The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT PRIMUM 
CREDO IN DEUM PATREM

ARTICULUS 1
« CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, 
CREATOREM CAELI ET TERRAE»

Paragraphus 7
LAPSUS

385 Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. Unde venit malum? « Quaerebam unde malum et non erat exitus », dicit sanctus Augustinus, 274 et eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius conversione ad Deum vivum. Quia « mysterium [...] iniquitatis » (2 Thess 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis. 275 Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali et superabundantiam gratiae manifestavit. 276 Debemus igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos coniicientes in Illum qui solus eius est victor. 277

I. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia

Peccati realitas

386 Peccatum in historia hominis est praesens: vanum esset conari id ignorare vel huic obscurae realitati alia praebere nomina. Ut quis intelligere enitatur quid peccatum sit, oportet vinculum profundum hominis cum Deo imprimis agnoscere, quia extra hanc relationem malum peccati in sua vera identitate reiectionis Dei et oppositionis ad Illum non detegitur, licet vitam hominis et historiam onerare pergat.

387 Realitas peccati et peculiarius peccati originum solummodo sub Revelationis divinae illustratur luce. Sine cognitione quam illa nobis de Deo praebet, peccatum clare nequit agnosci, et tentatio habetur illud tantum explicandi tamquam defectum in crescendo, tamquam psychologicam debilitatem, errorem, necessariam structurae socialis deficientis consequentiam etc. Solummodo in cognitione consilii Dei de homine intelligitur peccatum abusum esse libertatis quam Deus creatis donat personis ut Illum et se invicem possint amare.

Peccatum originale – essentialis veritas fidei

388 Cum Revelationis progressu realitas etiam peccati illustrata est. Licet populus Dei Veteris Testamenti ad dolorem condicionis humanae sub luce historiae lapsus in Genesi narratae accesserit, huius historiae ultimam non poterat assequi significationem quae solummodo sub luce mortis et resurrectionis Iesu Christi manifestatur. 278 Necesse est Christum tamquam gratiae cognoscere fontem ut Adam tamquam peccati fons agnoscatur. Spiritus Paraclitus, a Christo resuscitato missus, venit ut arguat « mundum de peccato » (Io 16,8), Illum revelans qui eius est Redemptor.

389 Peccati originalis doctrina est, ut ita dicatur, « aversa pars » huius Boni Nuntii: Iesum omnium hominum esse Salvatorem, omnes egere salute atque salutem omnibus Christi offerri beneficio. Ecclesia quae sensum habet Christi, 279 scit revelationem peccati originalis attrectari non posse quin Christi laedatur mysterium.

Ad narrationem lapsus legendam

390 Lapsus narratio (Gn 3) sermone utitur imaginibus confecto, sed eventum affirmat primordialem, factum quod initio historiae hominis locum habuit. 280 Revelatio nobis praebet fidei certitudinem de eo quod tota humana historia signata est originali culpa libere a nostris protoparentibus commissa. 281

II. Angelorum lapsus

391 Electioni inoboedienti nostrorum protoparentum vox subest seductrix, Deo opposita, 282 quae propter invidiam eos in mortem cadere facit. 283 Scriptura et Ecclesiae Traditio in hoc ente angelum perspiciunt lapsum, Satanam vel Diabolum appellatum. 284 Ecclesia docet eum primo angelum fuisse bonum, a Deo factum. « Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali ». 285

392 Scriptura loquitur de horum angelorum peccato. 286 Hic « lapsus » in libera electione horum creatorum consistit spirituum, qui radicaliter et irrevocabiliter Deum Eiusque reiecerunt Regnum. Huius rebellionis reverberationem in verbis Tentatoris ad protoparentes invenimus nostros: « Eritis sicut Deus » (Gn 3,5). « A principio Diabolus peccat » (1 Io 3,8), « mendax est et pater eius » (Io 8,44).

