidei », populus Dei « fidei indefectibiliter adhaeret », sub ductu vivi Magisterii Ecclesiae. 424

890 Missio Magisterii coniungitur cum indole definitiva Foederis a Deo in Christo cum populo Suo instaurati; Ipse eum a deviationibus protegere debet et defectibus, eique possibilitatem obiectivam tutari fidem authenticam sine errore profitendi. Sic Magisterii pastorale munus ordinatur ad vigilandum ut populus Dei in veritate permaneat quae liberat. Ad hoc servitium adimplendum, Christus Pastores charismate donavit infallibilitatis in rebus fidei et morum. Huius charismatis exercitium diversas potest induere formas:

891 Hac « infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum caput vi muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, qui fratres suos in fide confirmat, doctrinam de fide vel moribus definitivo actu proclamat. [...] Infallibilitas Ecclesiae promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum Magisterium cum Petri Successore exercet », presertim in aliquo Concilio Oecumenico. 425 Cum Ecclesia, ope sui supremi Magisterii, quaedam « tamquam divinitus revelata credenda proponit » 426 et tamquam doctrinam Christi, talibus « definitionibus fidei obsequio est adhaerendum ». 427 Haec infallibilitas « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum ». 428

892 Assistentia divina etiam Apostolorum successoribus praebetur in communione cum Petri Successore docentibus, et peculiariter Episcopo Romano, totius Ecclesiae Pastori, cum, quin ad definitionem perveniant infallibilem et quin « modo definitivo » se exprimant, in Magisterii ordinarii exercitio doctrinam proponunt quae ad meliorem Revelationis ducit intelligentiam in rebus fidei et morum. Christifideles huic ordinario Magisterio « religioso animi obsequio adhaerere debent », 429 quod, licet ab assensu fidei distinguatur, illum tamen protrahit.

Munus sanctificandi

893 Episcopus etiam « est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii" », 430 praesertim in Eucharistia quam ipse offert et cuius oblationem per presbyteros, cooperatores suos, tutatur. Eucharistia enim centrum est vitae Ecclesiae particularis. Episcopus et presbyteri Ecclesiam sanctificant oratione sua suoque labore, per verbi et sacramentorum ministerium. Eam sanctificant per exemplum suum, non « dominantes in cleris, sed formae facti gregis » (1 Pe 5,3). Sic fiet « ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam ». 431

Munus regendi

894 « Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate », 432 quam tamen debent ad aedificandum exercere in servitii spiritu, qui ille est Magistri eorum. 433

895 « Haec potestas qua, nomine Christi, personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur ». 434 Sed Episcopi considerandi non sunt tamquam vicarii Romani Pontificis, cuius ordinaria et immediata super omnem Ecclesiam auctoritas illam eorum non abrogat, sed e contra confirmat et defendit. Haec exerceri debet in communione cum tota Ecclesia sub Romani Pontificis ductu.

896 Bonus Pastor exemplar erit et « forma » muneris pastoralis Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus « condolere potest iis qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet [...], audire ne renuat. [...] Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri »: 435

« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant ». 436

II. Christifideles laici

897 « Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote Baptismate Christo concorporati, in populum Dei constituti, de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent ». 437

Laicorum vocatio

898 « Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, Regnum Dei quaerere. [...] Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris ». 438

899 Laicorum christianorum incepta peculiariter sunt necessaria cum agitur de detegendis et inveniendis mediis ut ea quae doctrina et vita christianae exigunt, realitates sociales, politicas, oeconomicas imbuant. Haec incepta elementum sunt normale vitae Ecclesiae:

« Christifideles, et magis concrete laici, in prima vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub communis capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia ». 439

900 Laici, quia ipsis, sicut omnibus christifidelibus, a Deo virtute Baptismi et Confirmationis apostolatus est commendatus, officio tenentur et iure gaudent, sive individualiter sive in consociationibus congregati, laborandi ut nuntius divinus salutis ab omnibus hominibus et in terra universa cognoscatur et accipiatur; haec obligatio est adhuc urgentior cum homines nonnisi per eos Evangelium audire possunt et Christum cognoscere. Eorum actio in communitatibus ecclesialibus ita est necessaria ut, sine illa, apostolatus Pastorum plerumque non possit suum plenum effectum obtinere. 440

Participatio laicorum in munere sacerdotali Christi

901 « Laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum, 441 quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant ». 442

902 Modo peculiari, parentes munus participant sanctificationis « vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando ». 443

903 Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad ministeria admitti lectoris et acolythi. 444 « Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta ». 445

Eorum participatio in munere prophetico Christi

904 « Christus [...] Suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, [...] sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit »: 446

