Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 8
« CREDO IN SPIRITUM SANCTUM »

687 « Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1 Cor 2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « Qui locutus est per Prophetas »5 nobis Verbum Patris praebet audire. Sed Eum non audimus. Eum non cognoscimus nisi in motu in quo nobis Verbum revelat nosque disponit ad Illud in fide accipiendum. Spiritus veritatis qui nobis « detegit » Christum, non loquitur a Semetipso.6 Talis occultatio proprie divina explicat cur Eum « mundus non potest accipere, quia non videt Eum nec cognoscit » (Io 14,17), dum illi qui in Christum credunt, Eum cognoscunt, quia cum illis manet.

688 Ecclesia, communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est nostrae cognitionis de Spiritu Sancto:

— in Scripturis quas Ipse inspiravit;
— in Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales;
— in Ecclesiae Magisterio, cui Ipse assistit;
— in liturgia sacramentali, per eius verba et symbola, in quibus Spiritus Sanctus nos in communionem ponit cum Christo;
— in oratione, in qua Ipse pro nobis intercedit;
— in charismatibus et ministeriis, per quae Ecclesia aedificatur:
— in signis vitae apostolicae et missionalis;
— in sanctorum testimoniis, in quibus Ipse Suam manifestat sanctitatem et salutis prosequitur opus.

I. Coniuncta Filii et Spiritus missio

689 Ille quem Pater in nostra misit corda, Spiritus Filii Eius7 vere Deus est. Ille, Patri et Filio consubstantialis, est ab Eis inseparabilis tam in vita Trinitatis intima quam in Eius dono amoris pro mundo. Sed fides Ecclesiae, Sanctissimam Trinitatem adorans vivificantem, consubstantialem et indivisibilem, etiam Personarum profitetur distinctionem. Cum Pater Suum mittit Verbum, semper Spiritum mittit Suum: missio coniuncta in qua Filius et Spiritus Sanctus distincti sunt, sed inseparabiles. Christus est utique qui apparet, Ipse Imago visibilis Dei invisibilis, sed est Spiritus Sanctus qui Eum revelat.

690 Iesus est Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine.8 Cum denique Christus est glorificatus,9 potest, Sua vice, apud Patrem, illis, qui in Eum credunt, Spiritum mittere: Ipse illis Suam communicat gloriam,10 id est, Spiritum Sanctum qui Eum glorificat.11 Coniuncta missio exinde in adoptatos a Patre expandetur filios in corpore Filii Eius: missio Spiritus adoptionis erit illos cum Christo coniungere et efficere ut in Eo vivant.

« Unctionis autem [...] significatio est ut nullam inter Filium et Sanctum Spiritum distantiam esse putemus; nam sicuti inter corporis cutem et olei unctionem nihil intermedium nec ratio nec sensus novit, ita indivisa est Filii copulatio cum Sancto Spiritu, ita ut opus sit eum qui Christum fide velit attingere, antea accedere ad unguenti contactum: nullum est enim membrum illud, quod Spiritu Sancto sit nudum. Propterea confessio de Filii dominatu, in Sancto Spiritu a recipientibus fit, quibus per fidem accedentibus undique occurrit Sanctus Spiritus ».12

II. Spiritus Sancti nomen, appellationes et symbola

Nomen Spiritus Sancti proprium

691 « Spiritus Sanctus », tale nomen est proprium Illius quem cum Patre et Filio adoramus et glorificamus. Ecclesia hoc nomen a Domino recepit et id in Baptismate novorum filiorum confitetur suorum.13

Verbum « Spiritus » vocem Ruah vertit Hebraicam quae, in suo primo sensu, flatum, aerem, ventum significat. Iesus hac venti praecise imagine utitur sensibili ut Nicodemo transcendentem suggerat novitatem Illius qui est personaliter Dei Afflatus, divinus Spiritus.14 Ex alia parte, Spiritus et Sanctus attributa sunt divina Tribus divinis Personis communia. Sed Scriptura, liturgia et theologicus sermo, haec duo coniungentes vocabula, Personam ineffabilem denotant Spiritus Sancti sine ulla possibili aequivocatione cum aliis usibus verborum « spiritus » et « sanctus ».