393 Irrevocabilis indoles optionis angelorum, et non infinitae misericordiae divinae defectus, facit ut eorum peccatum remitti non possit. « Post lapsum enim nulla ipsis paenitentia est, uti nec hominibus post mortem ». 287

394 Scriptura nefastum testatur influxum illius qui a Iesu « homicida [...] ab initio » (Io 8,44) appellatur quique etiam Iesum a missione a Patre accepta conatus est deviare. 288 « Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli » (1 Io 3,8). Horum operum gravissimum propter consequentias mendax fuit seductio quae hominem induxit ut Deo inoboediret.

395 Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo agit, et quamquam eius actio gravia causat damna — naturae spiritualis et indirecte etiam naturae physicae — unicuique homini et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, « scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28).

III. Peccatum originale

Libertatis probatio

396 Deus hominem ad Suam creavit imaginem et in amicitia constituit Sua. Homo, creatura spiritualis, in hac amicitia vivere non potest nisi per modum liberae submissionis ad Deum. Hoc exprimit prohibitio homini facta edendi de arbore scientiae boni et mali, « in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris » (Gn 2,17). Lignum « scientiae boni et mali » (Gn 2,17) symbolice limitem suggerit intransgressibilem quem homo, quatenus creatura, libere agnoscere et fidenter observare debet. Homo a Creatore pendet; legibus creationis et normis est submissus moralibus quae libertatis regulant usum.

Primum peccatum hominis

397 Homo, a Diabolo tentatus, fiduciam erga suum Creatorem in corde mori sivit suo 289 et sua libertate abutens, Dei mandato inoboedivit. In hoc hominis primum constitit peccatum. 290 Omne exinde peccatum inoboedientia erit relate ad Deum et defectus fiduciae in Eius bonitatem.

398 In hoc peccato, homo se ipsum praefert Deo, et eo ipso Deum contemnit: electionem sui ipsius contra Deum fecit, contra exigentias sui status creaturae et exinde contra suum proprium bonum. Homo, constitutus in statu sanctitatis, destinabatur ut plene esset a Deo in gloria « deificatus ». Per Diaboli seductionem, voluit « sicut Deus esse », 291 sed « extra Deum, et prae Deo, et non secundum Deum ». 292

399 Scriptura tragicas huius primae inoboedientiae ostendit consequentias. Adam et Eva sanctitatis originalis gratiam amittunt illico. 293 Metum habent Dei, 294 cuius falsam conceperunt imaginem, illam Dei Suarum avidi praerogativarum. 295

400 Harmonia in qua erant, propter originalem iustitiam stabilita, destructa est; dominatus facultatum animae spiritualium in corpus ruptus est; 296 viri et mulieris unio est submissa tensionibus; 297 eorum relationes a cupidine et dominatione signabuntur. 298 Harmonia cum creatione est fracta: creatio visibilis facta est pro homine aliena et hostilis. 299 Propter hominem creatio servituti corruptionis subiecta est. 300 Denique consequentia pro inoboedientiae casu explicite nuntiata 301 ducetur in rem: homo in pulverem revertetur, unde sumptus est. 302 Mors in historiam ingreditur humanitatis 303.

401 Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem; 304 universalis corruptio consequenter ad peccatum; 305 etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur. 306 Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:

« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit ». 307

Consequentiae peccati Adami pro humanitate

402 Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi » (Rom 5,19), id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt... » (Rom 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi] iustitiam in iustificationem vitae » (Rom 5,18).

403 Ecclesia, sanctum Paulum sequens, semper docuit immensam miseriam, quae homines opprimit, et eorum inclinationem ad malum et ad mortem comprehensibiles non esse sine earum vinculo cum peccato Adami et cum facto quod ille nobis peccatum transmisit, quo omnes affecti nascimur et quod est « mors animae ». 308 Propter hanc fidei certitudinem, Ecclesia Baptismum praebet in remissionem peccatorum etiam infantibus qui peccatum personale non commiserunt. 309

404 Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo « sicut unum corpus unius hominis ». 310 Propter hanc « generis humani unitatem » omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri. 311 Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur « peccatum » modo analogico: est peccatum « contractum » et non commissum, status et non actus.

