The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO PRIMA
CREDO CREDIMUS

CAPUT TERTIUM 
HOMO DEO RESPONDET

142 Sua Revelatione, Deus invisibilis ex abundantia caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat . 141 Huic invitationi idonea responsio est fides.

143 Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum praebet assensum. 142 Haec responsio hominis Deo revelanti oboeditio fidei a sacra appellatur Scriptura. 143

ARTICULUS 1
CREDO

I. De fidei oboedientia

144 In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.

Abraham pater omnium credentium

145 Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret (Heb 11,8). 144 Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa. 145 Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit. 146

146. Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium (Heb 11,1). Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam (Rom 4,3). 147 Hac confortatus fide (Rom 4,20), Abraham factus est pater omnium credentium (Rom 4,11.18). 148

147. Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua testimonium consecuti sunt seniores (Heb 11,2.39), Deo pro nobis melius aliquid providente : gratiam scilicet in Filium Suum credendi, ducem fidei et consummatorem Iesum (Heb 11,40; 12,2).

Maria Beata quae credidit

148 Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod non erit impossibile apud Deum omne verbum (Lc 1,37) 149 suumque praebens assensum: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam. 150

149 Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem, 151 cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei perficiendum esse credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem.

II. Scio enim cui credidi (2 Tim 1,12)

In solum Deum credere

150 Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam. 152

In Iesum Christum, Filium Dei, credere

151 Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit; 153 Deus nobis dixit ut Eum audiremus. 154 Dominus Ipse Suis dixit discipulis: Creditis in Deum et in me credite (Io 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit (Io 1,18). Quia Ille vidit Patrem (Io 6,46), solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi. 155

In Spiritum Sanctum credere

152 Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto (1 Cor 12,3). Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. [...] Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (1 Cor 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.

Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.

III. De proprietatibus fidei

Fides est gratia quaedam

153 Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo qui in caelis est (Mt 16,17). 156 Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati" . 157

Fides est actus humanus

154 Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare 158 et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.

155 In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam . 159

Fides et intellectus

156 Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest . 160 Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta . 161 Sic Christi et sanctorum miracula, 162 prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata , 163 credibilitatis motiva quae ostendunt quod fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus . 164

157 Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis . 165 Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium . 166

158 Fides quaerens intellectum : 167 fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei oculos cordis (Eph 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, [...] Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit . 168 Ita secundum sancti Augustini adagium: Intellige ut credas: crede, ut intelligas . 169

159 Fides et scientia. Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere . 170 Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt . 171

Libertas fidei

160 Ut responsio fidei humana sit, caput est [...] hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est . 172 Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. [...] Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu . 173 Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius [...] crescit [...] amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit . 174

Necessitas fidei

161 In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem. 175 Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (Heb 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22; 24,13), vitam aeternam assequetur . 176

In fide perseverantia

162 Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: Hoc praeceptum commendo tibi [...] ut milites [...] bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt (1 Tim 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat; 177 ipsa per caritatem operari (Gal 5,6), 178 a spe sustineri 179 et in Ecclesiae fide debet esse radicata.

Fides initium vitae aeternae

163 Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum facie ad faciem (1 Cor 13,12), sicuti est (1 Io 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:

Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes sumus. 180

164 Nunc tamen per fidem [...] ambulamus et non per speciem (2 Cor 5,7) Deumque, per speculum in aenigmate [...], ex parte (1 Cor 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.

165 Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham qui contra spem in spe credidit (Rom 4,18); ad Mariam Virginem quae in peregrinatione fidei , 181 usque ad noctem fidei processit 182 Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem; 183 et ad tot alios fidei testes: Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum (Heb 12,1-2).


(141) 5 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818.

(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819.

(143) Cf Rom 1,5; 16,26.

(144) Cf Gn 12,1-4.

(145) Cf Gn 23,4.

(146) Cf Heb 11,17.

(147) Cf Gn 15,6.

(148) Cf Gn 15,5.

(149) Cf Gn 18,14.

(150) Cf Lc 1,48.

(151) Cf Lc 2,35.

(152) Cf Ier 17,5-6; Ps 40,5; 146,3-4.

(153) Cf Mc 1,11.

(154) Cf Mc 9,7.

(155) Cf Mt 11,27.

(156) Cf Gal 1,15-16; Mt 11,25.

(157) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819.

(158) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008.

(159) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 2, a. 9, c: Ed. Leon. 8, 37; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.

(160) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3008.

(161) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009.

(162) Cf Mc 16,20; Heb 2,4.

(163) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3009.

(164) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3010.

(165) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 171, a. 5, 3um: Ed. Leon. 10, 373.

(166) Ioannes Henricus Newman, Apologia pro vita sua, c. 5 , ed. M.J. Svaglic (Oxford 1967) p. 210.

(167) Sanctus Anselmus Cantuariensis, Proslogion, Prooemium: Opera omnia, ed. F.S. Schmitt, v. 1 (Edinburghi 1946) p. 94.

(168) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 5: AAS 58 (1966) 819.

(169) Sanctus Augustinus, Sermo 43, 7, 9: CCL 41, 512 (PL 38, 258).

(170) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3017.

(171) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.

(172) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 10: AAS 58 (1966) 936; cf CIC canon 748 2.

(173) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 936.

(174) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 11: AAS 58 (1966) 937.

(175) Cf Mc 16,16; Io 3,36; 6,40 et alibi.

(176) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3012; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 8: DS 1532.

(177) Cf Mc 9,24; Lc 17,5; 22,32.

(178) Cf Iac 2, 14-26.

(179) Cf Rom 15,13.

(180) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 4, a. 1, c: Ed. Leon. 8, 44.

(181) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965) 61.

(182) Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 17: AAS 79 (1987) 381.

(183) Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris Mater, 18: AAS 79 (1987) 382-383.

                                         

top