Spiritus Sancti appellationes

692 Cum Iesus Spiritus Sancti annuntiat et promittit Adventum, Eum Paráclito appellat, seu litteraliter: « illum qui prope appellatur », advocatum (Io 14,16.26; 15,26; 16,7). Paráclito solet verti ut « Consolator », cum Iesus primus consolator sit.15 Ipse Dominus Spiritum Sanctum « Spiritum veritatis » appellat.16

693 Praeter proprium Eius nomen, quod in Actibus Apostolorum et in Epistulis est maxime adhibitum, apud sanctum Paulum inveniuntur appellationes: Spiritus Promissionis (Eph 1,13; Gal 3,14), Spiritus adoptionis (Rom 8,15; Gal 4,6), Spiritus Christi (Rom 8,9), Spiritus Domini (2 Cor 3,17), Spiritus Dei (Rom 8,9.14; 15,19; 1 Cor 6,11; 7,40), et apud sanctum Petrum, Spiritus gloriae (1 Pe 4,14).

Spiritus Sancti symbola

694 Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, « in uno Spiritu [...] baptizati », « et omnes unum Spiritum potati sumus » (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo17 tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam.18

695 Unctio. Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon.19 Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur « Chrismatio ». Sed ut tota eius vis intelligatur, oportet ad primam unctionem redire a Spiritu Sancto peractam: illam Iesu. Christus (« Messias » a lingua Hebraica) « unctum » Spiritus Dei significat. In Vetere Foedere, quidam « uncti » Domini fuerunt,20 rex David modo eminenti.21 Sed Iesus est Unctus Dei singulariter: humanitas quam Filius assumit, totaliter est « uncta Spiritus Sancti ». Iesus a Spiritu Sancto « Christus » est constitutus.22 Virgo Maria Christum concipit de Spiritu Sancto, qui Eum ut Christum per angelum annuntiat in Eius Nativitate,23 et Simeonem impellit ut in Templum veniat ad Christum videndum Domini;24 Ipse Christum implet25 et Eius virtus a Christo exit in Huius actibus sanationis et salutis.26 Ipse denique Iesum a mortuis resuscitat.27 Tunc Iesus, plene « Christus » in Sua humanitate mortis victrice constitutus,28 profuse Spiritum Sanctum effundit donec « sancti », in sua unione cum humanitate Filii Dei, constituant illum « virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4,13): « totum Christum », secundum sancti Augustini locutionem.29

696 Ignis. Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui « surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat » (Eccli 48,1), perorationem suam de caelo super sacrificium montis Carmeli30 attraxit ignem, ut figuram ignis Sancti Spiritus qui id transformat quod tangit. Ioannes Baptista, qui praecedit ante Dominum « "in spiritu" et virtute Eliae » (Lc 1,17), Christum annuntiat tamquam Illum qui « baptizabit in Spiritu Sancto et igni » (Lc 3,16), in Illo Spiritu de quo Iesus dicet: « Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! » (Lc 12,49). Sub imagine linguarum « tamquam ignis », Spiritus Sanctus super discipulos sedet mane Pentecostes eosque Secum replet.31 Traditio spiritualis hoc ignis symbolum tamquam actionis Spiritus Sancti retinebit maxime expressivum:32 « Spiritum nolite extinguere » (1 Thess 5,19).

697 Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai,33 in Tabernaculo Conventus34 et per iter in deserto;35 cum Salomone occasione dedicationis Templi.36 Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque « obumbrat » ut ipsa Iesum concipiat et pariat.37 In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat « et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite" » (Lc 9,35). Eadem denique nubes « suscepit Iesum ab oculis » discipulorum in die Ascensionis38 et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius.39

698 Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem « Pater signavit Deus » (Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat.40 Imago sigilli (sphragis), quia effectum denotat indelebilem unctionis Spiritus Sancti in sacramentis Baptismi, Confirmationis et Ordinis, in quibusdam traditionibus theologicis adhibita est ad exprimendum « characterem » indelebilem ab his tribus impressum sacramentis quae iterari non possunt.

699 Manus. Iesus, manus imponens, aegrotos sanabat41 et pueris benedicebat.42 Apostoli eodem facient modo in nomine Eius.43 Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum.44 Epistula ad Hebraeos impositionem manuum inter « fundamentales articulos » enumerat suae doctrinae.45 Ecclesia hoc signum omnipotentis effusionis Spiritus Sancti in suis sacramentalibus servavit Epiclesibus.

