The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT PRIMUM 
CREDO IN DEUM PATREM

ARTICULUS 1
« CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, 
CREATOREM CAELI ET TERRAE»

Paragraphus 5
CAELUM ET TERRA

325 Symbolum Apostolicum Deum « Creatorem caeli et terrae » 178 profitetur esse, et Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum explicat: « ...visibilium omnium et invisibilium ». 179

326 In sacra Scriptura, locutio « caelum et terra » significat: totum quod exsistit, universam creationem. Etiam indicat vinculum, quod, intra creationem, simul caelum et terram unit et distinguit: « Terra » est mundus hominum. 180 « Caelum » vel « caeli » firmamentum potest denotare, 181 sed etiam « locum » proprium Dei: Patris nostri, « qui in caelis est » (Mt 5,16); 182 et consequenter etiam « caelum » quod gloria est eschatologica. Verbum « caelum » denique indicat « locum » creaturarum spiritualium — angelorum — qui Deum circumstant.

327 Professio fidei Concilii Lateranensis quarti affirmat: Deus « simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac denique humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam ». 183

I. Angeli

Exsistentia angelorum – fidei veritas

328 Exsistentia entium spiritualium, non corporalium, quae sacra Scriptura generatim angelos appellat, fidei est veritas. Tam dilucidum est Scripturae testimonium quam dilucida est Traditionis unanimitas.

Qui sunt?

329 Sanctus Augustinus dicit relate ad illos: « "Angelus" [...] officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est, ex eo quod agit, angelus est ». 184 Angeli, ex toto esse suo, sunt Dei ministri et nuntii. Quoniam « semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » (Mt 18,10), sunt « facientes verbum Illius in audiendo vocem sermonum Eius » (Ps 103,20).

330 Quatenus creaturae pure spirituales, intelligentiam habent et voluntatem: creaturae sunt personales 185 et immortales. 186 Perfectione creaturas omnes visibiles superant. Splendor gloriae eorum id testatur. 187

Christus « cum omnibus angelis Suis »

331 Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: « Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo... » (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: « Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt » (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: « Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? » (Heb 1,14).

332 Illi, inde a creatione 188 et per totum historiae salutis decursum, adsunt, salutem sive procul sive prope annuntiantes atque eius effectionis divino servientes consilio: illi paradisum claudunt terrestrem, 189 Lot protegunt, 190 Agar eiusque filium salvant, 191 Abrahae detinent manum, 192 Lex per illorum communicatur ministerium, 193 populum Dei ducunt, 194 nativitates annuntiant 195 et vocationes, 196 Prophetis assistunt, 197 ut tantum quaedam afferamus exempla. Denique, Angelus Gabriel nativitatem Praecursoris et illam Ipsius Iesu annuntiat. 198

333 Ab Incarnatione ad Ascensionem, vita Verbi incarnati adoratione et servitio circumdatur angelorum. Cum Deus « introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent Eum omnes angeli Dei » (Heb 1,6). Eorum canticum laudis in Christi Nativitate resonare non desiit in Ecclesiae laude: « Gloria [...] Deo... » (Lc 2,14). Illi Iesu protegunt infantiam, 199 Ei serviunt in deserto, 200 Eum in agonia confortant, 201 cum Ipse per illos de inimicorum manu salvari potuisset 202 sicut olim Israel. 203 Angeli etiam evangelizant 204 Bonum Nuntium Incarnationis 205 et Resurrectionis annuntiantes Christi. 206 In Christi aderunt reditu, quem annuntiant, 207 pro Eius iudicii servitio. 208

Angeli in vita Ecclesiae

334 Exinde tota Ecclesiae vita adiutorium arcanum et potens lucrifacit angelorum. 209

335 Ecclesia in sua liturgia se angelis coniungit ad Deum ter sanctum adorandum; 210 eorum invocat assistentiam (sic in oratione In paradisum deducant te angeli... liturgiae defunctorum, 211 vel etiam in « Hymno cherubico » liturgiae Byzantinae 212); peculiarius memoriam celebrat quorumdam angelorum (sancti Michaelis, sancti Gabrielis, sancti Raphaelis, Angelorum Custodum).

