The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

Paragraphus 5
SANCTORUM COMMUNIO

946 Symbolum Apostolicum postquam « sanctam Ecclesiam catholicam » est professum, « sanctorum communionem » adiungit. Hic articulus quodammodo explicitatio est praecedentis: « Ecclesia quid est aliud quam sanctorum omnium congregatio? ».506 Sanctorum communio est profecto Ecclesia.

947 « Quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri communicatur. [...] Unde et inter alia credenda [...], est quod communicatio bonorum sit in Ecclesia [...]. Principale membrum est Christus, quia est Caput. [...] Bonum ergo Christi communicatur [...] omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta Ecclesiae ».507 « Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit ».508

948 Expressio igitur « sanctorum communio » duas habet significationes: « communionem rerum sanctarum (sancta) » et « communionem inter personas sanctas (sancti) ».

« Sancta sanctis! » a celebrante proclamatur in plerisque liturgiis orientalibus cum elevatio fit sanctorum Donorum ante Communionis servitium. Christifideles (sancti) corpore et sanguine Christi (sancta) nutriuntur ut in communione Spiritus Sancti crescant (5@4<T<\") eamque mundo communicent.

I. Bonorum spiritualium communio

949 In communitate primitiva Ierusalem, discipuli « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Act 2,42).

Communio in fide. Fides fidelium est fides Ecclesiae ab Apostolis accepta, thesaurus vitae qui communicatus ditescit.

950 Sacramentorum communio. « Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant [...]. Hoc nomen [communionis] omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant [...]; magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem ».509

951 Charismatum communio: in Ecclesiae communione, Spiritus Sanctus « inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales » ad Ecclesiae aedificationem.510 « Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem » (1 Cor 12,7).

952 « Erant illis omnia communia » (Act 4,32): « Nihil tandem a vere christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent ».511 Christianus est administrator bonorum Domini.512

953 Communio caritatis: in sanctorum communione « nemo [...] nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur » (Rom 14,7). « Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte » (1 Cor 12,26-27). Caritas « non quaerit, quae sua sunt » (1 Cor 13,5).513 Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus, vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne peccatum huic nocet communioni.

II. Communio inter Ecclesiam caelestem et terrestrem

954 Tres Ecclesiae status. « Donec ergo Dominus venerit in maiestate Sua et omnes angeli cum Eo et, destructa morte, Illi subiecta fuerint omnia, alii e discipulis Eius in terris peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero glorificantur intuentes "clare Ipsum Deum trinum et unum, sicuti est" »:514

« Omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso ».515

955 « Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur ».516

956 Sanctorum intercessio: « Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant [...]. Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in terris sunt adepti. [...] Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur »:517

« Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad quem vado, quam hic fuerim ».518
« In meo degere volo caelo, bonum faciens in terra ».519

957 Communio cum sanctis. « Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium. Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a fonte et capite omnis gratia et ipsius populi Dei vita promanat »:520

« Illum [Christum] enim, utpote Filium Dei, adoramus; martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam; quorum utinam et nos fiamus consortes ac condiscipuli ».521

958 Cum defunctis communio: « Hanc communionem totius Iesu Christi mystici corporis apprime agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit et, quia "sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur" (2 Mac 12,46), etiam suffragia pro illis obtulit ».522 Nostra pro eis oratio non solum eos potest iuvare, sed etiam eorum intercessionem pro nobis efficacem facere.

959 In una Dei familia. « Omnes qui filii Dei sumus et unam familiam in Christo constituimus, dum in mutua caritate et una Sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae Ecclesiae vocationi correspondemus ».523

Compendium

960 Ecclesia est « sanctorum communio »: haec expressio imprimis « res sanctas » (sancta) denotat et maxime Eucharistiam, per quam « repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt ».524

961 Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum » (sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat fructum pro omnibus.

962 « Credimus communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse misericordem Dei Eiusque sanctorum amorem, qui semper precibus nostris pronas aures praebent ».525


(506) Sanctus Nicetas Remesianae, Instructio ad competentes, 5, 3, 23 [Explanatio Symboli, 10]: TPL 1, 119 (PL 52, 871).

(507) Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet « Credo in Deum » expositio, 13: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 224.

(508) Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed.P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.

(509) Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.

(510) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16.

(511) Catechismus Romanus, 1, 10, 27: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 121.

(512) Cf Lc 16,1-3.

(513) Cf 1 Cor 10,24.

(514) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 54.

(515) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 54-55.

(516) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 55.

(517) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS 57 (1965) 55.

(518) Sanctus Dominicus, moribundus, ad suos fratres: Relatio iuridica 4 (Frater Radulphus de Faventia), 42: Acta sanctorum, Augustus I, p. 636; cf Iordanus de Saxonia, Vita 4, 69: Acta sanctorum, Augustus I, p. 551.

(519) Sancta Theresia a Iesu Infante, Verba (17 iulii 1897): Derniers Entretiens (Paris 1971) p. 270.

(520) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS 57 (1965) 56.

(521) Martyrium sancti Polycarpi 17, 3: SC 10bis, 232 (Funk 1, 336).

(522) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS 57 (1965) 55.

(523) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 51: AAS 57 (1965) 58.

(524) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(525) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 30: AAS 60 (1968) 445.

                

top