The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT PRIMUM 
CREDO IN DEUM PATREM

ARTICULUS 1
« CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, 
CREATOREM CAELI ET TERRAE»

Paragraphus 6
HOMO

355 « Creavit Deus hominem ad imaginem Suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos » (Gn 1,27). Homo in creatione locum habet unicum: est « ad imaginem Dei » (I); in sua propria natura mundum spiritualem et mundum coniungit materialem (II); « masculus et femina » est creatus (III); Deus illum in Sua constituit amicitia (IV).

I. « Ad imaginem Dei »

356 Inter omnes creaturas visibiles solus homo capax est « suum Creatorem cognoscendi et amandi »; 232 « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit »; 233 solus ille est vocatus ad vitam Dei, cognitione et amore, participandam. Ad hunc finem creatus est et in hoc fundamentalis habetur ratio eius dignitatis:

« Quis fuit in causa, ut hominem in tanta dignitate locares? Amor inaestimabilis quo creaturam Tuam in Temetipso respexisti, de qua fuisti "philocaptus"; nam propter amorem eam creasti, propter amorem esse ei dedisti, ut summum Tuum aeternum gustaret Bonum ». 234

357 Humanum individuum, quia est ad imaginem Dei, dignitatem habet personae: non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem ingrediendi cum aliis personis, est per gratiam ad Foedus cum suo Creatore vocatus, ad Illi fidei et amoris offerendum responsum quod nullus alius suo loco praebere potest.

358 Deus omnia creavit pro homine; 235 homo est creatus ut Deo serviat Eumque amet et Ei totam offerat creationem:

« Quisnam igitur tandem est ille creandus, cui tantum honoris deferatur? Homo est, magnum illud animal et admirabile quodque omni creatura praestantius est apud Deum, propter quem caelum et terra et mare ac reliquum omne creaturae corpus est conditum: homo, cuius ita Deus salutem adamavit, ut ne Unigenito quidem Suo propter eum parceret: neque enim omnia praestare molirique destitit, donec in altum evectum in Sua dextera collocavit ». 236

359 « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit »: 237

« Duos homines beatus Apostolus hodie retulit humano generi dedisse principium, Adam videlicet et Christum. [...] Factus, inquit, primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ille primus ab Isto novissimo factus est, a quo est et animam consecutus ut viveret. [...] Hic est Adam, qui Suam tunc in illo, cum fingeret, imaginem collocavit. Hinc est quod eius personam suscipit, nomen recipit, ne Sibi quod ad Suam imaginem fecerat deperiret. Primus Adam, novissimus Adam: ille primus habet initium, Hic novissimus non habet finem, quia Hic novissimus vere Ipse est primus, Ipso dicente: "Ego primus et ego novissimus" ». 238

360 Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim « fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae » (Act 17,26): 239

« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus [...] omnibus dilargitus est ». 240

361 Haec lex « mutuae [...] hominum necessitudinis caritatisque », 241 quin divitem varietatem personarum, culturarum et populorum excludat, nobis tutatur omnes homines vere esse fratres.

II. « Corpore et anima unus »

362 Persona humana, ad imaginem Dei creata, simul est ens corporale et spirituale. Narratio biblica hanc realitatem sermone exprimit symbolico, cum asserit: « Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem » (Gn 2,7). Totus ergo homo est a Deo volitus.

363 In sacra Scriptura verbum anima saepe vitam denotat humanam 242 vel totam humanam personam. 243 Sed denotat etiam id quod in homine est summe intimum 244 et maximi valoris in illo, 245 per quod ille magis peculiariter est imago Dei: « anima » significat principium spirituale in homine.

364 Corpus hominis dignitatem « imaginis Dei » participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat. 246

« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur ». 247

365 Unitas animae et corporis ita est profunda ut anima « forma » corporis considerari debeat; 248 id est propter animam spiritualem corpus, materia constitutum, est corpus humanum et vivens; spiritus et materia in homine non sunt duae naturae unitae, sed eorum unio unam solam efficit naturam.