700 Digitus. « In digito Dei eiicit Iesus daemonia ».46 Si Lex Dei in tabulis lapideis « digito Dei » (Ex 31,18) scripta est, « epistula Christi », Apostolorum curae concredita, est « scripta [...] Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus » (2 Cor 3,3). Hymnus « Veni Creator Spiritus » Spiritum Sanctum verbis invocat: « dextrae Dei Tu digitus ».47

701 Columba. In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse.48 Cum Iesus ex aqua Sui ascendit baptismi, Spiritus Sanctus sub columbae forma super Eum descendit et manet.49 Spiritus in cor purificatum descendit baptizatorum ibique quiescit. In quibusdam ecclesiis, sancta eucharistica Asservatio in receptaculo metallico fit formam columbae habenti (in columbario) super altare suspenso. Symbolum columbae ad Spiritum Sanctum denotandum in iconographia christiana traditionale est.

III. Spiritus et Verbum Dei in promissionum tempore

702 Ab initio usque ad « Plenitudinem temporis »,50 missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin adhuc plene sint revelati, iam promissi sunt ut exspectentur et accipiantur cum Eorum fiat manifestatio. Hac de causa, Ecclesia cum Vetus legit Testamentum,51 scrutatur52 id quod Spiritus « qui locutus est per Prophetas »,53 nobis de Christo dicere intendit.

Verbo « prophetae », fides Ecclesiae hic intelligit omnes illos quos Spiritus Sanctus inspiravit in viva annuntiatione et in Libris Sanctis redigendis tam Veteris quam Novi Testamenti. Traditio Iudaica distinguit Legem (quinque primos libros seu Pentateuchum), Prophetas (libros quos historicos et propheticos dicimus) et Scripta (praecipue libros sapientiales et Psalmos).54

In creatione

703 Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae:55

« Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. Deus cum sit, robur praebet omnibus creaturis easque custodit in Patre et in Filio ».56

704 « Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam portaret divinam ».57

Promissionis Spiritus

705 Homo, a peccato et a morte deformatus, manet « ad imaginem Dei », ad imaginem Filii, sed « eget gloria Dei »,58 « similitudine » privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat salutis, ad cuius finem Ipse Filius assumet « imaginem »59 eamque restaurabit in « similitudinem » cum Patre, ei restituens gloriam, Spiritum « vivificantem ».

706 Contra omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti.60 In illa omnes nationes benedicentur terrae.61 Haec descendentia erit Christus62 in quo effusio Sancti Spiritus efficiet congregationem in unum filiorum Dei qui erant dispersi.63 Se iuramento obligans,64 Deus iam ad Filii Sui dilecti donum Se obligat65 necnon ad donum Spiritus Promissionis qui Redemptionem praeparat populi quem Deus Sibi acquisivit.66

In Theophaniis et in Lege

707 Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio christiana semper agnovit Verbum Dei in his Theophaniis Se praebere videndum et audiendum, in Sancti Spiritus nube revelatum simul et « obumbratum ».

708 Haec Dei paedagogia speciatim in dono Legis apparet.67 Lex data est tamquam "paedagogus" ut populum ad Christum ducat.68 Sed eius impotentia ut hominem « similitudine » divina privatum salvet, et augmentata cognitio quam de peccato praebet,69 Spiritus Sancti suscitant desiderium. Psalmorum gemitus id testantur.

In Regno et in Exilio

709 Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,5-6).70 Sed, post David, Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factae71 opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum Spiritum.

710 Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc pati purificationem;72 Exilium iam umbram crucis in consilio Dei portat, et reliquiae pauperum quae ex illo redeunt, quaedam sunt figura inter illas maxime perlucidas Ecclesiae.

Messiae Eiusque Spiritus exspectatio

711 « Ecce ego facio nova » (Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt « reliquias », in populum pauperum,73 qui in spe « consolationem Israel » et « redemptionem Ierusalem » exspectat (Lc 2,25.38).

Supra vidimus quomodo Iesus prophetias ad Eum attinentes adimplevit. Hic ad illas circumscribimur in quibus magis inter Messiam Eiusque Spiritum apparet relatio.

712 Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro Emmanuelis74 (cum « Isaias [...] vidit gloriam » Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2:

« Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet:
et requiescet super eum Spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini ».

713 Messiae lineamenta praecipue in canticis Servi revelantur.75 Haec cantica sensum annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed nostram amplectens « formam servi » (Phil 2,7). Super Se nostram sumens mortem, nobis proprium Suum vitae Spiritum potest communicare.