405 Peccatum originale, licet unicuique proprium, 312 in nullo descendente Adami indolem habet culpae personalis. Originalium sanctitatis et iustitiae est privatio, sed natura humana totaliter corrupta non est: ea in propriis viribus naturalibus est vulnerata, ignorantiae, dolori et mortis imperio submissa, et ad peccatum inclinata (haec ad malum inclinatio « concupiscentia » appellatur). Baptismus, vitam gratiae Christi donans, peccatum delet originale et hominem ad Deum convertit, sed consequentiae pro natura, debilitata et ad malum inclinata, permanent in homine eumque ad luctam vocant spiritualem.

406 Doctrina Ecclesiae de peccati originalis transmissione praesertim saeculo V, praecipue sub impulsu considerationis sancti Augustini contra pelagianismum, est determinata, et saeculo XVI in oppositione ad protestantium Reformationem. Pelagius tenebat hominem naturali vi suae liberae voluntatis, sine necessario adiutorio gratiae, posse vitam moraliter ducere bonam; sic culpae Adami reducebat influxum ad illum mali exempli. E contra, priores reformatores protestantes docebant per peccatum originum hominem radicaliter esse perversum et eius libertatem ad nihilum reductam; peccatum hereditate ab unoquoque homine receptum idem putabant ac tendentiam ad malum (concupiscentiam) quae insuperabilis esset. Ecclesia de sensu dati revelati circa peccatum originale specialiter se expressit in Concilio Arausicano II anno 529 313 et in Concilio Tridentino anno 1546. 314

Ardua lucta...

407 Doctrina de peccato originali — conexa cum illa de Redemptione per Christum — intuitum praebet lucidae discretionis circa statum hominis eiusque operationem in mundo. Per protoparentum peccatum Diabolus dominatum quemdam acquisivit super hominem, quamvis hic permaneat liber. Peccatum originale secum fert « captivitatem sub eius potestate, "qui mortis" deinde "habuit imperium", hoc est Diaboli ». 315 Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis 316 et morum.

408 Consequentiae peccati originalis et omnium personalium peccatorum hominum conferunt mundo, in eius complexu, peccatricem condicionem, quae sancti Ioannis potest expressione denotari: « peccatum mundi » (Io 1,29). Per hanc expressionem etiam negativus significatur influxus quem condiciones communitariae et structurae sociales, quae peccatorum hominum sunt fructus, super personas exercent. 317

409 Hic tragicus status mundi, qui « totus in Maligno positus est » (1 Io 5,19), 318 vitam hominis reddit luctam:

« Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet ». 319

IV. « Non dereliquisti eum in mortis imperio »

410 Homo post suum lapsum non est a Deo derelictus. E contra, Deus eum vocat 320 et ei, modo arcano, victoriam supra malum annuntiat et elevationem de lapsu. 321 Hic locus Genesis est « Protoevangelium » appellatus, quia primus est Messiae Redemptoris nuntius, luctae inter serpentem et Mulierem et finalis victoriae cuiusdam a Muliere descendentis.

411 Traditio christiana hoc loco nuntium videt « novi Adami », 322 qui propter suam oboedientiam « usque ad mortem [...] crucis » (Phil 2,8), superabundanter inoboedientiam reparat Adami. 323 Ceterum, plures Patres et Ecclesiae doctores in Muliere annuntiata in « Protoevangelio » Matrem Christi agnoscunt Mariam, tamquam « novam Evam ». Illa fuit quae prima, et modo singulari, victoria a Christo de peccato reportata fruita est: illa ab omni labe peccati originalis praeservata est immunis 324 et per totam suam vitam terrenam, propter gratiam Dei specialem, nullum commisit peccati genus. 325

412 Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ». 326 Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" ». 327

Compendium

413 « Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum [...]. Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sap 1,13; 2,24).

414 Satan seu Diabolus ceteraque demonia angeli sunt lapsi quia libere renuerunt Deo Eiusque servire consilio. Eorum contra Deum optio definitiva est. Hominem eorum rebellioni contra Deum sociare conantur.