« Instructio [...] conversiva ad fidem [...] potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli ». 447

905 Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, « nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum ». Apud laicos « haec evangelizatio [...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur »: 448

« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ». 449

906 Illi ex christifidelibus laicis qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt praebere concursum ad catecheticam formationem, 450 ad scientiarum sacrarum institutionem, 451 ad communicationis socialis media. 452

907 « Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant ». 453

Eorum participatio in munere Christi regali

908 Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem, 454 Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut « sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant ». 455

« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam ». 456

909 « Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent ».457

910 « Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit ».458

911 In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, « christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt ».459 Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus,460 Synodis dioecesanis,461 Consiliis pastoralibus;462 in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae;463 collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis;464 participatione in tribunalibus ecclesiasticis,465 etc.

912 Christifideles debent « sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit ».466

913 « Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7) ».467

III. Vita consecrata

914 « Status [...], qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet ».468

Consilia evangelica, vita consecrata

915 Consilia evangelica, in sua multiplicitate, omnibus Christi proponuntur discipulis. Perfectio caritatis, ad quam omnes christifideles vocantur, pro illis qui libere vocationem assumunt ad vitam consecratam, implicat obligationem observandi castitatem in caelibatu pro Regno, paupertatem et oboedientiam. Horum consiliorum professio, in vitae stabilis statu ab Ecclesia agnito, « vitam consecratam » Deo distinguit.469

916 Vitae consecratae status apparet tunc tamquam unus e modis vivendi in consecratione « intimiore », quae in Baptismo radicatur et Deo totaliter devovet.470 In vita consecrata, christifideles sibi proponunt, sub Spiritus Sancti motione, Christum pressius sequi, se Deo super omnia dilecto dare et, perfectionem persequentes caritatis in Regni servitio, gloriam mundi futuri significare et annuntiare in Ecclesia.471

Arbor magna, plures rami

917 « Quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque Familiae [...] [creverunt], quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius corporis Christi opes augent ».472

918 « Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri et mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel Familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit ».473

919 Episcopi nova dona vitae consecratae a Spiritu Sancto Ecclesiae Eius concredita semper discernere satagent; novarum vitae consecratae formarum approbatio Sedi Apostolicae reservatur.474

Vita eremitica

920 Eremitae, quin publice tria consilia evangelica semper profiteantur, « arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent ».475

921 Ipsi singulis hanc interiorem mysterii Ecclesiae ostendunt rationem, quae intimitas est personalis cum Christo. Eremitae vita, oculis hominum abscondita, silentiosa est praedicatio Eius, cui ipse vitam suam donavit, quia Is pro ipso est omnia. Ibi vocatio habetur peculiaris ad inveniendam in deserto, in ipso spirituali proelio, Crucifixi gloriam.

Virgines et viduae consecratae

922 A temporibus apostolicis, virgines476 fuerunt et viduae christianae,477 quae a Domino vocatae ut Ei sine divisione adhaereant in maiore cordis, corporis et spiritus libertate, consilium ceperunt, ab Ecclesia approbatum, vivendi respective in virginitatis vel castitatis perpetuae statu « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12).

923 Virgines, « sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxta probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur ».478 Per hunc sollemnem ritum (Consecratio virginum), « virgo [...] [constituitur] persona sacrata, signum transcendens amoris Ecclesiae erga Christum, imago eschatologica Sponsae caelestis vitaeque futurae ».479

924 Aliis vitae consecratae formis accedens,480 ordo virginum mulierem in mundo viventem (vel monialem) instituit in oratione, paenitentia, fratrum servitio et apostolico labore, secundum statum et charismata unicuique respective oblata.481 Virgines consecratae consociari possunt ut fidelius propositum servent suum.482

Vita religiosa

925 Vita religiosa, in Oriente prioribus christianismi saeculis orta483 et in institutis canonice ab Ecclesia erectis acta,484 ab aliis vitae consecratae formis distinguitur ratione cultuali, publica consiliorum evangelicorum professione, vita fraterna in communi ducta, testimonio unioni Christi et Ecclesiae tributo.485

926 Vita religiosa ab Ecclesiae procedit mysterio. Ea donum est quod Ecclesia a Domino recipit suo et quod ipsa, tamquam statum stabilem fideli vocato a Deo in professione offert consiliorum. Sic Ecclesia simul potest Christum manifestare et se tamquam Salvatoris agnoscere Sponsam. Vita religiosa invitatur ut, sub formis diversis, ipsam Dei significet caritatem, in nostri temporis sermone.