366 Ecclesia docet unamquamque animam spiritualem a Deo esse immediate creatam 249 — illa non est a parentibus « producta » —; ea nos etiam docet illam esse immortalem; 250 illa non perit cum a corpore separatur in morte, et iterum corpori unietur in resurrectione finali.

367 Quandoque invenitur animam a spiritu distingui. Sic sanctus Paulus orat ut nostra « omnia, et integer spiritus [...] et anima et corpus » serventur « sine querela in Adventu Domini » (1 Thess 5,23). Ecclesia docet hanc distinctionem dualitatem non introducere in animam. 251 « Spiritus » significat hominem inde a creatione sua ad suum finem supernaturalem ordinari, 252 animamque eius capacem esse quae gratuito ad communionem superelevetur cum Deo. 253

368 Ecclesiae traditio spiritualis etiam in corde insistit, sensu biblico « intimae profunditatis » (« in visceribus »: Ier 31,33), ubi persona se decidit aut non decidit pro Deo. 254

III. « Masculum et feminam creavit eos »

Aequalitas et diversitas a Deo volitae

369 Vir et mulier creati sunt, id est sunt a Deo voliti: ex alia parte, in aequalitate perfecta quatenus personae humanae, ex alia vero in eorum esse specificum viri et mulieris. « Virum esse », « mulierem esse » realitas est bona et a Deo volita: vir et mulier dignitatem habent inamissibilem quae illis immediate a Deo eorum Creatore advenit. 255 Vir et mulier sunt, cum eadem dignitate, « ad imaginem Dei ». Illi in suo « virum-esse » et in suo « mulierem-esse » sapientiam et bonitatem reverberant Creatoris.

370 Deus nequaquam est ad imaginem hominis. Neque vir est neque mulier. Deus est spiritus purus in quo pro sexuum differentia locus non est. Sed viri et mulieris « perfectiones » aliquid infinitae perfectionis reverberant Dei: tales sunt perfectiones matris 256 et illae patris et sponsi. 257

« Alius pro alio » – « unitas duorum »

371 Vir et mulier, simul creati, voliti sunt a Deo ut alius sit pro alio. Verbum Dei id suggerit intelligendum diversis textus sacri lineamentis. « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui » (Gn 2,18). Nullum animalium tale « par » hominis esse potest. 258 Mulier quam Deus ex costa « efformat » de viro sublata quamque Ipse ad virum adduxit, admirationis ex parte viri provocat clamorem, amoris et communionis exclamationem: « Haec nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! » (Gn 2,23). Vir mulierem detegit tamquam aliud « ego » eiusdem humanitatis.

372 Vir et mulier facti sunt « alius pro alio »: non quasi Deus eos nonnisi « dimidiatos » effecerit et « incompletos »; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque « adiutorium » esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales (« os ex ossibus meis... ») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent. 259 In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut « unam carnem » efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: « Crescite et multiplicamini et replete terram » (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris. 260

373 In Dei consilio, vir et mulier vocationem habent subiiciendi terram 261 tamquam « administratores » Dei. Haec dominatus elatio arbitraria et destructiva esse non debet. Ad imaginem Creatoris qui diligit « omnia, quae sunt » (Sap 11,24), vir et mulier vocantur ad divinam participandam providentiam erga alias creaturas. Exinde eorum responsabilitas pro mundo quem Deus illis concredidit.

IV. Homo in paradiso

374 Primus homo non solum est creatus bonus, sed in amicitia cum Creatore suo et in harmonia cum semetipso et cum creatione illum circumstante constitutus est, quae solum a gloria novae creationis in Christo sunt superatae.

375 Ecclesia symbolismum sermonis biblici authentice sub Novi Testamenti et Traditionis luce interpretans, docet primos nostros parentes, Adamum et Evam, in statu sanctitatis et iustitiae originalis constitutos esse. 262 Haec sanctitatis originalis gratia erat participatio vitae divinae. 263

376 Huius gratiae splendore omnes dimensiones vitae hominis confortabantur. Dum homo in intimitate permaneret divina, nec mori 264 nec pati debebat. 265 Interior harmonia personae humanae, harmonia inter virum et mulierem, 266 harmonia denique inter primum par humanum et totam creationem constituebat statum qui « iustitia originalis » appellatur.

