The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO PRIMA
CREDO CREDIMUS

CAPUT SECUNDUM 
DEUS HOMINI OCCURRIT
 

ARTICULUS 3 
DE SACRA SCRIPTURA

I. Christus Unicum sacrae Scripturae Verbum

101 Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus revelet, ad illos verbis loquitur humanis. Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne, hominibus simile factum est .88

102 Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit:89

Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora .90

103 Hac de causa, Ecclesia divinas Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus. Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam Verbi Dei quam corporis Christi.91

104 In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem,92 quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei.93 In Sacris enim Libris Pater qui in caelis est filiis Suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert .94

II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae

105 Deus est sacrae Scripturae auctor. Divinitus revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt .

Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet propterea quod, Spiritu Sancto conscripti, Deus habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt .95

106 Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. In Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent .96

107 Libri inspirati veritatem docent. Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt .97

108 Fides tamen christiana quaedam religio Libri non est. Christianismus religio est Verbi Dei: Verbi quidem quod est non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum .98 Necessarium est Christum, aeternum Dei viventis Verbum, per Spiritum Sanctum nobis aperire sensum, ut intelligamus Scripturas,99 ne illae quasi littera mortua permaneant.

III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres

109 In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse nobis manifestare voluit. 100

110 Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, generum litterariorum illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur . 101

111 Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura littera mortua permaneret: Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda [est] et interpretanda . 102

Concilium Vaticanum II criteria tria indicat ad Scripturae interpretationem secundum Spiritum qui illam inspiravit: 103

112 1. Magnam praestare attentionem ad contentum et unitatem totius Scripturae . Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor. 104

Per cor 105 Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae . 106

113 2. Scripturam deinde legere ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis . Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta. 107 Ecclesia etenim in Traditione sua memoriam Verbi Dei fert viventem, eique Spiritus Sanctus spiritualem Scripturae praebet interpretationem ( ...secundum spiritalem sensum, quem Spiritus donat Ecclesiae ). 108

114 3. Analogiae fidei 109 attente habere rationem. Per analogiam fidei cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.

De Scripturae sensibus

115 Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus: sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in Ecclesia omnes eius praestat divitias.

116 Sensus litteralis. Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. Omnes [sacrae Scripturae] sensus fundentur super unum, scilicet litteralem . 110

117 Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt.

1. Sensus allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde Baptismi; 111

2. Sensus moralis. Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum. Ipsi scripti sunt ad correptionem nostram (1 Cor 10,11); 112

3. Sensus anagogicus. Pariter possibile est res et eventus in eorum perspicere aeterna significatione, quatenus nos versus nostram ducunt (graece <"(T() Patriam. Sic Ecclesia est in terris signum caelestis Ierusalem. 113

118 Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit:

Littera gesta docet, quid credas allegoria,
moralis quid agas, quo tendas anagogia . 114

119 Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio . 115

Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas . 116

IV. De Scripturarum canone

120 Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho. 117 Hic integer elenchus canon Scripturarum appellatur. Pro Vetere Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et Lamentationes simul adnumerantur) et 27 pro Novo. 118 Sunt vero:

Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudices, Ruth, duo libri Samuelis, duo libri Regum, duo libri Paralipomenon (seu Chronicorum), Esdras et Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, duo libri Machabaeorum, Iob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias, Lamentationes, Baruch, Ezechiel, Daniel, Oseas, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, pro Vetere Testamento.

Evangelia secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem, Actus Apostolorum, epistulae sancti Pauli ad Romanos, prima et secunda ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, prima et secunda ad Thessalonicenses, prima et secunda ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, epistula ad Hebraeos, epistula Iacobi, epistula prima et secunda Petri, tres epistulae Ioannis, epistula Iudae, Apocalypsis, pro Novo Testamento.

Vetus Testamentum

121 Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem, 119 quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.

122 Etenim Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris [...] Adventum praepararet . Libri Veteris Testamenti, quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant , totam divinam amoris salvifici Dei testantur paedagogiam: in illis sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur , in illis tandem latet mysterium salutis nostrae . 120

123 Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.

Novum Testamentum

124 Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet . 121 Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt definitivam. Eorum centrale obiectum est Iesus Christus, Filius Dei incarnatus, Eius gesta, doctrina, passio et glorificatio, sicut etiam Eius Ecclesiae initia sub actione Spiritus Sancti. 122

125 Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina . 123

126 In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi:

1. Iesu vita et doctrina. Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est .

2. Traditio oralis. Apostoli quidem post Ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis edocti, fruebantur .

3. Evangelia scripta. Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis seligentes. quaedam in synthesim redigentes, vel statui Ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent . 124

127 Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem, sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur.

Non est maior nec melior nec pretiosior nec splendidior ulla doctrina quam Evangelii lectio. Hoc videte, hoc tenete, quod Dominus et Magister noster Christus et verbis docuit et exemplis implevit . 125

Super omnia Evangelium in meis orationibus me occupat; in illo invenio quidquid pauperi animae meae est necessarium. In eo semper nova lumina, sensus absconditos detego et arcanos . 126

De Veteris et Novi Testamenti unitate

128 Ecclesia, inde a temporibus apostolicis 127 et deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus Testamentis unitatem illustravit per typologiam. Haec in Dei operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit illius quod Deus in plenitudine temporum in Persona Filii Sui incarnati adimplevit.

