 |

PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
Cur liturgia?
1066 Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur
Sanctissimae Trinitatis et « mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum
Eius » (Eph 1,9) super totam creationem: Pater « mysterium voluntatis
Suae » adimplet Filium Suum dilectum Suumque Spiritum Sanctum pro salute mundi
donans et pro Sui Nominis gloria. Tale est mysterium Christi1
revelatum et peractum in historia secundum consilium, « dispositionem »
sapienter ordinatam quae a sancto Paulo « dispensatio [@Ći@<@µ\"]
mysterii » (Eph 3,9) appellatur et a traditione patristica « Oeconomia
Verbi incarnati » vel « Oeconomia salutis » appellabitur.
1067 « Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei
glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti
praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis,
ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium, quo
"mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit".
Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile
sacramentum ».2 Hac de causa, Ecclesia in liturgia praecipue
mysterium celebrat Paschale per quod Christus opus nostrae salutis adimplevit.
1068 Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia
annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur:
« Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae
Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur", summe eo confert
ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et
genuinam verae Ecclesiae naturam ».3
Quid verbum « liturgia » significat?
1069 Verbum « liturgia » originaliter « opus publicum
», « in nomine populi pro populo servitium » significat. In traditione
christiana significare vult, Dei populum « opus Dei »4 participare.
Christus, Redemptor noster et Summus Sacerdos, per liturgiam, in Ecclesia Sua,
cum ipsa et per ipsam, opus prosequitur nostrae Redemptionis.
1070 Verbum « liturgia » in Novo Testamento adhibetur
ad denotandum non solum divini cultus celebrationem,5 sed etiam
Evangelii nuntium6 et caritatem in actu.7 In omnibus his
adiunctis agitur de Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica
est serva, ad imaginem Domini sui, unius « Liturgi »,8 Eius
participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale (caritatis
servitium):
« Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi
sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et
modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu
Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer cultus publicus
exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi Sacerdotis
Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius
efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat
».9
Liturgia tamquam vitae fons
1071 Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae
actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile communionis
Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam communitatis vitam.
Implicat participationem ab omnibus « scienter, actuose et fructuose »10
peractam.
1072 « Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae »:11
illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa in vita
fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum Spiritum, obligationem
in missione Ecclesiae et servitium pro eius unitate.
Oratio et liturgia
1073 Liturgia est etiam participatio orationis Christi,
ad Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana suum fontem
suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior radicatur et fundatur12
super Dei « nimiam caritatem [...], qua dilexit nos » (Eph 2,4) in
Filio Suo dilecto. Est idem « mirabile Dei » quod vita ducitur et interius fit
ab omni oratione, « omni tempore in Spiritu » (Eph 6,18).
Catechesis et liturgia
1074 « Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae
tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ».13 Ea locus est
praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus
celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in
sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum
transformationem ».14
1075 Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur
introducere (ipsa est µLFJ"(T(\"),
a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a «
sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam pertinet
catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae
servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult,15
id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam
mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem
sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).
(1) Cf Eph 3,4.
(2) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 5: AAS 56 (1964) 99.
(3) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 2: AAS 56 (1964) 97-98.
(4) Cf Io 17,4.
(5) Cf Act 13,2; Lc 1,23.
(6) Cf Rom 15,16; Phil 2,14-17.30.
(7) Cf Rom 15,27; 2 Cor 9,12; Phil
2,25.
(8) Cf Heb 8,2.6.
(9) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 7: AAS 56 (1964) 101.
(10) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 11: AAS 56 (1964) 103.
(11) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 9: AAS 56 (1964) 101.
(12) Cf Eph 3,16-17.
(13) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 10: AAS 56 (1964) 102.
(14) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi
tradendae, 23: AAS 71 (1979) 1296.
(15) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum
Concilium, 3-4: AAS 56 (1964) 98.
|