Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO PRIMA
« CREDO » – « CREDIMUS »

CAPUT SECUNDUM 
DEUS HOMINI OCCURRIT

ARTICULUS 2 
DE TRANSMISSIONE REVELATIONIS DIVINAE

74 Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4), id est, Christi Iesu.57 Oportet igitur ut Christus omnibus populis omnibusque annuntietur hominibus atque sic Revelatio usque ad terrae perveniat extrema.

« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur ».58

I. De Traditione apostolica

75 « Christus Dominus, in quo summi Dei tota Revelatio consummatur, mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent, eis dona divina communicantes ».59

Praedicatio apostolica...

76 Secundum Domini mandatum, Evangelii transmissio duobus est effecta modis:

Ore tenus « ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant »;

Scripto « ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub inspiratione Eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis mandaverunt ».60

...continuata in successione apostolica

77 « Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes" ».61 Re quidem vera, « praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat ».62

78 Haec viva transmissio, in Spiritu Sancto peracta, quatenus distincta a sacra Scriptura, licet arcte cum ea coniuncta, Traditio appellatur. Per eam « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».63 « Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur ».64

79 Sic communicatio Sui Ipsius, quam Pater per Suum Verbum in Spiritu Sancto effecit, praesens atque activa permanet in Ecclesia: « Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii Sui Sponsa colloquitur et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit ».65

II. De relatione inter Traditionem et sacram Scripturam

Unus communis fons...

80 « Sacra Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt ».66 Utraque praesens efficit in Ecclesia et fecundum mysterium Christi, qui Se cum Suis promisit permansurum « omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,20).

...duo diversi transmissionis modi

81 « Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur ».

« Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant ».67

82 Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt commissae, « certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est ».68

Traditio apostolica et traditiones ecclesiales

83 Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio nondum Novum Testamentum habebat scriptum, ipsumque Novum Testamentum viventis Traditionis processum testatur.

Ab illa « traditiones » theologicae, disciplinares, liturgicae aut ad devotionem pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu in Ecclesiis localibus natae sunt. Hae sunt particulares formae sub quibus magna Traditio expressiones diversis locis et diversis aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.

III. De interpretatione depositi fidei

Depositum fidei toti Ecclesiae commissum

84 Depositum fidei,69 quod in sacra Traditione et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. « Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio ».70

Ecclesiae Magisterium

85 « Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur »,71 nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, Romano Episcopo.

86 « Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit ».72

87 Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit, me audit » (Lc 10,16),73 doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis praebent.

Dogmata fidei

88 Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates cum his conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.

89 Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei accipiendum erunt aperta.74

90 Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii Christi possunt inveniri.75 Memorare oportet « exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae ».76

Sensus supernaturalis fidei

91 Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et transmittenda participant. Ipsi unctionem receperunt a Spiritu Sancto, qui eos docet77 eosque deducit « in omnem veritatem » (Io 16,13).

92 « Universitas fidelium [...] in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet ».78

93 « Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei sub ductu sacri Magisterii [...] semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat ».79

Augmentum in intelligentia fidei

94 Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita:

— « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo »;80 praesertim « theologica inquisitio [...] profundam veritatis revelatae cognitionem » prosequitur;81

— « ex intima spiritualium rerum quam [credentes] experiuntur intelligentia »;82 « divina eloquia cum legente crescunt »;83

— « ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt ».84

95 « Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant ».85

Compendium

96 Id quod Christus concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum generationibus transmiserunt.

97 « Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum constituunt »,86 in quo, tamquam in speculo, Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum divitiarum contemplatur fontem.

98 « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».87

99 Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum, donum Revelationis divinae accipere, in id profundius penetrare atque ex eo plenius vivere non desinit.

100 Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio Ecclesiae commissum est, Romano Pontifici et Episcopis in communione cum illo.


(57) Cf Io 14,6.

(58) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820.

(59) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820.

(60) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820.

(61) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 7: AAS 58 (1966) 820.

(62) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 820.

(63) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(64) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(65) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(66) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.

(67) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.

(68) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 9: AAS 58 (1966) 821.

(69) Cf 1 Tim 6,20; 2 Tim 1,12-14.

(70) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(71) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(72) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(73) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 24.

(74) Cf Io 8,31-32.

(75) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3016 (mysteriorum nexus); Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 29.

(76) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 11: AAS 57 (1965) 99.

(77) Cf 1 Io 2,20.27.

(78) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16.

(79) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16.

(80) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(81) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 62: AAS 58 (1966) 1084; cf Ibid., 44: AAS 58 (1966) 1065; Const. dogm. Dei Verbum, 23: AAS 58 (1966) 828; Ibid., 24: AAS 58 (1966) 828-829; Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 94.

(82) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(83) Sanctus Gregorius Magnus, Homilia in Ezechielem 1, 7, 8: CCL 142, 87 (PL 76, 843).

(84) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(85) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(86) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(87) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.