|

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
SYMBOLA FIDEI
185 Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos
credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma
omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
186 Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam
fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et
transmisit.1 Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei
essentialia in compendiis organicis et articulatis colligere, quae candidatis ad
Baptismum potissimum erant destinata.
« Non enim ut hominibus placuit, fidei summa composita est;
sed ex omni Scriptura potissima quaeque capita selecta, unam fidei doctrinam
complent. Et quemadmodum sinapis semen in modico grano multos continet ramos,
ita et fides haec, paucis in verbis, omnem tam Veteri quam Novo in Testamento
contentam pietatis cognitionem insinuata recondit ».2
187 Hae fidei syntheses « Professiones fidei »
appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. «
Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est «
Credo ». Pariter « Symbola fidei » appellantur.
188 Verbum graecum Fbµ$@8@<
dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam
agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad
identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est
signum agnitionis et communionis inter credentes. Gbµ$@8@<
indicat deinde compendium, collectionem vel summarium. « Symbolum fidei »
compendium est praecipuarum veritatum fidei. Inde sequitur illud pro catechesi
tamquam primum et fundamentale haberi punctum, ad quod oportet referri.
189 Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus
recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum baptismale. Quia
Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19)
confertur, veritates fidei in Baptismo agnitae secundum suam ad tres Personas
Sanctissimae Trinitatis relationem articulantur.
190 Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in
una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in
altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia
item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae ».3 Haec sunt «
tria capita nostri sigilli [baptismalis] ».4
191 Symbolum « in tres [...] partes ita distributum
videtur, ut [...] variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem
sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata,
articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam
in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis
credendum est, recte et apposite articulum dicimus ».5 Secundum
quamdam antiquam traditionem, quam iam sanctus Ambrosius testatur, mos etiam
habetur duodecim articulos in Credo numerandi, ut, Apostolorum numero,
symbolice fidei apostolicae significetur complexus.6
192 Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus
daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei:
Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum,7 Symbolum «
Quicumque » quod dicitur Athanasianum,8 Professiones fidei quorumdam
Conciliorum (Toletani;9 Lateranensis;10 Lugdunensis;11
Tridentini12) vel aliquorum Summorum Pontificum sicut « Fides Damasi
»13 vel « Credo populi Dei » a Paulo VI exaratum (1968).14
193 Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis
potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem
semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie
attingendam et penetrandam.
Inter omnia fidei Symbola, duo in vita Ecclesiae locum obtinent
prorsus particularem:
194 Symbolum Apostolicum ita appellatum quia
tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est
Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: «
Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum
Petrus sedit et communem sententiam eo detulit ».15
195 Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum
appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis
Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis
et Occidentis permanet commune.
196 Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum,
quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit.
Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue
recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur.
197 Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in
eam formam doctrinae » (Rom 6,17) concredita est, Symbolum accipimus
nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est in communionem
ingredi cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, est etiam in communionem ingredi
cum universa Ecclesia quae nobis transmittit fidem et in cuius sinu credimus:
« Symbolum est spirituale signaculum, [...] cordis est nostri
meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri
».16
(1) Cf Rom 10,9; 1 Cor 15,3-5; etc.
(2) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses
illuminandorum, 5, 12: Opera, v. 1, ed. G.C. Reischl (Monaci 1848) p.
150 (PG 33, 521-524).
(3) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P.
Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(4) Sanctus Irenaeus, Demonstratio apostolicae
praedicationis, 100: SC 62, 170.
(5) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P.
Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20.
(6) Cf Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli,
8: CSEL 73, 10-11 (PL 17, 1196).
(7) Cf Symbola fidei ab Ecclesia antiqua
recepta: DS 1-64.
(8) Cf DS 75-76.
(9) Concilium Toletanum XI: DS 525-541.
(10) Concilium Lateranense IV: DS 800-802.
(11) Concilium Lugdunense II: DS 851-861.
(12) Professio fidei Tridentina: DS
1862-1870.
(13) Cf DS 71-72.
(14) Sollemnis Professio fidei: AAS 60
(1968) 433-445.
(15) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli,
7: CSEL 73, 10 (PL 17, 1196).
(16) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli,
1: CSEL 73, 3 (PL 17, 1193).
|