336 Vita humana, inde a suo initio 213 ad obitum, 214 est eorum custodia 215 et eorum circumdata intercessione. 216 « Quod autem unicuique fidelium adsit angelus velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens nemo contradicet ». 217 Vita christiana, iam hic in terris, societatem beatam angelorum et hominum in Deo unitorum participat in fide.

II. Mundus visibilis

337 Deus Ipse mundum creavit visibilem in tota eius magnificentia, diversitate et ordine. Scriptura symbolice opus praesentat Creatoris tamquam successionem sex dierum « laboris » divini quae in « quiete » diei septimi terminatur. 218 Relate ad creationem, textus sacer veritates docet a Deo revelatas nostrae salutis causa, 219 quae permittunt « totius creaturae intimam naturam, valorem et ordinationem in laudem Dei agnoscere ». 220

338 Nihil exsistit quod suam exsistentiam Deo Creatori non debeat. Mundus incepit, cum ex nihilo per Verbum Dei est factus; omnia entia exsistentia, omnis natura, tota historia humana in hoc primordiali radicantur eventu: est enim genesis per quam mundus constitutus est tempusque incepit. 221

339 Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias. De singulis operibus « sex dierum » dicitur: « Et vidit Deus quod esset bonum ». « Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur ». 222 Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus, qui Creatorem contemnit et consequentias nefastas pro hominibus et pro eorum ambitu secum fert.

340 Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias.

341 Universi pulchritudo. Ordo et harmonia mundi creati ex diversitate resultat entium et relationum inter ea exsistentium. Homo ea progressive detegit tamquam naturae leges. Scientiarum cultorum suscitant admirationem. Creationis pulchritudo reverberat infinitam Creatoris pulchritudinem. Illa reverentiam et submissionem intelligentiae hominis et voluntatis eius inspirare debet.

342 Creaturarum hierarchia ordine « sex dierum » exprimitur qui a minus perfecto ad perfectiorem procedit. Deus omnes Suas amat creaturas, 223 et eas, etiam passeres, habet curae. Tamen Iesus dicit: « Multis passeribus pluris estis » (Lc 12,7), vel etiam: « Quanto igitur melior est homo ove! » (Mt 12,12).

343 Homo culmen est operis creationis. Narratio inspirata id exprimit, creationem hominis nitide ab illa aliarum distinguens creaturarum. 224

344 Inter omnes creaturas mutua habetur necessitudo eo quod omnes Eumdem habeant Creatorem, et omnes ad Eius ordinentur gloriam:

« Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura Tua,
principaliter cum domino fratre Sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
de Te, Altissime, profert significationem...

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem Aquam,
quae est perutilis et humilis
et pretiosa et casta...

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem Terram,
quae nos sustentat et gubernat,
et producit diversos fructus
cum coloratis floribus et herba...

Laudate et benedicite Dominum meum,
gratias agite et servite Illi
magna humilitate ». 225

345 Sabbatum — finis operis « sex dierum ». Textus sacer dicit: « Complevitque Deus die septimo opus Suum, quod fecerat » et sic « perfecti sunt caeli et terra »; atque Deus die septimo « requievit », huic « benedixit » diei et illum « sanctificavit » (Gn 2,1-3). Haec inspirata verba doctrinis salutaribus sunt abundantia.

346 Deus in creatione fundamentum posuit et leges quae stabilia permanent, 226 super quae credens fidenter potest inniti et quae illi signum erunt et pignus inconcussae fidelitatis Foederis Dei. 227 Ex parte sua, homo fidelis huic fundamento manere debebit et leges vereri in illo a Creatore inscriptas.

347 Creatio intuitu sabbati effecta est et propterea intuitu cultus et adorationis Dei. Cultus est in creationis ordine inscriptus. 228 « Nihil operi Dei praeponatur », dicit sancti Benedicti Regula, 229 ita rectum sollicitudinum humanarum denotans ordinem.

348 Sabbatum in corde est Legis Israel. Servare mandata est sapientiae et voluntati Dei consonare in opere creationis Eius expressis.

