 |

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA: FIDEI
CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM
CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 3 OMNIPOTENS
268 Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia
Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri.
Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia creavit, 105
omnia regit et omnia potest; amore plenam, quia Deus Pater est noster;
106 arcanam, quia illam sola fides potest discernere, cum « in
infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9). 107
« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)
269 Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem.
Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et
alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10).
Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse
ea fecit. Nihil est Illi impossibile 108 et, secundum Suam
voluntatem, de Suo opere disponit; 109 Ille est Dominus universi,
cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est
historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem: 110
« Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis
resistet? » (Sap 11,21).
« Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)
270 Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et
potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam
modo quo de nostris curat necessitatibus; 111 adoptione filiali quam
nobis donat (« ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens »: 2 Cor 6,18); Sua denique infinita
misericordia, etenim Suam potentiam summopere manifestat, peccata libere
ignoscens.
271 Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In
Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et
iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in
voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius ». 112
Mysterium apparentis impotentiae Dei
272 Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris
experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri
atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime
arcano revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii
Sui, per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei
sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod
infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1 Cor 1,25). In Christi
resurrectione et exaltatione, Pater operatus est « operationem potentiae
virtutis » Suae et ostendit quam « sit supereminens magnitudo virtutis » Suae
« in nos qui credimus » (Eph 1,19-22).
273 Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest
arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se
potentiam Christi. 113 Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo,
quae credidit « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37)
et Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est, et
sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49).
274 « Nulla res tam ad fidem et spem nostram
confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a
Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile
sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam
Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur ».
114
Compendium
275 Cum Iob, iusto, confitemur: « Scio quia
omnia potes et nulla Te latet cogitatio » (Iob 42,2).
276 Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe
suam orationem ad « Deum omnipotentem et aeternum » dirigit
(« Omnipotens sempiterne Deus... »), firmiter credens « quia non
erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37). 115
277 Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris
peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens (« Deus,
qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas »). 116
278 Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat,
quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos
sanctificare potuisse?
(105) Cf Gn 1,1; Io 1,3.
(106) Cf Mt 6,9.
(107) Cf 1 Cor 1,18.
(108) Cf Ier 32,17; Lc 1,37.
(109) Cf Ier 27,5.
(110) Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb
13,2.
(111) Cf Mt 6,32.
(112) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae,
I, q. 25, a. 5, ad 1: Ed. Leon. 4, 297.
(113) Cf 2 Cor 12,9; Phil 4,13.
(114) Catechismus Romanus, 1, 2, 13: ed.
P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona) p. 31.
(115) Cf Gn 18,14; Mt 19,26.
(116) Dominica XXVI « per annum », Collecta:
Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 365.
|