377 Mundi « dominatus » quem Deus homini ab initio concesserat, imprimis apud ipsum hominem in rem ducebatur tamquam sui dominatus. Homo intactus erat et ordinatus in toto esse suo, quippe qui libera triplici concupiscentia 267 quae eum voluptatibus sensuum, bonorum terrenorum cupidini et affirmationi sui contra iussa submittit rationis.

378 Signum familiaritatis hominis cum Deo est Deum eum in viridarium collocasse. 268 Ibi vivit ut illud « operaretur et custodiret » (Gn 2,15): labor poena non est, 269 sed cooperatio viri et mulieris cum Deo in creatione visibili perficienda.

379 Tota haec iustitiae originalis harmonia, pro homine a consilio Dei praevisa, per peccatum nostrorum amittetur protoparentum.

Compendium

380 Deus, « hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret ». 270

381 Homo praedestinatus est ut imaginem reproducat Filii Dei, hominis facti — « qui est imago Dei invisibilis » (Col 1,15) — ut Christus primogenitus multitudinis fratrum sit et sororum. 271

382 Homo est « corpore et anima unus ». 272 Fidei doctrina affirmat animam spiritualem et immortalem immediate a Deo esse creatam.

383 « Deus non creavit hominem solum: nam inde a primordiis "masculum et feminam creavit eos" (Gn 1,27), quorum consociatio primam formam efficit communionis personarum ». 273

384 Revelatio statum sanctitatis et iustitiae originalium viri et mulieris ante peccatum nobis cognoscendum praebet: ex eorum amicitia cum Deo exsistentiae eorum in paradiso promanabat felicitas


(232) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034.

(233) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045.

(234) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 13: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 43.

(235) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034; Ibid., 24: AAS 58 (1966) 1045; Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1056-1057.

(236) Sanctus Ioannes Chrysostomus, Sermones in Genesim, 2, 1: PG 54, 587-588.

(237) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(238) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermones 117, 1-2: CCL 24A, 709 (PL 52, 520).

(239) Cf Tb 8,6.

(240) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.

(241) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.

(242) Cf Mt 16,25-26; Io 15,13.

(243) Cf Act 2,41.

(244) Cf Mt 26,38; Io 12,27.

(245) Cf Mt 10,28; 2 Mac 6,30.

(246) Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.

(247) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1035.

(248) Cf Concilium Viennense (anno 1312), Const. « Fidei catholicae »: DS 902.

(249) Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3896; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 8: AAS 60 (1968) 436.

(250) Cf Concilium Lateranense V (anno 1513), Bulla Apostolici regiminis: DS 1440.

(251) Cf Concilium Constantinopolitanum IV (anno 870), canon 11: DS 657.

(252) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 2: DS 3005; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1043.

(253) Cf Pius XII, Litt. enc. Humani generis (anno 1950): DS 3891.

(254) Cf Dt 6,5; 29,3; Is 29,13; Ez 36,26; Mt 6,21; Lc 8,15; Rom 5,5.

(255) Cf Gn 2,7.22.

(256) Cf Is 49,14-15; 66,13; Ps 131,2-3.

(257) Cf Os 11,1-4; Ier 3,4-19.

(258) Cf Gn 2,19-20.

(259) Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 7: AAS 80 (1988) 1664-1665.

(260) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS 58 (1966) 1070-1071.

(261) Cf Gn 1,28.

(262) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511.

(263) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 5-6.

(264) Cf Gn 2,17; 3,19.

(265) Cf Gn 3,16.

(266) Cf Gn 2,25.

(267) Cf 1 Io 2,16.

(268) Cf Gn 2,8.

(269) Cf Gn 3,17-19.

(270) Prex eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467.

(271) Cf Eph 1,3-6; Rom 8,29.

(272) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1035.

(273) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 12: AAS 58 (1966) 1034.

          

top