714 Hac de causa, Christus annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum (Lc 4,18-19):76

« Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
praedicare annum Domini acceptum ».

715 Textus prophetici directe ad missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et fidelitatis,77 cuius sanctus Petrus adimpletionem proclamabit mane Pentecostes.78 Secundum has promissiones, in « ultimis temporibus », Spiritus Domini cor hominum renovabit novam Legem sculpens in illis; Ipse dispersos et divisos congregabit et reconciliabit populos; creationem transformabit primam ibique Deus cum hominibus habitabit in pace.

716 Populus « pauperum »,79 humilium et mitium qui plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus occultum Spiritus Sancti, tempore promissionum perdurante, ad Adventum Christi praeparandum. Valor eorum cordis, purificati et illuminati a Spiritu in Psalmis exprimitur. In his pauperibus, Spiritus Domino « plebem perfectam » praeparat.80

IV. Spiritus Christi in plenitudine temporum

Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista

717 « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes » (Io 1,6). Ioannes est « Spiritu Sancto » repletus « adhuc ex utero matris suae » (Lc 1,15)81 ab Ipso Christo quem Virgo Maria de Spiritu Sancto nuper conceperat. Sic « Visitatio » Mariae ad Elisabeth effecta est visitatio Dei populo Eius.82

718 Ioannes est « Elias qui venturus est »:83 Ignis Spiritus in eo habitat eumque facit « prae currere » (ut « praecursor ») Domino qui venit. In Ioanne, Praecursore, Spiritus Sanctus perficit « parare Domino plebem perfectam » (Lc 1,17).

719 Ioannes est « plus quam Propheta ».84 Spiritus Sanctus in eo « locutionem per Prophetas » adimplet. Ioannes cyclum claudit Prophetarum ab Elia inauguratum.85 Annuntiat consolationem Israel imminere, est « vox » Consolatoris qui venit.86 Ipse, ut etiam Spiritus veritatis faciet, « venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de Lumine » (Io 1,7).87 Ita, in Ioanne, Spiritus « scrutationes Prophetarum » adimplet et « desiderium » angelorum:88 « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super Eum, Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia Hic est Filius Dei. [...] Ecce Agnus Dei » (Io 1,33-36).

720 Spiritus Sanctus denique, cum Ioanne Baptista id praefigurans inaugurat, quod Ipse in rem ducet cum Christo et in Christo: homini « similitudinem » restituere divinam. Baptisma Ioannis erat ad paenitentiam, illud in aqua et in Spiritu nova erit nativitas.89

« Ave, gratia plena »

721 Maria, sanctissima Mater Dei, semper Virgo opus praestantissimum est missionis Filii et Spiritus in plenitudine temporis. Pater, in consilio salutis et quia Eius Spiritus eam praeparaverat, Mansionem primo invenit in qua Eius Filius Eiusque Spiritus inter homines possunt habitare. Hoc sensu, Traditio Ecclesiae saepe pulcherrimos textus de Sapientia legit in relatione ad Mariam:90 Maria in liturgia canitur et repraesentatur tamquam « Sedes Sapientiae ».

In ea « mirabilia Dei » manifestari incipiunt, quae Spiritus in Christo et in Ecclesia est adimpleturus.

722 Spiritus Sanctus gratia Sua Mariam praeparavit. Oportebat « gratia plenam » Matrem esse Illius in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Ipsa concepta est, in pura gratia, sine peccato, tamquam humillima creaturarum, omnium capacissima ad ineffabile Omnipotentis donum accipiendum. Recte Angelus Gabriel eam tamquam « Filiam Sion » salutat: « Ave » (= « Laetare »).91 Ipsa, cantico suo,92 gratiarum actionem totius populi Dei ideoque Ecclesiae ascendere facit ad Patrem in Spiritu Sancto, cum ipsa in se Filium gestat aeternum.

723 In Maria, Spiritus Sanctus consilium Patris benevolens deducit in rem. De Spiritu Sancto, Virgo concipit et parit Filium Dei. Eius virginitas fecunditas fit singularis per Spiritus et fidei virtutem.93

724 In Maria, Spiritus Sanctus Filium Patris manifestat Filium Virginis effectum. Ea rubus est ardens Theophaniae definitivae: ipsa, Spiritu Sancto repleta, Verbum ostendit in humilitatis carnis Eius atque facit ut pauperes94 et primitiae gentium95 Illud cognoscant.