129 Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab Ipso Domino nostro confirmatum. 128 Ceterum, Novum Testamentum postulat etiam ut sub Veteris legatur luce. Primaeva catechesis christiana constanter ad id recurrebat. 129 Secundum adagium antiquum, Novum Testamentum in Vetere est occultum, dum Vetus est in Novo detectum: ita fit ut in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat . 130

130 Typologia dynamismum significat in consilii divini adimpletionem, cum Deus omnia in omnibus erit (1 Cor 15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex Aegypto valorem proprium in Dei consilio non amittunt suum eo quod simul ipsius sint intermediae periodi.

V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita

131 Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet . 131 Christifidelibus aditus ad sacram Scripturam late pateat oportet . 132

132 Sacrae Paginae studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit . 133

133 Ecclesia christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Phil 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" . 134

Compendium

134 Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur . 135

135 Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt . 136

136 Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem. 137

137 Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur. 138

138 Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.

139 Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.

140 Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.

141 Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia ; 139 utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis (Ps 119,105). 140


(88) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 13: AAS 58 (1966) 824.

(89) Cf Heb 1,1-3.

(90) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 4, 1: CCL 40, 1521 (PL 37, 1378).

(91) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 827.

(92) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS 58 (1966) 829.

(93) Cf 1 Thess 2,13.

(94) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 827-828.

(95) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 822-823.

(96) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 823.

(97) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 823.

(98) Sanctus Bernardus Claraevallensis, Homilia super "Missus est", 4, 11: Opera, ed. J. Leclercq-H. Rochais, v. 4 (Romae 1966) p. 57.

(99) Cf Lc 24,45.

(100) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS 58 (1966) 823.

(101) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS 58 (1966) 823.

(102) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS 58 (1966) 824.

(103) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS 58 (1966) 824.

(104) Cf Lc 24,25-27.44-46.

(105) Cf Ps 22,15.

(106) Sanctus Thomas Aquinas, Expositio in Psalmos, 21, 11: Opera omnia, v. 18 (Parisiis 1876) p. 350.

(107) Cf Sanctus Hilarius Pictaviensis, Liber ad Constantium Imperatorem 9: CSEL 65, 204 (PL 10, 570); Sanctus Hieronymus, Commentarius in epistulam ad Galatas 1, 1, 11-12: PL 26, 347.

(108) Origenes, Homiliae in Leviticum, 5, 5: SC 286, 228 (PG 12, 454).

(109) Cf Rom 12,6.

(110) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 1, a. 10, ad 1: Ed. Leon. 4, 25.

(111) Cf 1 Cor 10,2.

(112) Cf Heb 3,14,11.

(113) Cf Apc 21,122,5.

(114) 5 Augustinus de Dacia, Rotulus pugillaris, I: ed. A. Walz: Angelicum 6 (1929) 256.

(115) 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 12: AAS 58 (1966) 824.

(116) 5 Sanctus Augustinus, Contra epistulam Manichaei quam vocant fundamenti, 5, 6: CSEL 25, 197 (PL 42, 176).

(117) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(118) Cf Decretum Damasi: DS 179-180; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1334-1336; Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Decretum de Libris Sacris et de traditionibus recipiendis: DS 1501-1504.

(119) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14: AAS 58 (1966) 825.

(120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 15: AAS 58 (1966) 825.

(121) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 17: AAS 58 (1966) 826.

(122) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 20: AAS 58 (1966) 827.

(123) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 18: AAS 58 (1966) 826.

(124) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS 58 (1966) 826-827.

(125) Sancta Caesaria Iunior, Epistula ad Richildam et Radegundem: SC 345, 480.

(126) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit A, 83v: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 268.

(127) Cf 1 Cor 10,6.11; Heb 10,1; 1 Pe 3,21.

(128) Cf Mc 12,29-31.

(129) Cf 1 Cor 5,6-8; 10,1-11.

(130) Sanctus Augustinus, Quaestiones in Heptateucum, 2, 73: CCL 33, 106 (PL 34, 623); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 16: AAS 58 (1966) 825.

(131) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 828.

(132) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 22: AAS 58 (1966) 828.

(133) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS 58 (1966) 829.

(134) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 25: AAS 58 (1966) 829; cf Sanctus Hieronymus, Commentarii in Isaiam, Prologus: CCL 73, 1 (PL 24, 17).

(135) Hugo de Sancto Victore, De Arca Noe, 2, 8: PL 176, 642; cf Ibid. 2, 9: PL 176, 642-643.

(136) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 24: AAS 58 (1966) 829.

(137) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 822-823.

(138) Cf Origenes, Homiliae in Exodum, 4, 5: SC 321, 128 (PG 12, 320).

(139) 3 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 827.

(140) Cf Is 50,4.

                     

top