927 Omnes religiosi, exempti vel non exempti,486 inter Episcopi dioecesani in eius pastorali munere cooperatores locum obtinent.487 Plantatio et dilatatio missionalis Ecclesiae praesentiam requirunt vitae religiosae omnibus eius formis inde ab evangelizationis initio.488 « Illustrat historia merita egregia religiosarum Familiarum in fide propaganda necnon in novis conformandis Ecclesiis: nec solum antiquorum Institutorum monasticorum et Ordinum Mediae Aetatis, verum nostrae etiam aetatis Congregationum ».489

Instituta saecularia

928 « Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student ».490

929 Membra horum institutorum, « vita perfecte et omnino [huic] sanctificationi consecrata »,491 « munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant »,492 ubi eorum praesentia ut fermentum agit.493 Eorum testimonium vitae christianae tendit ad ordinandas secundum Deum res temporales atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Vinculis sacris consilia assumunt evangelica et inter se communionem servant et fraternitatem vitae rationi saeculari eorum proprias.494

Societates vitae apostolicae

930 Diversis vitae consecratae formis « accedunt societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt. Inter has sunt societates in quibus sodales [...] consilia evangelica assumunt » secundum suas constitutiones.495

Consecratio et missio: Regem annuntiare qui venit

931 Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus Ei dicaverat, sic intimius servitio divino invenitur consecratus et bono Ecclesiae deditus. Per statum consecrationis ad Deum, Ecclesia manifestat Christum atque ostendit quomodo Spiritus Sanctus modo admirabili in ipsa agat. Ii qui consilia evangelica profitentur, habent imprimis, ut missionem, suam consecrationem in vitam ducere. « Cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo Instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam ».496

932 In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet peculiare. « Pressius » Christum sequi et imitari, « clarius » Eius manifestare exinanitionem, est « profundius » praesens, in corde Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac « arctiore » sunt via, suos fratres exemplo stimulant suo et « praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ».497

933 Sive hoc testimonium publicum sit, sicut in statu religioso, sive magis privatum vel etiam secretum, Christi Adventus pro omnibus consecratis origo et eorum vitae permanet directio:

« Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non habeat, [...] [hic status] tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam Redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat ».498

Compendium

934 « Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur ». Denique ex utraque hac parte habentur christifideles qui, per consiliorum evangelicorum professionem, sunt Deo consecrati et sic missioni prosunt Ecclesiae.499

935 Christus ad fidem annuntiandam et Regnum Suum stabiliendum Suos mittit Apostolos eorumque successores. Eos Suae missionis facit participes. Ii potestatem agendi in Eius persona ab Ipso accipiunt.

936 Dominus ex Petro fundamentum Ecclesiae Suae fecit visibile. Ei claves dedit eius. Episcopus Ecclesiae Romanae, Successor Petri, « Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor ».500

937 Romanus Pontifex « suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate ».501

938 Episcopi, a Spiritu Sancto constituti, Apostolis succedunt. « Singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ».502

939 Episcopi, a presbyteris, suis collaboratoribus, et a diaconis adiuti, munus habent fidem authentice docendi, cultum divinum, praecipue Eucharistiam, celebrandi, et Ecclesias suas, tamquam veri Pastores, regendi. Eorum muneri etiam omnium Ecclesiarum pertinet sollicitudo cum et sub Romano Pontifice.

940 « Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant ».503

941 Laici sacerdotium Christi participant: Ei semper magis uniti, gratiam Baptismi et Confirmationis in omnibus vitae personalis, familiaris, socialis et ecclesialis rationibus explicant, et sic vocationem ad sanctitatem omnibus baptizatis directam deducunt in rem.

942 Laici, propter suam missionem propheticam, « etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes ».504

943 Laici, propter suam missionem regiam, per suam abnegationem et per sanctitatem vitae suae possunt peccato imperium eius in se ipsis evellere et in mundo.505

944 Vita Deo consecrata per professionem publicam consiliorum evangelicorum distinguitur paupertatis, castitatis et oboedientiae in statu vitae stabilis ab Ecclesia agnito.

945 Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus ad Eum destinaverat, in vitae consecratae statu, intimius servitio divino dicatus invenitur et totius Ecclesiae bono deditus.


(393) CIC canon 204, § 1; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37-38.

(394) CIC canon 208; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 32: AAS 57 (1965) 38-39.

(395) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS 58 (1966) 838-839.

(396) CIC canon 207, § 2.

(397) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 18: AAS 57 (1965) 21-22.

(398) Cf Rom 1,1.

(399) Cf 1 Cor 9,19.

(400) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951.

(401) Cf Io 17,21-23.

(402) Cf Mt 4,19.21; Io 1,43.

(403) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 19: AAS 57 (1965) 22.