725 Per Mariam denique Spiritus Sanctus incipit ponere in communionem cum Christo homines qui sunt obiecta amoris benevolentis Dei (« bonae voluntatis » Dei),96 atque humiles semper sunt primi qui illum accipiunt: pastores, magi, Simeon et Anna, sponsi in Cana et primi discipuli.

726 Ad finem huius missionis Spiritus, Maria fit « Mulier », nova Eva, « Mater viventium », « totius Christi » Mater.97 Qua talis cum Duodecim praesentatur « unanimiter in oratione » (Act 1,14) in aurora « temporum novissimorum » quae Spiritus est inauguraturus mane Pentecostes cum Ecclesiae manifestatione.

Christus Iesus

727 Tota Filii et Spiritus Sancti in plenitudine temporis missio in eo continetur quod Filius est Unctus Spiritus Patris inde ab Incarnatione Sua: Iesus est Christus, Messias.

Totum caput secundum Symboli fidei est sub hac luce legendum. Totum Christi opus est missio coniuncta Filii et Spiritus Sancti. Hic solum commemorabitur id quod ad Spiritus Sancti spectat promissionem a Iesu et ad Eius donum a Domino glorificato.

728 Iesus Spiritum Sanctum non plene revelat donec Ipse per Suam Mortem Suamque Resurrectionem glorificatus est. Tamen Ipse Eum lente suggerit etiam in Sua doctrina ad turbas, cum revelat carnem Suam cibum pro mundi vita futuram esse.98 Etiam Nicodemo,99 Samaritanae 100 et illis suggerit qui Tabernaculorum participes sunt festivitatis. 101 Discipulis Suis aperte loquitur occasione orationis 102 et testimonii quod ipsi debebunt perhibere. 103

729 Solummodo cum venit Hora in qua Iesus est glorificandus, Ipse Adventum Spiritus Sancti promittit, propterea quod Eius Mors et Resurrectio adimpletio erunt Promissionis Patribus factae: 104 Spiritus veritatis, alius Paráclito ad orationem Iesu donabitur a Patre; Ipse a Patre mittetur in nomine Iesu; Iesus a Patre Eum mittet, quia Is ex Patre procedit. Spiritus Sanctus veniet, Eum cognoscemus, nobiscum erit pro semper, nobiscum habitabit; nos omnia docebit et nobis revocabit in memoriam omnia quae Iesus dixit Ipsique reddet testimonium; Is nos ducet in omnem veritatem Christumque glorificabit. Relate ad mundum, eum confundet in materia peccati, iustitiae et iudicii.

730 Tandem Hora Iesu advenit: 105 Iesus spiritum Suum in manus tradit Patris 106 tum cum in quo per Mortem Suam victor est mortis, ita ut « suscitatus [...] a mortuis per gloriam Patris » (Rom 6,4), mox Spiritum Sanctum donet « insufflans » super discipulos Suos. 107 Inde ab hac Hora, missio Christi et Spiritus fit missio Ecclesiae: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). 108

V. Spiritus et Ecclesia in ultimis temporibus

Pentecostes

731 Die Pentecostes (ad finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua abundanter Spiritum effundit. 109

732 Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt: in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis participant communionem. Spiritus Sanctus, per Suum Adventum, qui non cessat, mundum introducit in « tempora novissima », tempus Ecclesiae, Regnum iam hereditate possessum, sed nondum consummatum:

« Vidimus verum Lumen, Spiritum recepimus caelestem, veram fidem invenimus: Trinitatem adoramus indivisibilem quia Ipsa nos salvavit ». 110

Spiritus Sanctus – Dei Donum

733 « Deus caritas est » (1 Io 4,8.16) et caritas primum est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas « diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom 5,5).

734 Quia per peccatum mortui sumus vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio nostrorum est peccatorum. « Communicatio Sancti Spiritus » (2 Cor 13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam per peccatum amissam.

735 Tunc Ipse « arrabonem » seu « primitias » nostrae praebet hereditatis: 111 vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est « sicut Ipse dilexit nos ». 112 Hic amor (caritas de qua 1 Cor 13) principium est vitae novae in Christo, possibilis effectae quia accepimus « virtutem superveniente Spiritu Sancto » (Act 1,8).