415 « In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens ». 328

416 Adam, quatenus primus homo, per peccatum suum, sanctitatem et iustitiam amisit originales quas a Deo receperat, non solum sibi, sed omnibus hominibus.

417 Adam et Eva posteritati suae naturam humanam per suum primum peccatum transmiserunt vulneratam, et ideo sanctitate et iustitia privatam originalibus. Haec privatio « peccatum originale » appellatur.

418 Consequenter ad peccatum originale, natura humana est in suis viribus debilitata, ignorantiae, dolori et mortis dominatui submissa, atque ad peccatum inclinata (haec inclinatio appellatur « concupiscentia »).

419 « Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi "propagatione, non imitatione", idque "inesse unicuique proprium" ». 329

420 Victoria de peccato a Christo reportata nobis bona donavit meliora illis quae peccatum nobis abstulerat: « Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia » (Rom 5,20).

421 « Mundum [...] christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum... ». 330


(274) Sanctus Augustinus, Confessiones, 7, 7, 11: CCL 27, 99 (PL 32, 739).

(275) Cf 1 Tim 3,16.

(276) Cf Rom 5,20.

(277) Cf Lc 11,21-22; Io 16,11; 1 Io 3,8.

(278) Cf Rom 5,12-21.

(279) Cf 1 Cor 2,16.

(280) Cf Concilium Vaticanum II, Const past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1034-1035.

(281) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS 1513; Pius XII, Litt. enc. Humani generis: DS 3897; Paulus VI, Allocutio iis qui interfuerunt Coetui v. d. « Simposio » a theologis doctisque viris habito de originali peccato (11 iulii 1966): AAS 58 (1966) 649-655.

(282) Cf Gn 3,1-5.

(283) Cf Sap 2,24.

(284) Cf Io 8,44; Apc 12,9.

(285) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 1, De fide catholica: DS 800.

(286) Cf 2 Pe 2,4.

(287) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei 18 [De fide orthodoxa 2, 4]: PTS 12, 50 (PG 94, 877).

(288) Cf Mt 4,1-11.

(289) Cf Gn 3,1-11.

(290) Cf Rom 5,19.

(291) Gn 3,5.

(292) Sanctus Maximus Confessor, Ambiguorum liber: PG 91, 1156.

(293) Cf Rom 3,23.

(294) Cf Gn 3,9-10.

(295) Cf Gn 3,5.

(296) Cf Gn 3,7.

(297) Cf Gn 3,11-13.

(298) Cf Gn 3,16.

(299) Cf Gn 3,17.19.

(300) Cf Rom 8,20.

(301) Cf Gn 2,17.

(302) Cf Gn 3,19.

(303) Cf Rom 5,12.

(304) Cf Gn 4,3-15.

(305) Cf Gn 6,5.12; Rom 1,18-32.

(306) Cf 1 Cor 1-6; Apc 2-3.

(307) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1035.

(308) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 2: DS 1512.

(309) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS 1514.

(310) Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 4, 1, c.: Ed. Leon. 23, 105.

(311) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canones 1-2: DS 1511-1512.

(312) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 3: DS 1513.

(313) Concilium Arausicanum II, Canones 1-2: DS 371-372.

(314) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali: DS 1510-1516.

(315) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511; cf Heb 2,14.

(316) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS 83 (1991) 823-824.

(317) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16: AAS 77 (1985) 213-217.

(318) Cf 1 Pe 5,8.

(319) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 37: AAS 58 (1966) 1055.

(320) Cf Gn 3,9.

(321) Cf Gn 3,15.

(322) Cf 1 Cor 15,21-22.45.

(323) Cf Rom 5,19-20.

(324) Cf Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS 2803.

(325) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 23: DS 1573.

(326) Sanctus Leo Magnus, Sermo 73, 4: CCL 88A, 453 (PL 54, 151).

(327) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 1, a. 3, ad 3: Ed. Leon. 11, 14; verba a sancto Thoma hic allata in Praeconio Paschali « Exsultet » cantantur.

(328) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1034-1035.

(329) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 16: AAS 60 (1968) 439.

(330) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 2: AAS 58 (1966) 1026.

             

top