349 Dies octavus. Sed pro nobis, novus dies est ortus: dies resurrectionis Christi. Septimus dies primam concludit creationem. Octavus dies creationem incipit novam. Sic opus creationis culminat in maximo Redemptionis opere. Prima creatio sensum suum et culmen invenit in nova creatione in Christo, cuius splendor superat illum primae. 230

Compendium

350 Angeli creaturae sunt spirituales, quae Deum incessanter glorificant et qui Eius consiliis erga alias creaturas serviunt salvificis: « Ad omnia bona nostra cooperantur angeli ». 231

351 Angeli Christum, Dominum circumstant suum. Illi serviunt peculiariter in effectione Eius missionis salvificae erga homines.

352 Ecclesia angelos veneratur qui eam in eius peregrinatione adiuvant terrestri et qui omne ens protegunt humanum.

353 Deus creaturarum Suarum diversitatem et earum propriam voluit bonitatem, earum interdependentiam et earum ordinem. Omnes creaturas materiales ad bonum generis destinavit humani. Homo, et per eum tota creatio, ad gloriam destinatur Dei.

354 Leges in creatione inscriptas observare atque relationes quae e rerum natura derivantur, principium est sapientiae et fundamentum moralitatis.


(178) DS 30.

(179) DS 150.

(180) Cf Ps 115,16.

(181) Cf Ps 19,2.

(182) Cf Ps 115,16.

(183) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 800; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002 et Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436.

(184) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 103, 1, 15: CCL 40, 1488 (PL 37, 1348-1349).

(185) Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3891.

(186) Cf Lc 20,36.

(187) Cf Dn 10,9-12.

(188) Cf Iob 38,7, ubi angeli « filii Dei » appellantur.

(189) Cf Gn 3,24.

(190) Cf Gn 19.

(191) Cf Gn 21,17.

(192) Cf Gn 22,11.

(193) Cf Act 7,53.

(194) Cf Ex 23,20-23.

(195) Cf Idc 13.

(196) Cf Idc 6,11-24; Is 6,6.

(197) Cf 1 Reg 19,5.

(198) Cf Lc 1,11.26.

(199) Cf Mt 1,20; 2,13.19.

(200) Cf Mc 1,13; Mt 4,11.

(201) Cf Lc 22,43.

(202) Cf Mt 26,53.

(203) Cf 2 Mac 10,29-30; 11,8.

(204) Cf Lc 2,10.

(205) Cf Lc 2,8-14.

(206) Cf Mc 16,5-7.

(207) Cf Act 1,10-11.

(208) Cf Mt 13,41; 24,31; Lc 12,8-9.

(209) Cf Act 5,18-20; 8,26-29; 10,3-8; 12,6-11; 27,23-25.

(210) Cf Prex eucharistica, 27, Sanctus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 392.

(211) Ordo exsequiarum, 50, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 23.

(212) Liturgia Byzantina sancti Ioannis Chrysostomi, Hymnus cherubinorum: Liturgies Eastern and Western, ed. F.E. Brightman (Oxford 1896) p. 377.

(213) Cf Mt 18,10.

(214) Cf Lc 16,22.

(215) Cf Ps 34,8; 91,10-13.

(216) Cf Iob 33,23-24; Zach 1,12; Tb 12,12.

(217) Sanctus Basilius Magnus, Adversus Eunomium, 3, 1: SC 305, 148 (PG 29, 656).

(218) Cf Gn 1,1–2,4.

(219) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 11: AAS 58 (1966) 823.

(220) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41.

(221) Cf Sanctus Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, 2, 4: PL 36, 175.

(222) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.

(223) Cf Ps 145,9.

(224) Cf Gn 1,26.

(225) Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 84-86.

(226) Cf Heb 4,3-4.

(227) Cf Ier 31,35-37; 33,19-26.

(228) Cf Gn 1,14.

(229) Sanctus Benedictus, Regula, 43, 3: CSEL 75, 106 (PL 66, 675).

(230) Cf Vigilia Paschalis, oratio post primam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 276.

(231) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, 114, 3, ad 3: Ed. Leon. 5, 535.

    

top