736 Per hanc Spiritus virtutem possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui « est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia » (Gal 5,22-23). Spiritus est vita nostra; quo magis nosmetipsos abnegamus, 113 eo magis Spiritus facit ut etiam operaremur. 114

« Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad Regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus: datur fiducia Deum appellandi Patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium lucis appellari, aeternae gloriae participem esse ». 115

Spiritus Sanctus et Ecclesia

737 Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur, corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu Sancto: Spiritus homines praeparat, eos gratia Sua praevenit ut eos ad Christum trahat. Ipse eis Dominum manifestat resuscitatum, Eiusdem verbum eis revocat in memoriam eisque aperit spiritum ad intelligentiam Mortis et Resurrectionis Eius. Ipse eis mysterium Christi praesens reddit, maxime in Eucharistia, ut eos reconciliet eosque in communionem ponat cum Deo, ut eos faciat « multum afferre fructum ». 116

738 Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc erit obiectum sequentis articuli):

« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos [...] in unitatem colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso. Quemadmodum enim sanctae carnis [Christi] virtus concorporales reddit eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit ». 117

739 Quia Spiritus Sanctus est Christi Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet, mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem Suaeque intercessioni pro universo mundo. Per Ecclesiae sacramenta, Christus membris corporis Sui Suum Spiritum communicat Sanctum et Sanctificatorem (hoc obiectum erit secundae partis Catechismi).

740 Haec « mirabilia Dei », in sacramentis Ecclesiae oblata credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).

741 « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet nescimus, sed Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus » (Rom 8,26). Spiritus Sanctus, artifex operum Dei, orationis est Magister (hoc erit obiectum quartae partis Catechismi).

Compendium

742 « Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater » (Gal 4,6).

743 Ab initio usque ad temporis consummationem, cum Deus Filium mittit Suum, semper Suum mittit Spiritum: Eorum missio est coniuncta et inseparabilis.

744 In plenitudine temporis, Spiritus Sanctus in Maria omnes adimplet praeparationes ad Christi Adventum in populum Dei. Per actionem Spiritus Sancti in illa, Pater mundo dat Emmanuelem, « Nobiscum-Deum » (Mt 1,23).

745 Filius Dei per unctionem Spiritus Sancti consecratur Christus (Messias) in Incarnatione Sua. 118

746 Iesus, per Mortem Suam Suamque Resurrectionem, est Dominus et Christus in gloria constitutus. 119 Ipse, de plenitudine Sua, Spiritum Sanctum effundit super Apostolos et Ecclesiam.

747 Spiritus Sanctus, quem Christus, Caput, in Sua membra effundit, Ecclesiam aedificat, animat et sanctificat. Ea sacramentum est communionis Sanctissimae Trinitatis et hominum.


(5) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(6) Cf Io 16,13.

(7) Cf Gal 4,6.

(8) Cf Io 3,34.

(9) Cf Io 7,39.

(10) Cf Io 17,22.

(11) Cf Io 16,14.

(12) Sanctus Gregorius Nyssenus, Adversus Macedonianos de Spiritu Sancto, 16: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 31 (Leiden 1958) p. 102-103 (PG 45, 1321).

(13) Cf Mt 28,19.

(14) Cf Io 3,5-8.

(15) Cf 1 Io 2,1 (B"DVi80J@H).

(16) Cf Io 16,13.

(17) Cf Io 19,34; 1 Io 5,8.

(18) Cf Io 4,10-14; 7,38; Ex 17,1-6; Is 55,1; Zach 14,8; 1 Cor 10,4; Apc 21,6; 22,17.

(19) Cf 1 Io 2,20.27; 2 Cor 1,21.

(20) Cf Ex 30,22-32.

(21) Cf 1 Sam 16,13.

(22) Cf Lc 4,18-19; Is 61,1.

(23) Cf Lc 2,11.

(24) Cf Lc 2,26-27.

(25) Cf Lc 4,1.

(26) Cf Lc 6,19; 8,46.

(27) Cf Rom 1,4; 8,11.

(28) Cf Act 2,36.

(29) Sanctus Augustinus, Sermo 341, 1, 1: PL 39, 1493; Ibid. 9, 11: PL 39, 1499.

(30) Cf 1 Reg 18,38-39.

(31) Cf Act 2,3-4.

(32) Cf Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 1-102; 103-213.

(33) Cf Ex 24,15-18.

(34) Cf Ex 33,9-10.

(35) Cf Ex 40,36-38; 1 Cor 10,1-2.

(36) Cf 1 Reg 8,10-12.

(37) Cf Lc 1,35.

(38) Cf Act 1,9.