(404) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 25; cf CIC canon 330.

(405) Cf Mt 16,18-19.

(406) Cf Io 21,15-17.

(407) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.

(408) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.

(409) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26; cf Id., Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966) 673; Ibid., 9: AAS 58 (1966) 676.

(410) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26; cf CIC canon 336.

(411) CIC canon 337, § 1.

(412) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 27.

(413) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.

(414) Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.

(415) Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.

(416) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 3: AAS 58 (1966) 674.

(417) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 28.

(418) Cf Gal 2,10.

(419) Cf Canones Apostolorum, 34 [Constitutiones apostolicae, 8, 47, 34]: SC 336, 284 (Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 572-574).

(420) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 29.

(421) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 995.

(422) Cf Mc 16,15.

(423) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 29.

(424) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16; cf Id., Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(425) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 30; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 4: DS 3074.

(426) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(427) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 30.

(428) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 30.

(429) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 29-30.

(430) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31.

(431) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32.

(432) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 32.

(433) Cf Lc 22,26-27.

(434) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 32.

(435) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS 57 (1965) 33.

(436) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 1: SC 10bis, 138 (Funk 1,282).

(437) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37.

(438) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37-38.

(439) Pius XII, Allocutio ad Patres Cardinales recenter creatos (20 februarii 1946): AAS 38 (1946) 149; adductus a Ioanne Paulo II, Adh. ap. Christifideles laici, 9: AAS 81 (1989) 406.

(440) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS 57 (1965) 39.

(441) Cf 1 Pe 2,5.

(442) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 34: AAS 57 (1965) 40; cf Ibid., 10: AAS 57 (1965) 14-15.

(443) CIC canon 835, § 4.

(444) Cf CIC canon 230, § 1.

(445) CIC canon 230, § 3.

(446) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS 57 (1965) 40.

(447) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 71, a. 4, ad 3: Ed. Leon. 12, 124.

(448) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS 57 (1965) 40.

(449) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 843; cf Id., Decr. Ad gentes, 15: AAS 58 (1966) 965.

(450) Cf CIC canones 774. 776. 780.

(451) Cf CIC canon 229.

(452) Cf CIC canon 822, § 3.

(453) CIC canon 212, § 3.

(454) Cf Phil 2,8-9.

(455) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.

(456) Sanctus Ambrosius, Expositio psalmi CXVIII, 14, 30: CSEL 62, 318 (PL 15, 1476).

(457) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.

(458) Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 73: AAS 68 (1976) 61.

(459) CIC canon 129, § 2.

(460) Cf CIC canon 443, § 4.

(461) Cf CIC canon 463, § 1-2.

(462) Cf CIC canones 511-512. 536.

(463) Cf CIC canon 517, § 2.

(464) Cf CIC canones 492, § 1. 537.

(465) Cf CIC canon 1421, § 2.

(466) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.

(467) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS 57 (1965) 39.

(468) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS 57 (1965) 51.

(469) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42-43: AAS 57 (1965) 47-50; Id., Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS 58 (1966) 702-703.

(470) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 5: AAS 58 (1966) 704-705.

(471) Cf CIC canon 573.

(472) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS 57 (1965) 49.

(473) Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS 58 (1966) 702.

(474) Cf CIC canon 605.

(475) CIC canon 603, § 1.

(476) Cf 1 Cor 7,34-36.

(477) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Vita consecrata, 7: AAS 88 (1996) 382.

(478) CIC canon 604, § 1.

(479) Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 1, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7.

(480) Cf CIC canon 604, § 1.

(481) Cf Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 2, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7.

(482) Cf CIC canon 604, § 2.

(483) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS 57 (1965) 102.

(484) Cf CIC canon 573.

(485) Cf CIC canon 607.

(486) Cf CIC canon 591.

(487) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 33-35: AAS 58 (1966) 690-692.

(488) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 18: AAS 58 (1966) 968-969; Ibid., 40: AAS 58 (1966) 987-988.

(489) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS 83 (1991) 317.

(490) CIC canon 710.

(491) Pius XII, Const. ap. Provida Mater: AAS 39 (1947) 118.

(492) CIC canon 713, § 2.

(493) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 11: AAS 58 (1966) 707.

(494) Cf CIC canon 713.

(495) CIC canon 731, § 1-2.

(496) CIC canon 783; cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS 83 (1991) 317-318.

(497) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS 57 (1965) 37.

(498) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS 57 (1965) 50-51.

(499) Cf CIC canon 207, § 1-2.

(500) CIC canon 331.

(501) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966) 673.

(502) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.

(503) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS 58 (1966) 839.

(504) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58 (1966) 1063.

(505) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.