(39) Cf Lc 21,27.

(40) Cf 2 Cor 1,22; Eph 1,13; 4,30.

(41) Cf Mc 6,5; 8,23.

(42) Cf Mc 10,16.

(43) Cf Mc 16,18; Act 5,12; 14,3.

(44) Cf Act 8,17-19; 13,3; 19,6.

(45) Cf Heb 6,2.

(46) Cf Lc 11,20.

(47) In Dominica Pentecostes, Hymnus ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 795 et 812.

(48) Cf Gn 8,8-12.

(49) Cf Mt 3,16 et par.

(50) Cf Gal 4,4.

(51) Cf 2 Cor 3,14.

(52) Cf Io 5,39.46.

(53) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(54) Cf Lc 24,44.

(55) Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2; 2,7; Eccle 3,20-21; Ez 37,10.

(56) Officium Horarum Byzantinum. Matutinum pro die Dominica modi secundi, Antiphonae 1 et 2: Paraklêtikês (Romae 1885) p. 107.

(57) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 11: SC 62, 48-49.

(58) Cf Rom 3,23.

(59) Cf Io 1,14; Phil 2,7.

(60) Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38.54-55; Io 1,12-13; Rom 4,16-21.

(61) Cf Gn 12,3.

(62) Cf Gal 3,16.

(63) Cf Io 11,52.

(64) Cf Lc 1,73.

(65) Cf Gn 22,17-18; Rom 8,32; Io 3,16.

(66) Cf Eph 1,13-14; Gal 3,14.

(67) Cf Ex 19-20; Dt 1-11; 29-30.

(68) Cf Gal 3,24.

(69) Cf Rom 3,20.

(70) Cf 1 Pe 2,9.

(71) Cf 2 Sam 7; Ps 89; Lc 1,32-33.

(72) Cf Lc 24,26.

(73) Cf Soph 2,3.

(74) Cf Is 6-12.

(75) Cf Is 42,1-9; Mt 12,18-21; Io 1,32-34, atque etiam Is 49,16; Mt 3,17; Lc 2,32, et denique Is 50,4-10 et 52,13-15; 53,12.

(76) Cf Is 61,1-2.

(77) Cf Ez 11,19; 36,25-28; 37,1-14; Ier 31,31-34; Il 3,1-5.

(78) Cf Act 2,17-21.

(79) Cf Soph 2,3; Ps 22,27; 34,3; Is 49,13; 61,1; etc.

(80) Cf Lc 1,17.

(81) Cf Lc 1,41.

(82) Cf Lc 1,68.

(83) Cf Mt 17,10-13.

(84) Cf Lc 7,26.

(85) Cf Mt 11,13-14.

(86) Cf Io 1,23; Is 40,1-3.

(87) Cf Io 15,26; 5,33.

(88) Cf 1 Pe 1,10-12.

(89) Cf Io 3,5.

(90) Cf Prv 8,1–9,6; Eccli 24.

(91) Cf Soph 3,14; Zach 2,14.

(92) Cf Lc 1,46-55.

(93) Cf Lc 1,26-38; Rom 4,18-21; Gal 4,26-28.

(94) Cf Lc 2,15-19.

(95) Cf Mt 2,11.

(96) Cf Lc 2,14.

(97) Cf Io 19,25-27.

(98) Cf Io 6,27.51.62-63.

(99) Cf Io 3,5-8.

(100) Cf Io 4,10.14.23-24.

(101) Cf Io 7,37-39.

(102) Cf Lc 11,13.

(103) Cf Mt 10,19-20.

(104) Cf Io 14,16-17.26; 15,26; 16,7-15; 17,26.

(105) Cf Io 13,1; 17,1.

(106) Cf Lc 23,46; Io 19,30.

(107) Cf Io 20,22.

(108) Cf Mt 28,19; Lc 24,47-48; Act 1,8.

(109) Cf Act 2,33-36.

(110) Officium Horarum Byzantinum. Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: Pentekostárion (Romae 1884) p. 390.

(111) Cf Rom 8,23; 2 Cor 1,22.

(112) Cf 1 Io 4,11-12.

(113) Cf Mt 16,24-26.

(114) Cf Gal 5,25.

(115) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC 17bis, 370 (PG 32, 132).

(116) Cf Io 15,5.8.16.

(117) Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem, 11, 11: PG 74, 561.

(118) Cf Ps 2,6-7.

(119) Cf Act 2,36.